Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT V. [Anselmus in monasterio Becci scripsit VI libros: I De veritate, II De libertate arbitrii, III De casu diaboli, IV De grammatico, V Monologion, VI Prosologion dicitur. Anselmus gravi infirmitate corripitur, in qua raptus spiritu. De quodam abbate <qui> ad Anselmum venit quaerens consilium. De pueris nutritis in claustro. De quodam milite Cadulo nomine.]
| 1 | His temporibus Anselmus scripsit tres libros, unum De veritate, alterum De libertate arbitrii, tertium De casu diaboli. Scripsit autem dialogum cuius inscriptio est, De grammatico, et alium, quem eo quod ibi solus loquitur, Monologion appellavit; ubi quidem tacita omni auctoritate divinae Scripturae, quod de Deo fides praedicat ratione convincitur. Sextum quoque, cui Prosologion titulus est, in quo breviter probat ea quae de Deo secundum se dicuntur, ut omnipotens, bonus, et caetera huiusmodi omnia in ipso unum esse. |
| 2 | Sed cum in huius probationis investigatione adeo vexaretur, ut non modo somnum sollicitudo excuteret, sed cibum quoque et potum, ita ut ex desperatione quadam scrutinium hoc tentationi ascriberet, ei subito inter nocturnas vigilias quod quaerebatur illuxit. Sententiam exaravit in tabulis, custodique commendat. Sed quis eas subripuerit, cum nusquam potuerint inveniri, semper mansit incertum. |
| 3 | Reparatur in aliis tabulis, sed cum postmodum exigerentur a depositorio, in pavimento ante locum repositorii repertae sunt cera avulsa frustatimque discerpta. Quis autem hoc commiserit, hactenus ignoratur, nisi, quod credibile est, hostis antiqui livor. Tertio itaque conceptum est in chartis, sicque permansit. |
| 4 | Gravi deinde infirmitate corripitur, in qua raptus in Spiritu fluvium praecipitem vidit et magnum, in quem rerum omnium purgaturae, sordes et quaevis immunditiae defluebant. Rapiebat quoque omnem, quam contingere poterat, supellectilem mundi, viros et mulieres, senes et iuvenes, pauperes et divites simul. Cum vero compateretur his, quos talibus spurcitiis cibandos potandosque a ductore audierat: «Ne mireris, inquit, quia hic torrens mundus est, qui saeculares involvit. |
| 5 | » Adiecit quoque ductor: «Visne videre, quid sit verus monachus?» Volentem ergo duxit in claustrum, cuius parietes obducti erant argento purissimo, pratum quoque argenteum virentibus herbis mirae fragrantiae vestiebatur. Et licet flexae pausantibus molliter cederent, surgentibus illisae erigebantur et herbae. |
| 6 | Cum illius habitandi desiderio caperetur Anselmus, «Eia, inquit ductor, vis videre quid sit vera patientia?» Quod cum ille immenso desiderio postularet, disparuit ductor, et Anselmus in se reversus est. Et quidem probabile est eum taliter restitutum, ut in tribulationibus, quas erat passurus pro Domino, quid sit vera patientia comprobaret. |
| 7 | Nam exinde semper magis ac magis mundum cum oblectationibus suis exhorruit, et verum monachatum studiosius et ardentius amplexatus est. Unde ad eum undique velut ad quemdam religionis fontem etiam de remotis regionibus undique confluebant, consortium aut auxilium aut consilium expetentes. Inter quos abbas quidam religiosus accessit, et cum de multis egisset, tandem de pueris monasterii consilium quaerit. |
| 8 | «Non proficimus, inquit, verberantes eos tota die, et illi pravi enim sunt et incorrigibiles, semper in peiora deficiunt.--- Quales, inquit Anselmus, tandem adulti?--- Hebetes, ait abbas, et bestiales.---Laudabiliter, inquit Anselmus, profecistis, qui imaginem Dei hominem deformastis in bestiam! An nescitis quod in proceritatem ramorum nequaquam planta consurgit, quae ab initio durioribus obstaculis undique coarctatur; nec radices agit altas, nec ramos erigit, nisi libertate aliqua potiatur? |
| 9 | Humore fervorem necesse est temperari, ut seminum germina coalescant: alioquin iste consumit, ille dissolvit. Ut ex argento speciosam formes imaginem, non modo malleus opus est incude, sed celte sculptorio, plumaxi, et aliis quibus peragitur res fabrilis. Neque enim solis tonsionibus procuratur. Quis parvulos cibis initiat solidioribus, lacte subtracto? Hoc siquidem strangulare esset, non pascere. |
| 10 | Quo progreditur qui incipit a perfecto? Cera durior sigilli imaginem non admittit, tenera nimis et liquens non retinet. Age cum eo, qui saecularitate nimis induruit, de subtilitate spiritualium, et sermonem tuum, prae duritia, non admittit. Puerulus quid loquaris non intelligit quidem. Aetas media, quoniam ex his temperata est, utrumque potest. |
| 11 | Sic adolescentia, si opificem peritum habeat, facile informatur; et institutionis imaginem fideliter retinet. Unde et in his utilius laboratur, si secundum Apostolum lacte praeparentur ad solidos cibos, et singulis per competentes gradus utantur . At vos ab eis exigitis, ut in tribulationibus gaudeant, diligant persequentes, et similia, quae perfectorum titulis ascribuntur. |
| 12 | Sicut itaque charitas timorem, ita timor inordinatus eiicit charitatem. Unde fit ut pravas et spinosas nutriant cogitationes, suspiciosi, queruli, murmurantes, invidi, ambitiosi, infideles; et qui nullam in praelatis experti sunt, nullam eis vel aliis referunt charitatem. Et quantum crescunt in dissensione membrorum in corpore, tanto incremento vitia propagantur in mente. Nunquid hoc vobis velletis fieri? Iustitia autem vestra, ne aliter dicam, in propatulo est. |
| 13 | » Familiare siquidem habebat probatis moribus exemplisque vulgaribus asserere, et sermonem, non ut multa scire et facundus videretur, auditoribus ut proficerent intimare. In eis quoque erudiendis, cum quemcunque magistratum gereret, operam multam dabat, eo quod illorum institutio potest omnibus vel prodesse vel obesse subiectis.» His auditis abbas ingemuit, et se a via veritatis errasse palam confessus est. |
| 14 | Gravi interim morbo abbas Herlewinus conficitur, et Anselmo dispositio commendatur. Equi et caetera itinerantibus necessaria eius specialiter usibus praeparantur. Sed ipse audito proprietatis nomine expavescit, et universa sociis praecepit communicare. Neque suum esse nil dici quidquam volebat, sed ut sibi et fratribus essent communia. Unde quae ei sic offerebantur, omnia respuebat: etiam quae procurabat devotio illorum, qui ad hoc accesserant ut hominem nossent. |
| 15 | Die quadam, dum in dormitorio ad lectum diverteret, annulum reperit aureum, qui cuius fuerit aut unde venerit hactenus ignoratur. Creditum tamen est eum fuisse futuri pontificatus indicium. Invidit autem diabolus saluti multorum, quam famulus Dei procurabat. Et ad eum undique confluentibus suas tendebat insidias. |
| 16 | Ut ad praesens alii taceantur, miles quidam, Cadulus nomine, devotione concepta, se totum Domino precibus immolabat, et ecce extra ecclesiam velut scutiferi sui vocem audivit, equos et omnia quae habebat a latronibus diripi miserabiliter deplorantis. Miles tamen in oratione persistit, pluris habens devotionis quam possessionis dispendium. Hostis vero devoti militis constantiam dolens, ursi speciem induit, et ante eum a tecto corruens horrore casus et formae terribilis orantem voluit impedire. |
| 17 | At ille perseverans, monstrum securus irridet. Egressus tandem ab ecclesia inter eundum audivit vocem clare dicentem sibi: «Cadule, quo tendis? Quo tendis, Cadule? Cur ad priorem hypocritam vadis? Nudabit te bonis more suo, et praecipitabit te in fontem erroris. Utique tunc poenitebis. Siquidem opinio eius a conversatione plurimum distat. |
| 18 | » Ille vero, vocem audiens, neminem videns, signo crucis orationibusque munitus pervenit ad Anselmum, et ex consilio eius monachum induit apud Maius Monasterium in pago Turonensi. Consueverat unumquemque in illum locum mittere, quem inspirante Domino praeelegit. Nam plerumque ad alia transeuntes poenitentia comitatur. |