Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT II. [De actibus Anselmi in Burgundia, Francia et in Normannia. Anselmus secutus est consilium Rotomagensis archiepiscopi, et factus est monachus Becci.]
| 1 | Exactis dehinc partim in Burgundia, partim in Francia tribus annis, Lanfrancum illum, cuius memoria in iucunditate et benedictione est, in Normannia adiit, virum quidem litteris et virtutibus insignem, conversationis per omnia probatae, et ad quem audiendum de diversis mundi partibus confluebant quicunque eloquentiae vel sapientiae appetebant profectum. |
| 2 | Is enim omnium iudicio praestantissimus habebatur. Factus est ergo ei Anselmus familiaris prae caeteris, et magistri quodammodo exhausit spiritum. Totus litteris occupatur, et eas sine intermissione aut discit aut docet. Insistit proposito, perseverans in fame et siti, in frigore et nuditate, tanta quidem pervicacia studii, ut minoris videretur emi posse regnum coelorum. In se ergo reversus, et vias suas prudenter examinans, unum necessarium esse prospexit, et quod eloquentiae torrens aut philosophia huius mundi veram non confert beatitudinem. |
| 3 | Haec saepe tumorem pariunt; timorem Domini, qui initium sapientiae est, nunquam aut raro. Reprimunt interdum litterae vitia quaedam, et mundi contemptum afferunt; sed plane contemptus mundi inutilis est, ubi amor Dei non convalescit. Audita patris morte, amplius movebatur, et cum ad obsequium Dei omnino animum inclinasset, quam tamen praeeligeret viam dubius haesitabat. |
| 4 | An enim expeteret eremum, an claustrum monachorum, an ex proprio patrimonio domum construens, peregrinis pro facultate et pauperibus ministraret, habebat incertum. Nam circa haec tria fluctuabat animus eius. Caeterum ne levitas praecipitaret sententiam, unde poenitentia non recte factorum familiaris et iugis pedissequa sequeretur, motum mentis exponit Lanfranco, et ex consilio eius Maurilium venerabilem Rotomagorum archiepiscopum advenit, ipsius super hoc sententiam petiturus, credebatur enim habere Spiritum Domini. |
| 5 | Itaque ex consilio eius vitam monachicam aliis omnibus praeferentis, Anselmus Becci factus est monachus, anno aetatis suae XXVII. Erat autem prior eiusdem loci memoratus Lanfrancus sub sancto abbate Herliwyno, qui de patrimonio suo Beccensem a fundamentis aedificavit ecclesiam. Ab his elementa monasticae professionis Anselmus accipiens, et obliviscens eorum quae retro sunt, et se ad Apostoli formam in anteriora semper extendens , studuit implere monachum, et aemulationi sanctorum tanta diligentia incumbebat, ut esset in brevi perfectioribus imitandus. |
| 6 | Siquidem in triennio sic profecit, ut universis videri possit ex merito lucidissimum verae sanctitatis et monasticae perfectionis exemplum. |