monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15 > 5 > 16 > 3 > 13
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XII. <<<     >>> XIV.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XIII. [Anselmus cum suis quiescit Florentiae nocte una. De quodam viro, qui iacuerat in lecto sancti Anselmi, et quid ei accidit. De inhibitione sancti Anselmi archiepiscopi in regnum Angliae tempore Henrici primi. De quodam caeco illuminato a sancto Anselmo tempore exsilii secundi. De pace facta inter regem Henricum Angliae et Anselmum.]

1 Redeuntes Florentiam veniunt, et ibi quiescunt nocte una. Discedentibus illis, dominus domus in lecto quo Anselmus iacuerat pro more decubuit. Quo dormiente adest homo ignotus, monens ut inde citius surgat. Et adiecit indignum esse, ut lectum occuparet, in quo tantus quievit hospes. Contemnenti nocte secunda visio minacius et terribilius iteratur.
2 Illo autem moto quidem sed non ut cederet, tertia nocte denuntiatur, ut ocius surgat et se exinde cohibeat; experturum fore non esse fantasticum quod videbat. Territus ille somnio, mane adiit ad episcopum civitatis, et audita per eum sanctitate Anselmi, lectum extunc in omni reverentia custodivit.
3 Cum autem Lugdunum appropinquassent, Willelmus saepe dictus ab archiepiscopo recessurus, ex parte regis Angliae inhibuit, ne Angliam ingrederetur, nisi postposita obedientia sedis apostolicae se consuetudines omnes utriusque Willelmi regum promitteret fideliter servaturum. Miratur haec archiepiscopus, quia alia conditione exierat; mansit Lugduni, et rex Henricus omnes possessiones eius Willelmo redeunte praecepit confiscari. Interim ad Anselmum in oratorium caecus quidam accedens, obtinuit ut super oculos eius signum crucis pollice pingeret.
4 Fecit hoc tertio, dicens sic: «Virtus crucis Christi illuminet oculos istos, et ab eis omnem infirmitatem depellat, integraeque sanitati restituat.» Et cum eos aspersisset aqua sanctificata, illuminati sunt. Regis autem indignatio in annum et dimidium protracta est.
5 Exigentibus negotiis quibusdam ecclesiasticis, vir Dei in Franciam veniens, a rege Henrico rogatus in Normanniam progredi, rerum suarum tandem a rege investituram accepit. Rege autem in Angliam transeunte, post pauca Willelmus ille qui regum nuntius archiepiscopum toties fatigaverat, Beccum reversus est, rogans ex parte regis attentius, ut retroactis querelis omnino sopitis Angliam ocius visitaret.
6 De libertate ecclesiarum, quas Dei clementia regibus iam excusserat, laetatur episcopus, et iter arripiens Gemeticum venit; ubi ne progrederetur, adversa valetudine praepeditus est, et fere in extrema deductus ex defectu naturalium virtutum socios omnes desperatio tenuit, et mors cita ac certa videbatur astare prae foribus.
7 Inter haec sollicitatur Pater, ut vel filiorum amore naturae vim faciat, sibi patiatur alimentorum aliquid ministrari, et ille se omnino nil appetere, sed nec posse quidem verbis cessantibus anhelo spiritu fatebatur. Undique conveniunt episcopi et abbates, ut possint illius beati spiritus transitum explorare, et ad coelestia migrantem psalmis prosequantur et hymnis.
8 Quidam autem familiarius, ut unus servientum monasterii per silvam gradiens et huic rei nihil intentus, bestiolam quam martyram vocant, videret perdicem in ore deferentem, et exclamans bestiolae fugienti perdicem excussit. Qua allata gustavit aeger, et convalescens contra spem admirationi fuit, et gaudium attulit universis.
9 His ergo qui convenerant redeuntibus, unus servientium Radulphi Sagiensis ei plurimum detrahere coepit; asserens ei compatiendum non esse, qui sibi in alimentorum perceptione subvenisse potuerat, si inanis gloriae iactantiam remisisset. Temeritati eius silentium indicit abbas, modesta sociorum increpat multitudo; et is eo ardentius more stultorum qui verba sapientiae non admittunt, sanctum Dei lacerare non cessat.
10 In his verbis coepto itineri properanter insistens, in frondosam quercum silvae per quam iter erat vehementer offendit; et ex equo procumbens, uno stasilium pedem equitis firmius retinente, equoque territo, tandiu huc et illuc tractus est et concussus, ut fere videretur novissimum spiritum exhalasse. Tandem vero sociis beatam Virginem invocantibus, comprehensus est equus; et vix inspirans miser edoctus est parcere amicis Dei, cum magnae temeritatis sit etiam de servo alieno ferre sententiam.
Ioannes Saresberiensis HOME