monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7 > 7 > 1 > 6
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, V. <<<     >>> VII.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT VI. [Herlewinus abbas Becci decedit. Anselmus succedit ipsi in abbatem Beccensis coenobii. Dubitatio Lanfranci archiepiscopi de sancto Elphego si sit martyr vel non. Interrogatio facta ad Anselmum abbatem Becci. Responsio Anselmi ad interrogatum Lanfranci de hac causa.]

1 Abbati vero Herlewino decedenti succedit Anselmus, invitus quidem et renitens, sed coactus a fratribus, et maxime urgente mandato quo eum Maurilius Rotomagensis archiepiscopus vinxerat. Ut autem orationi, lectioni et officio verbi liberius vacaret, causas et forinseca fratribus ad hoc idoneis delegavit. Praecepit ut semper praeeligerent pati quam facere fraudem, et ut pro viribus sine damno enormi omnino iurgia declinarent.
2 Vix enim aut nunquam exercentur lites sine dispendio charitatis. Cum vero ad causas egredi cogebatur, rarissime loquebatur, nisi de moribus aut verbo vitae: saepe autem contemptis versutiis calumniarum dormitabat. Expergefactus autem, dolos quos machinati erant sic denudabat, ac si eos accepisset a confitentibus aut interim lectos reperisset in actis. Tantam humilitatem hospitibus exhibebat, ut saepe eorum gratia refectorium spoliaret.
3 Tantam spem de misericordia Dei conceperat, ut nunquam videretur de crastino cogitare. Proveniebat quoque ei secundum fidem suam, ut monasterium semper in omnibus necessariis abundaret. Et sicut alter Nicolaus, gemma sacerdotum, adeo circa pauperes misericordiae visceribus affluebat, ut hoc solum quodammodo nosse videretur: Omni petenti te tribue [Luc. VI].
4 Cum vero in Angliam tam causa possessionum monasterii, tam maxime ut videret Lanfrancum archiepiscopum, descendisset, multis hinc inde sermonibus habitis, tandem de beato Elphego Lanfrancus verbum fecit. «Angli, inquit, inter quos vivimus, quosdam sibi instituerunt sanctos, quorum incerta sunt merita. Quorum unus in nostra requiescit ecclesia, Elphegus scilicet praedecessor noster: vir quidem bonus, quem non modo ut sanctum sed etiam ut martyrem colunt.
5 Cum autem discutio causam eius: eum ob hoc a paganis lapidatum et tandem post multas iniurias, contumelias et flagra, ferro peremptum deprehendo, quod ad redemptionem corporis sui pecuniam quae exigebatur ab hominibus suis noluit extorquere. Cum itaque martyrem non faciat poena sed causa: an cohibendi sint an sequendi, sententiam vestram audire desidero.
6 » Nondum enim Lanfrancus, utpote novus Anglorum incola, plene historiam noverat. Nam et Elphegus pro Christo passus est. Anselmus tamen ad audita respondit. «Martyr, inquit, videtur egregius: qui mori maluit, quam iniuriam praesertim his quos tueri debebat irrogare. Et plane qui hoc quod parvum videtur tantum exhorruit, conventus in confessione Christi fidelissime staret.
7 Nam qui devitat minima, gravia facile non admittit. Sic ergo Ioannes pro veritate, sic et Elphegus pro iustitia passus mihi martyr habetur insignis. Nam uterque pro Christo, qui, sicut veritas, ita quidem et iustitia est.» Acquievit Lanfrancus: et historiam legi et festum martyris instituit solemniter annis singulis celebrari.
8 Anselmus autem non modo ecclesias et loca venerabilia circumibat: sed civitates et castella et nobilium domos, hac et illac invitatus et tractus, et verus apostolorum sequipeda, verbum fidei et salutis omnibus erogabat. Nam et omnibus omnia factus est, ut lucrifaceret omnes: adeo quidem, ut etiam his qui sine lege erant, esset et ipse tanquam sine lege.
9 Cum tamen omni studio indesinenter versaretur in lege Christi: unde eum perhorrebat nullus, venerabantur omnes, plurimi sequebantur: omnis aetas, omnis professio, omnis conditio utiliter docentem audiebat, et fatebatur Anselmum. Rex etiam, qui Anglos subegerat, etsi cunctis esset formidini, erat tamen subditus illi. Confirmabat enim Dominus sermonem eius sequentibus signis.
10 Siquidem curabat aegros: et, natura cedente Creatori, constat eum curasse leprosum. Vir etenim nobilis in confinio Flandriae et Pontivi ea laborans infirmitate, in visione monitus est, ut aquam biberet, qua Anselmus Beccensis abbas in celebratione missae manus abluerat. Factum est ita, et ille illico restitutus est. Alius de congregatione Beccensi a valida curatus est infirmitate, respersus aqua ab Anselmo purificata.
11 Hoc enim in somniis monitus fuerat, dum fere in vitae exitu laborabat. Vir litterarum eruditione et morum honestate laudabilis, Boso nomine, his ferme diebus per Anselmum monachorum est associatus collegio. Sed in brevi adeo tentatus est, ut cogitationibus distractus, nullam omnino haberet requiem. Tandem post dies aliquot Anselmo quid patiatur exponit.
12 At ille pio compatientis affectu refert: «Consulat tibi Deus:» et exinde mentium tota tentatio discessit. Referre quot aegros curaverit, sed maxime febrientes, vel manus impositione vel aqua manuum vel pane benedicto, perlongum esset. Nam ad reliquias mensae aegrotantes plurimos convaluisse celebre est et verum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7 > 7 > 1 > 6