monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, VI. <<<     >>> VIII.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT VII. [De glorioso rege Willelmo primo: decedit ab hoc saeculo: successit ei in regnum Angliae Willelmus Rufus filius eius, vir parum iustus aut pius. Anselmus scripsit librum De Incarnatione verbi in Anglia.]

1 Decedente glorioso rege Willelmo, successit filius suus Willelmus, qui Rufus cognominatus est: vir quidem armis strenuus, sed parum iustus aut pius: prodigus sui, appetens alieni, ferarum amantissimus, sed negligentissimus animarum, fautor militiae et malitiae, sed Ecclesiae et innocentiae vehementissimus oppugnator, voluptatis sectator acerrimus: utpote in quo sine modo et mensura vigebant pariter amor mundi et contemptus Dei.
2 Quod vero maxime principem dedecet, nullam corporis reverentiam habens, omni se immunditia deturpabat. Non solum mobiles, sed etiam plebs licet afflicta quatenus poterat, ut fieri solet, principem sequebatur. Celebre siquidem est quod qualis rector est civitatis, tales sunt habitantes in ea. Siquidem Componitur orbis Regis ad exemplum.
3 Non sic inflectere sensus Humanos edicta valent, quam vita regentis. [CLAUD., IV cons. Honor., 298.] Unde cum Ecclesia undique pateretur, eo gravior erat vexatio, quod non erat qui se opponeret murum pro domo Domini. Venerabili Patre Lanfranco translato ab hoc mundo ad Dominum huius persecutionis anno quarto, a proceribus invitatus, ab Ecclesia coactus Anselmus Angliam ingressus est. Veniens autem Cantuariam pridie nativitatem Beatae Mariae Virginis, summo mane discessit: eo quod praesagientes undique conclamabant illum archiepiscopum fore.
4 Deinde progressus ad curiam, et ab occurrente sibi rege honorifice et amice susceptus est. Post pauca communiter dicenda omnes monet emitti. Omissis itaque propriis, publica concepit curare negotia: et solus cum solo loquens quae privatim et publice dicebantur exposuit, statuitque regem contra faciem suam. Non enim attulerat oleum peccatoris, quo mercenarii demulcent errantium capita potestatum.
5 Digrediuntur ab invicem: et post paucos dies rex graviter infirmatur. Languore tactus, et sapientium motus consilio, acquiescit, ut in archiepiscopum promoveatur Anselmus: dicens eum summo honore dignissimum, et praedicatorem veritatis illustrem.
6 Rapitur ergo invitus anno gratiae 1093, pridie Nonas Martii, prima Dominica Quadragesimae. In sequenti autem solemnitate paschali, cum esset Wintoniae, subito incendio coepit civitas conflagrare. Et quia iam hospitium eius circumcingere videbatur, domina domus res suas asportare ab amicis monita est.
7 At illa se non timere respondit, sed tanti hospitis tutam esse presentia. Nec aliquo modo voluit acquiescere, ut aliquid asportarent. Moti igitur venerabiles viri Gundulphus Roffensis episcopus et Baldwinus monachus, Anselmi procurator, hominem astrinxerunt, saltem ut videret incendium et salutiferae crucis signum opponeret. Mira res, ille manum extendit, et flamma deiicitur, et ignis quam invaserat domum semiustam reliquit, ac si Anselmo prohibenti progredi non auderet.
8 Ille quidem diu repugnans electioni, tandem coactus est consentire; et pridie Nonas Decembris ab omnibus episcopis Anglorum Cantuariae consecratur. Inventa est autem super eum illa Evangelii sententia: Vocavit multos, et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia; et coeperunt omnes simul excusare. [Luc. XIV].
9 Inde profectus ad curiam, tres dies Dominicae Nativitatis in laetitia transegit: rege gravissimam indignationem adversus eum concipiente ex tunc, eo quod mille libras argenteorum rependere noluit ei, quia sine pretio et obsequio et omni interventu voluerat in archiepiscopatum promoveri. Discedens inde venit ad villam suam, quae Herga vocatur, ibique parochialem ecclesiam dedicavit.
10 Porro clericus quidam a Lundonia ministris episcopi associatus, inter agendum chrismatorio clam subrepto, in fugam dilapsus est. Sed, Deo dispensante, sic erroneus frequenter ibat et revertebatur, viae antea notissimae omnino ignarus, ut manifesto erroris indicio convictus culpam fateretur, et vas restitueret, et postea viam quae Lundoniam ducit sine omni errore teneret.
11 Redit post paucos dies vocatus Anselmus ad curiam, ut transfretaturum regem sua benedictione muniret. Interim dum ventus differt, regem pro ecclesiarum pace sollicitat, benignus admonens ut legem Dei auctoritate regia non sinat conculcari. Unde rex exacerbatus ipsum praecepit discedere; et ne transitum eius ibi diutius exspectaret inhibuit. Ab illo ergo die Ecclesia Dei magis concutitur, minuuntur et auferuntur possessiones, litibus et sumptibus vexantur homines, et fiunt semper in dies posteriora peiora prioribus [II Petr. II]. Ut autem palam fierent mala, quisque nocens optabat. Gaudebant enim, ut Sodoma, in sui publicatione peccati.
12 Nam quisquis Anselmum offenderet, gratissimum regi videbatur officium praestitisse. Non erat ei requies, nisi cum forte se claustro immergebat. Fatebatur hoc cum lacrymis, huiusmodi adhibita similitudine. «Sic inquit in caverna bubo laetatur cum pullis, egredientem vero corvi corniculaeque laniant et discerpunt. Continete vos intra quantum licet, dilectissimi filii, satis est, quod me bubonem suum negotia saecularia tumultusque consumunt.
13 » Nam et domestici eius ex magna parte adversabantur ei. Erat autem sic infirmus ad mundana, ut quoties aliquandiu ex necessitate saecularibus causis intererat, aut animo deficeret, aut gravem aliquam incurreret aegritudinem. Ratiociniis interesse non poterat, sed Baldwino, de quo dictum est, imminebat omnium cura.
14 Unde quoties licitum erat, secretiorem adibat locum; et non diebus neque noctibus sed nec inter prandendum a colloquiis divinis et oratione cessabat. Scripsit interim librum De Incarnatione Verbi; quem epistulari stylo conscriptum Romanus pontifex Ecclesiae approbavit. Nam et Urbanus rationibus inde sumptis in concilio Barensi usus est contra Graecos.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7