monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT III. [Lanfrancus prior Becci assumptus est in regimen monasterii Cadomensis. Anselmus succedit in prioratum Beccensis coenobii. De Waltero Tyrell, dum pranderet cum Anselmo, et de grandi sturio.]

1 Assumpto vero Lanfranco in regimen monasterii Cadomensis, ei in prioratum Beccensis ecclesiae succedit Anselmus. Studuit autem, ut pro adeptione honoris et gradus ipse quoque in religione proficeret, et Deo, cui devoverat obsequium suum, fidelius militaret. Iam crucifixus mundo et concupiscientiis eius coelestia cogitabat, et ea duntaxat exercebat in opere, quae ad aeternam proficiunt vitam.
2 Non enim mores hominum habebat exemplum vitae, sed verbum Dei. Siquidem divina Scriptura, ut ipse dicere consueverat, optima bene vivendi forma est. Sunt autem quatuor, unde ei poterant iustitiae rivuli scaturire: scilicet legis Dei meditatio iugis, exsecutio cauta, fida relatio, oratio devota. Quid enim perfectius quam in lege Domini meditari die et nocte, quam exercere mandata a quibus intelligere propheta gratulatur, quam annuntiare gloriam Dei, a cuius praeconio piscatores inclyti facti in doctrina veritatis et philosophos gentium confuderunt.
3 In his occupatus Anselmus obsequium suum devotis orationibus Domino consecrabat, tanta seipsum mactans inedia, ut modo illecebram gulae reprimeret, scilicet ab initio prioratus sui delectationem cibi aut potus omnino non sentiret. Sed non famem patiebatur a ieiunio, qui iam comedendi amiserat voluptatem. Quantae devotionis fuerit, orationes quas scripsit indicant, et si quis meditationum eius librum excutit, patenter inveniret.
4 Quod de Martino scriptum est, certissimum sit de Anselmo, quod ori eius nunquam defuit Christus, sive iustitia, sive pax, nil quidquid ad veram pertinet vitam. Habebat semper ante oculos timorem Domini, et omnem peccati faciem super omnia quae dici possint exhorrebat: adeo quidem, ut si hinc inferni dolorem, inde peccandi malitiam corporaliter cerneret, sicut confiteri solitus erat, si necessitas alterum importaret, retrudi mallet in infernum quam peccatis involvi.
5 Dicebat et aliud: Se malle innocentem teneri a gehenna, quam peccatis sordentem tenere regna coelorum.
6 Hanc autem assertionis suae reddebat rationem, quod innocentes et bonos diligit Deus ubicunque sint, et e contra omnem malitiam odit et detestatur. Profecto summa iustitia non beatificat malos, et amicos suos bonitas summa nequaquam miseros facit. Pius erat, ut omnibus impenderet paternum affectum.
7 Verae scientiae sic scrutabatur vias, ut fidelia scripta perlegeret, corruptiones librorum quae ex consuetudine tunc erant plurimae emendaret; divinis Scripturis hanc attribuens auctoritatem, ut quidquid asserunt, verissimum fateretur. Fortitudinem vero animi a professione veri et cultu iustitiae nil deflexit. Vigebat in eo consilii spiritus; ut ad ipsum turmatim fluerent undique desolati.
8 Illuxerat ei tanta claritate et affluentia facies veritatis, ut intelligeret prudenter aenigmata Scripturarum, nodos quaestionum potenter dissolveret, manifesta frequenter haberet occulta cordium, et quadam prophetandi gratia plerumque praediceret arcana futurorum. Accidit autem ut, nocte quadam, ante vigilias nocturnas secum meditans, miraretur quonam modo prophetae praeterita simul et futura, sed et absentia quasi praesentia viderint, et fideliter confidenterque protulerint.
9 Et cum in his totus esset, vidit per medias maceries oratorii et dormitorii, quomodo custodes ecclesiae altaria et luminaria praeparabant, et quomodo unus eorum pulsabat campanam ut alios excitaret. Quibus surgentibus miratus est, coniiciens Deo esse facillimum prophetis et sanctis suis revelare occulta, qui radios oculorum ipsius per parietum densitatem introduxerat, stupente natura.
10 Urgente necessitate divertens ad hospitium monachi pauperis, et de inopia piscium quos hospiti tanto apponeret graviter conquerentis, non enim habebat domi nisi panem et caseum: «Noli, inquit, frater, pro defectu alimentorum, quae nobis ministraturus est Deus, sollicitari, sed mitte citius rete in amnem vicinum, et piscem capies, qui sufficiet omnibus nobis.
11 » Vix praecipienti paritum est, eo quod res incredibilis videbatur et maiestatis divinae manifesta tentatio. Sed tandem cum immenso stupore omnium, iuxta verbum viri Dei, mirae magnitudinis extractus est piscis. Alia quoque vice, cum nobilis vir Walterus cognomento Tyrillus eum ut secum pranderet detinens de penuria piscium anxius quereretur, «Tu, inquit verus Dei cultor Anselmus, consolans hominem de inopia deliciarum, quereris, et tibi sturio grandis affertur?
12 » Ridet ille et omnino diffidens; illico, iuxta verbum Anselmi, praegrandem sturionem sibi vidit afferri a duobus hominibus, qui eum a pastoribus suis inventum in ripa Alciae fluminis transmissumque Domino asserebant. Unde, sicut de beato Benedicto celebre est, ita et iste creditur habuisse spiritum prophetandi.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3