monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7 > 7 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT IV. [Anselmus acquirebat gratiam divinam, ut profiteri posset servire Deo cum corde puro et conscientia bona. De quodam sene decrepitae aetatis. De quodam iuvene <qui ob> nullam occasionem unquam manum secretis membris admoveret. De Osberno monacho. De quodam fratre odioso contra Anselmum. De visione Ryculfi monachi.]

1 Praesidebat ei sapientiae Spiritus, ut nihil ei saperet nisi Deus, ad quem omnia referebat, ortum, processum, finemque virtutum ac vitiorum, deprehendens et exponens in singulis et quomodo apprehendi valeant aut vitari. Apostolicum implebat virum, ut nisi eum humilitatis cautela reprimeret, profiteri posset cum Apostolo de corde puro et conscientia bona et fide non ficta: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
2 Quis scandalizatur, et ego non uror? [II Cor. XI.] Et quod de discipulo quem diligebat Iesus scriptum novimus, quia quidquid loquitur, charitatis igne vaporatur: ita et Anselmus, etsi ad parilitatem tanti apostoli non assurgat, eius tamen diligenti studio vestigia imitatus est, ut totus eius sermo, tota vita, scripta quoque omnia divinae dilectionis igne qui in eis lucet, videantur esse succensa.
3 Crederes eum non sibi vivere sed aliis, imo tanto verius sibi, quanto utilius aliis et fidelius vivebat Deo. Aliorum quoque profectum curans, divinam sibi gratiam acquirebat. Cum vero salutem omnium procuraret, infirmis tamen aetate vel morbo et iuvenibus ampliorem diligentiam impendebat. Nam magis indigenti citius occurrit, et liberalius subvenit charitas, et acerbius patienti compatitur magis.
4 Unde ei pro voto frequentius succedebat, ut convalescerent aegrotantes, confortarentur senes, ad frugem melioris vitae revocarentur errantes, in verae virtutis cultu proficerent et solidarentur adolescentes. Nam Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu; [Hor. Ep. 1,2,69.] et mores, quibus tenera aetas imbuitur, difficilius et non sine quadam aegritudine avelluntur.
5 Hos eius successus paucis expediamus exemplis. Herowaldus vir aetate decrepitus, tanto quoque languore prostratus, ut solam linguam haberet in potestate, et non cibo posset uti aut potu, in domo infirmorum imminentem, ut putabatur, exspectans exitum, eo ipso convaluit, quod Anselmus eum potavit manu sua vino, quod de racemis in collectam palmam expresserat.
6 Iuvenis quidam inconsulti fervoris proposito se obligaverat, ut nulla unquam occasione manum membris genitalibus admoveret. Sed quia frequens est ut inconsulta vota tentatio gravior prosequatur, tantus eum in partibus illis dolor invasit, ut moles plumbea ibidem pendere videretur. Quem cum dissimulare non posset, admonitus ab Anselmo, ut modum aegritudinis manu tenus probaret, frater voti reverentia recusavit. Sciens itaque Dei famulus esse omnia munda mundis, adhibito secum grandaevo fratre in locum secretiorem ducit iuvenem.
7 Caro sanissima reperitur, et ex quo a sancto viro visa est, dolor omnis abscessit, nec iuvenem ulterius fatigavit.
8 Osbernus quidam, professione monachus, aetate adolescentulus, ingenio perspicax, manibus ad artificia pollens, adeo perversis moribus erat, ut de salute eius posset merito desperari. Exercebat hic dentem caninum, et odio insatiabili prosequebatur Anselmum. At ille compatiens errori, sancta quadam calliditate puerilem animum cepit, et nunc leniens a cerbitatem blanditiis, nunc puerilia quantum vigor sinebat ordinis tolerans et prece vel exhortatione saepius utens, iussis raro, perversitatem morum non tam eripuit quam surripuit, et quodammodo ignarum adolescentem divinae legis nexibus compedivit.
9 Nam primo omnium repressit odium, post exstinxit, in se deinde provocavit affectum, et sensim in iam exculto pectore sevit et aluit sincera gramina charitatis. Sic itaque ex benignitate et benevolentia iuvenis promptissimam obedientiam procuravit, ut qui ante non admittebat a quocunque vel verba, nunc amplecteretur et verbera.
10 Qui omnium perversissimus fuerat, omnes coaetaneos de virtute in virtutem proficiens antecessit, et ad perfectiores accessit in brevi. Alii namque in eo, velut in quodam speculo divinae gratiae, quod imitarentur et unde vitam suam componerent, facile poterant intueri. Sed cum maximus inde fructus Ecclesiae speraretur, iuvenis morte immatura cum ingenti dolore et lacrymis omnium praeventus est.
11 Eo vero in ecclesiam pro more delato, Anselmus secessit in secretiorem orationis locum, caeteris circa defunctum in orationibus occupatis. Qui cum ex tristitia et lacrymis, ut fit, in somnium lumina paululum declinaret, vidit personas candore vultus et vestis insignes, ut de Osberno suo dictaretur iudicium, considere. Adest et ille similis homini, quem aut minutio nimia vel languor fecit exsanguem.
12 Anselmo vero sollicite inquirente, quam sententiam excepisset, respondit: «Ter insurrexit in me serpens antiquus, et ter cecidit in seipsum, et tandem Ursarius Domini liberavit me.» Probabile quidem est fuisse tertio impetitum, qui et de originali ante baptismum, et de actualibus postea commissis ante monachatum, et de praevaricatione professionis monasticae poterat accusari per calumniam hostis antiqui. Ursarium vero bonum angelum dici puto, qui cohibet et punit adversarias potestates, qui hunc ratione fidei et charitatis retentae et poenitentiae in extremis a calumniatoris laqueo expedivit. Convenerat autem inter eos, dum aegrotanti Anselmus assidens tam animae quam corporis necessaria ministraret, et multo affectu obsequendi praeriperet officia aliorum, ut ei, si Deo placitum esset, sortem conditionis suae post exitum indicaret.
13 Mortuus quoque vivo exhibuit obedientiam, cuius formam studio viventis acceperat. Concipiens ex visione spem salutis, et defunctum Osbernum posse sanctorum suffragiis adiuvari, per singulos totius anni dies Deo pro ipso per se aut per alium divini sacramenti hostiam procuravit offerri. Epistulis quoque circumquaque missis obtinuit, ut pro Osberno suo orationes facerent privatas et solemnes; unde factum est ut successionem Osberni omnes appeterent, et ipsius benignitas plures Domino lucraretur, quam si cum austeritate et cum potentia imperaret.
14 Nihil tamen de vigore ordinis remittebat; sed erat ad misericordiam quam ad saevitiam pronior. Nam si pro alterutro damnandus esset, mallet, ut dicebat, apud Deum inveniri nimis misericors quam crudelis. Noverat enim auctoritatem et austeritatem inferre timorem potius quam amorem. Nec sine amore est ordo; quia nulla vera est sine charitate religio.
15 Utique non extorquebis amari; hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat. Operibus charitatis et misericordiae semper insistens fructum plurimum Domino acquirebat. Sed quia interim negotiorum tumultibus plurimum vexabatur, disposuit prioratu cedere. Sed consultus Maurilius, Rotomagensis archiepiscopus, iugum impositum secundo praecepit in virtute obedientiae in finem sustinere, eadem auctoritate adiiciens, ut cum ad maiora vocatus fuerit, divinae dispositioni non reluctetur. Nam se multos vidisse et fere semper asseruit, qui cum pastoralem curam, suae quietis causa, refugerent, per desidiam ambulantes de malo semper in peius defecerunt.
16 Paruit Anselmus tristis et gemens, et Deo se totum committens, utilitati fratrum omnino studuit inservire. Licet autem omnibus obsequi, neminem [laedere] gestiens, etiam cum his qui eum oderant esset pacificus, invidiam tamen, quam aut virtus aut felicitas aut horum opinio semper accendit, non potuit declinare. Nam qui eum praecesserant, novitium sibi praeferri murmurabant.
17 Quorum unus, qui nullo poterat obsequio mitigari, ad extrema perductus est. Ibi agens, pallere et tremere et miro modo delitescens vultum coepit in diversa mutare. A fratribus causam interrogatus, ait duos immanes lupos ipsum iam compressis dentibus iugulare. Refertur hoc ad priorem; qui paululum divertens in oratorium consuetum, rediit in domum infirmorum, et erecta manu signum sanctae crucis edidit, dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
18 Quo facto, quievit aeger dicens, quod ad introitum Anselmi et manus erectionem lanceam viderit igneam ex ore eius in lupos iaculari; quae territos celeri fuga lupos abegit. Accessit ad aegrum minister illius Spiritus, qui apostolis datus est in linguis igneis, et fratrem ad poenitentiam et confessionem inductum absolvit, praedicens quadam prophetandi virtute etiam horam qua erat transiturus.
19 Una vero noctium, cum Riculfus quidam, secretarii fungens officio, ante ostium capituli iturus in dormitorium pertransiret, introspiciens orantem vidit fratrem globo igneo circumcinctum. Attonitus rei novitate discedit, sed Anselmum in lecto quaesitum non reperit. Rediens servum Dei orantem invenit, sed igneus ille iam disparuerat globus. Martinum sacrificantem globus igneus insignivit, et orantem circumcinxit Anselmum.
20 Apostoli Spiritum sanctum in linguis igneis receperunt, et eumdem in igne vibrat lingua Anselmi. Daemonibus quoque imperat, morbos expellit, futura praenuntiat, legem Dei facit et docet, et multis esse vir apostolicus comprobatur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 7 > 7 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4