monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15 > 5 > 16 > 3 > 13 > 17 > 11 > 12
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XI. <<<     >>> XIII.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XII. [Anselmus quiescit in monasterio Casae Dei tempore primi exsilii. De fulgure et fulmine. De morte regis Willelmi II. De rege Henrico. De causa excussa coram papa Paschale. De libertate Ecclesiae Christi Cantuariensis.]

1 Exin post triduum cum invitatus honorificeque susceptus in loco venerabili, cui Casa Dei nomen est, de nocte quiesceret, tempestate crebra per montem fulgura volitant, et maximo fulminis ictu et terrore horribili super domum, in qua fenum monasterii servabatur, plurimum ignis effundunt. Vicinae corripiuntur aedes, et horror et strepitus, fetet fumus teter, flamma lucens terruit universos et ad varia loca dispersit.
2 Audiens autem Pater Anselmus invaluisse incendium, «vobis, inquit, provideamus, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet; » [Hor. Ep. 1,18,84.] egressusque citius venit ad ignem, eique signum vivificae crucis apposuit. Corruit ergo ignis, ipsasque quas invaserat languens reliquit domos; et, quod magis mirum est, quibusdam in circuitu consumptis domibus nil laesionis attulit feno monachorum, qui virum Dei habebant hospitem.
3 Nec mora, Lugdunum reversus nuntios recepit ab Anglia regis interitum nuntiantes, et quomodo manus Domini gloriosam illam Ecclesiae suae exercuerat ultionem. Siquidem secunda die mensis Augusti, quae post visionem Lugduni factam illuxit, idem rex in silvam, quae Nova Foresta vocatur ab incolis, venatum mane profectus est; ibique in latere sagittam excipiens, corde sauciato emisit spiritum suum. Sic, sic patiente Basilio, letali telo ad consolationem Ecclesiae perimitur Iulianus; et altero Iuliano perempto in Anglia, ad consolationem Ecclesiae revocatur Anselmus.
4 Quis alterutrum miserit telum, adhuc incertum est quidem. Nam Walterus Tyrrellus ille, qui regiae necis reus a plurimis dictus est, eo quod illi familiaris erat et tunc in indagine ferarum vicinus, et fere singulariter adhaerebat, etiam cum ageret in extremis, se a caede illius immunem esse, invocato in animam suam Dei iudicio, protestatus est.
5 Fuerunt plurimi, qui ipsum regem iaculum quo interemptum est misisse asserunt, et hoc Walterus ille, etsi non crederetur ei, constanter asserebat. Et profecto quisquis hoc fecerit, Dei Ecclesiae suae calamitatibus compatientis dispositioni fideliter obedivit
6 Primi quidem omnium ad Patrem sub omni celeritate monachi Cantuarienses occurrunt. Deinde magnorum virorum nuntii se invicem praevenientes totius insulae devotionem exponunt. Et insuper illustris rex Anglorum Henricus, qui fratri successerat, revocati a se archiepiscopi reditum fideliter procuravit.
7 Se et omnia regni negotia ex illius consilio pendere pollicetur. Studuit enim inter regni sui auspicia pius et mansuetus haberi, pro more potestatum, quae donec solidatae sint, mansuescunt. Siquidem mitissima sors est regnorum sub rege novo. Caeterum, cum regi novo apud Saresberiam, quid in Romano concilio gestum sit, exposuisset; rege turbato omnia in contrarium versa sunt.
8 Quot igitur et quanta pro libertate ecclesiarum duobus annis passus est, longius est enarrare. Cum vero rex Henricus videret Anselmi constantiam invictam, rogavit ut cum nuntiis suis Romam iret, et regiae dignitatis in Anglia laesae procuraret medelam. Universi episcopi Angliae, abbates et proceres, acclamant istud regi de iure negari non posse; ad haec inquit Anselmus archiepiscopus: «Ibo quidem quoniam vultis, sed Ecclesia Dei Romana nihil consilio meo vel prece faciet, quod ecclesiarum praeiudicet libertati, aut sedis apostolicae maiestatem aut meam dedeceat honestatem.
9 » Venientes autem Romam nuntii cum archiepiscopo, a domino Paschali papa, qui Urbano successerat, benigne recepti sunt. Exinde suo tempore Willelmus, de quo supra, causam regis exposuit, ac inter caetera intulit, quod rex nec pro regni amissione ecclesiarum investituras sibi pateretur auferri. Ad quae Paschalis papa respondit: «Si rex tuus nec pro regni amissione ecclesiarum donationes patietur amittere; scias et ei fideliter referas: ecce ego coram Deo loquor, quia nec pro sui capitis redemptione eas illi Paschalis impune permittet habere.
10 » Et quidem causa regis tunc in his finibus subsistit. Quantum vero Anselmo Paschalis detulerit et contulerit tempore suo, liquet ex multis. Ei namque primatum Britanniae, quem a tempore beati Augustini antecessores habuerant, confirmavit; hoc quoque personaliter privilegium dedit, ut ab omnium legatorum ditione quoad viveret esset exemptus.
11 Praeterea Girardum Eboracensem, professionem Anselmo facere detrectantem, causa cognita, coegit profiteri, etsi circumventus quandoque in contrarium scripsit. Secutus enim est decisionem causae Lanfranci temporibus ab Alexandro Romano pontifice [quae] solemniter facta est et in scripturam redacta. Indicant hoc litterae eius, quae in Ecclesia Cantuariensi adhuc exstant bullatae. Quid multa? non meminimus preces Anselmi repulisse Paschalem papam, vel quae innotuerant distulisse vota.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15 > 5 > 16 > 3 > 13 > 17 > 11 > 12