Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT X. [Anselmus complevit in provincia Capuana volumen. Cur Deus et homo. De penuria aquae. De puteo aquae. De duce Apuliae. De comite Siciliae, et de amicitia cum papa Urbano. De concilio Barensi. De confusione Graecorum, et de haeresibus eorum. Anselmus vocatur a viris Romanis Sanctus Homo. De investituris ecclesiarum. De concilio Romae celebrato.]
| 1 | Igitur ibi degens, et in summitate montis ubi villa erat, salubritate aeris et velut quadam solitudine exhilaratus, ait: «Haec requies mea, hic habitabo.» Vacans autem Deo et sibi, insigne volumen, incoeptum quidem in Anglia, ibi in provincia scilicet Capuana complevit; quod Cur Deus homo intitulatur. |
| 2 | Incolae autem vici vexabantur aquae penuria, eo quod fontes, putei et cisternae fere omnino deerant illis. Unicus autem puteus eis in devexitate montis subveniebat, tenuiter quidem, quoniam diebus singulis ante dici horam nonam adeo exhauriebatur, ut nihil exinde usque in alterum diem ministraret humoris. Explorans autem monachus qui in eo praeerat suscepti hospitis sanctitatem ex perspicuis signis, incommoditatem exponit, orat opem, et in cacumine montis, quod summa desipientia videbatur, aquam dicit esse quaerendam. Laudat Anselmus pium desiderium. |
| 3 | Rogatur ergo Anselmus, ut locum eligat, terram primus aperiat, et aquam vivam exoret a Domino. Ille, velut Clemens alter, morem gerens hospiti, petitionem implet; et in brevi salubris et iugis aquae abundans inventa est vena. Nam, sicut incolae ferunt, adversis infirmitatibus aqua in potum hausta curantur aegroti; et usque in hodiernum diem Cantuariensis archiepiscopi puteus ille, qui uberrimus et minimae profunditatis est, appellatur. |
| 4 | His diebus Rogerus dux Apuliae, Capuam obsidens, ad se virum Dei venire facit. Quem cum summo honore recipiens, ei in capella quadam commodum officium procurabat, ut ex remotione exercitus non haberet tumultum, ex vicinia quotidie saepius secum haberet ducem. Ubi cum quadam nocte caeteris quiescentibus Anselmus egrederetur, in veterem cisternam multae profunditatis cecidit, cadensque clamavit dicens: Sancta Maria! |
| 5 | Accurrentes socii Patrem vident in profundo fere exanimatum; sed ipse, signo dato, indicat se nil laesionis esse perpessum, et omnino incolumis eductus est. Venit illo Urbanus Romanus pontifex; et in civitate hospitiorum adeo iuncti sunt, ut fere quicunque accedebat ad Urbanum, diverteret ad Anselmum. Nam quam illi maiestas, hanc isti reverentiam sanctitas conferebat. Pagani quoque, qui duci in eodem exercitu militabant, magis deferebant Anselmo, optantes ei prospera et precantes: plurimique eorum per eum accessissent ad fidem, nisi timor ducis et comitis Siciliae eos cohibuisset. |
| 6 | Non enim permittebantur venire ad fidem. Soluta obsidione celebratum est Barense concilium; ubi Anselmus catholica ratione convincit Graecos, et Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere docuit. Inde Romam cum apostolico reversus est. Ipso praecipiente Anglos Romam venientes ad pedem iuxta Romani pontificis instar admisit. [Id quidem] Anselmi humilitas repulit, donec apostolicus ei praecepit, ut sic moderaretur humilitatem, ne quorumcunque benefacere volentium impediret devotionem. |
| 7 | Praeterea cives urbis nobiliores Anselmo quandoque tetenderunt insidias ob fidem imperatoris Ecclesiam persequentis, videntes plurimum auctoritatis conferri Urbano ex praesentia eius. Caeterum ut eum christum Domini esse constaret, et verum discipulum Christi, mox eo viso, proiectis armis, ceciderunt in terram; et qui ad malefaciendum accesserant, sacrae benedictionis quaerebant munus. Adeoque in tota urbe invaluit religionis eius auctoritas, ut non archiepiscopus, non primas, sed sanctus homo antonomastice, id est excellenter velut proprio nomine vocaretur. |
| 8 | Romae interim concilium celebratur; et inter caetera decreta statuitur, ut excommunicationis sententia feriantur laici, qui investituras ecclesiarum faciunt, et qui eas accipiunt de manu laicorum; eadem quoque sententia percelluntur, qui in officium sic adepti honoris aliquem consecrare praesumunt. |