Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT VIII. [Quomodo Anselmus adit regem, humiliter petens Romam redire pro pallio officii sui exercendi. De perturbatione et causa inter regem et archiepiscopum et episcopos Angliae.]
| 1 | Regem de transmarinis partibus redeuntem Anselmus adiit, humiliter petens, ut pro necessitate officii et more ecclesiastico Urbanum papam adire liceat pro pallio, sine quo plenitudinem officii sui exercere non poterat. At ille ad Urbani nomen intumuit, asserens in regno suo neminem sine ipsius electione debere apostolicum nominare. Praefigitur archiepiscopo dies et locus, ut de hac temeritate respondeat. |
| 2 | Adsunt partes, et voluntati regis omnes acclamant. Praecipue tamen episcopi argutius allegabant papam non recipiendum in regno Angliae, nisi regis electio praecessisset. Quos cum Anselmus, volens reddere Caesari quae sunt Caesaris, et malens Deo quam hominibus obedire, canonicis et plane divinis rationibus infrenasset, uno impetu vociferati sunt eum deliquisse in regiam maiestatem, qui voluntati eius suas praeposuerat leges. Nam nec Deo miseri quidquam nisi rege consulto audebant ascribere. |
| 3 | Igitur ad unam regis vocem quidam archiepiscopo suo omnem obedientiam abnegant, et fraternae societatis communionem abiurant; alii vero in his quae praeciperet ex parte Urbani Romani pontificis. Omnes enim, excepto Roffensi, solo obedientiae vinculum solvunt, et praestitae promissionis fidem. Insuper rex archiepiscopo et suis omnem securitatem adimens, manifestas denuntiat inimicitias; nisi se exinde Romano pontifici non obediturum publice profiteatur. |
| 4 | At ille perseverans in fide conductum et recedendi licentiam petit a rege. Tandem vero procerum interventu aliquot mensium inducias obtinet, et sibi et suis interim rex pacem pollicetur. Caeterum a fide promissi cito recedens, Baldwinum eiecit a regno; et in hominibus et terris suis archiepiscopum vehementer afflixit. Interea dominus Walterus, Albanensis episcopus, archiepiscopi pallium afferens, domini regis et papae concordiam procuravit; effecitque ut a rege in gratiam vel specie tenus reciperetur Anselmus. |
| 5 | Post aliquantulum temporis cum rex de Wallensibus triumphasset, exquisitis occasionibus, sopita cum archiepiscopo coepit iurgia instaurare; nam in successionibus insolentior erat et fere intolerabilis. Redit Anselmus, et iterato eundi ad dominum papam licentiam petit. Iubet rex, ut coepto desisteret, cum huius itineris aut nulla aut vacua sit causa. |
| 6 | Ait enim prudentiam Anselmi non indigere consilio, nec absolutione puritatem. |
| 7 | Revertente archiepiscopo ad villam suam, cui Hersa nomen est, lepus, quem canes agitabant, infra pedes equi cui Dei famulus insidebat praesidium quaesivit. Substitit Pater; instantesque canes accedere propius non audebant. Mirantur omnes et stupent; vir Dei bestiolae compatitur infelici, asserens agi circa animam peccatoris de corpore exeuntem. |
| 8 | Deinde edita voce leporem praecepit abire, et auctoritate solius verbi canes continuit. Alia vice aviculae pedem filo innixum videns et puero tenente filum, nunc avem retrahi nunc dimitti; optavit ut avicula rupto filo liberaretur. Impletum est illico desiderium, et puer avem evolare flevit. Exsultat Anselmus, aviculae congaudens: adiecit sic flere diabolum evadentibus his quos laqueo peccati tenebat innexos. |
| 9 | Nam fere omnia, quae habebat, audiebat vel videbat, convertere solebat ad informationem vitae. |
| 10 | A rege denuo revocatus Anselmus et inter caetera petitam licentiam tertio repetit. Turbatur rex, et se nimis vexari conqueritur: iubens in furore suo per internuntios, ut incontinenti regnum exeat sine spe redeundi, aut coepto desistens iureiurando promittat se nunquam beatum Petrum vel sedem apostolicam pro negotio quolibet appellaturum. |
| 11 | Et subiecit quod, si remanere vellet, iudicium curiae sequeretur, quod a rege petierat, in quo non fuerat perseveraturus. Ad haec Anselmus: «Dominus est, quod vult dicit. At ego vado quo me necessitas trahit: oportet me illud exsequi quod professus sum, et mandatis eius obedire cuius ministerium gero. |
| 12 | » Curia turbatur ad haec, reum maiestatis Anselmum asserit, contumelias profert, et proposito sui applaudit. At ille patienter sustinet indignationem concilii, gaudens quod et ipse dignus inventus est pro nomine Iesu contumeliam pati Ingreditur ad regem vultu placido, offerens ei benedictionem suam ante discessum, si eam ille non respuat. |
| 13 | Quam cum rex conquiniscens se non abiicere responderet, persecutori suo benedixit ex animo archiepiscopus, et egressus est. Qui vero Deum timebant, Anselmum affectu et votis prosecuti sunt, et quantum licebat precibus et commendationibus iuvabant. Rex autem in sua feritate persistit, ut videretur merito Deus recessisse ab eo. |