Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT I. [De patre et matre ac pueritia Anselmi, et de visione eius.]
| 1 | Natus autem in Augusta civitate, patre Gundulfo, matre Ermenberga, quae una erat prudentium feminarum, concepit ab initio vitae timorem Domini; e quo consequenter salutis suae peperit fructum, unde verae iustitiae postmodum opera processerunt. Matris vero mores ideo magis exprimere studebat. Quod enim ei patre circa alia occupato totius domus sollicitudo incumberet; sapienter omnia disponebat, insistensque operibus misericordiae diligenti studio frequentabat ecclesiam, orans et tota mentis aviditate excipiens verba Dei, et praecepta sapientiae fideliter exsequens. |
| 2 | Nam quae audierat communicabat aliis iucunda relatione, et se et alios ad obsequium incitabat. Audivit ab hac puer unum esse Deum omnium conditorem, regnantem in coelis, largitorem remuneratoremque bonorum, et credidit, et iam in tenera aetate ad illius notitiam aspirabat. Pueriliter autem opinabatur coelum vicinis montibus inhaerere, ibique Dei de quo audierat esse palatium, et eum cum angelis et sanctis corporaliter conversari. |
| 3 | Visum est ergo ei una noctium in somniis, quod illuc ascenderet, et quod in devexitate montis quem ascendebat videbat famulos Domini metentes quidem triticum sed valde negligenter; ut eius fidei zelo accensus super hoc ante Deum disponeret accusare. Ascendit, Deumque sedentem in palatio solum reperit, excepto solo dispensatore; per quem accitus et sedens ad pedes Domini, ipso mandante, panem accepit candidissimum, unde ibidem comedit et satiatus est. Visionem retulit sociis, seque pane divino pastum gloriabatur; interim suspicans haec circa se corporaliter gesta esse. |
| 4 | Exinde tanto Dei amore ebriatus est, ut totum contemnens mundum, etiam gravem aliquam desideraret infirmitatem, cuius occasione monachorum, quod plurimum optabat, posset ascribi consortio. Et quidem pro voto, sicut orabat, infirmatus est, sed ne monachus fieret, tunc ut putabatur, obstitit pater: quod autem verum est, eum Dominus ad aliud reservabat. |
| 5 | Litteris duntaxat et honestati applicat animum; et in utroque proficiens super omnes coaetaneos suos explevit in brevi tempore multa. Adolescentior autem factus, matre defuncta, proficisci disponit in Galliam, litterarum tractus aviditate; quarum desiderio immenso aestuabat, et ut patris qui eum tractabat acerbius saltem fugae praesidio declinaret offensam. Cum vero patriam exiens in ascensu montis labore pariter et fame fere deficiens nivem manderet, ut vel sic ei repararentur vires; compatiens ei minister, quem unicum itineris habebat socium, diligenter investigare coepit, an aliquid alimentorum habebat in sacculo, quem deferebat asellus, et statim contra spem nitidissimum panem reperit; quem quis imposuerat ignorabat. |
| 6 | Itaque recreatus est ad viam et laborem, muneris sui Deo gratias agens. |