Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XXV. [Quae via fidelissima sit, ad assequendumquod Epicurei appetunt, vel pollicentur.]
| 1 | Sententiae tamen non struo calumniam, quae beatitudinem esse definit laetum semper et quietum tranquillae vitae statum, sed interpretatione sinistra, et vitiosa exsecutione, arbitror infamatam. Adeo quidem, ut cum Epicurei sint plurimi, id est vani sectatores voluptatis, nomen hoc pauci profiteantur. Erubescunt enim dici quod sunt, et propriam turpitudinem occultare nituntur nomine alieno, dum non tam boni esse cupiunt, quam videri. |
| 2 | Si vero diffinitioni fidelis detur interpres, et sententiae commodus exsecutor, qui manum apponat ori, id est qui facit quod loquitur, nihil verius et rectius apud Stoicum, et Peripateticum esse convinces, quos ad te, iucundo grandis viae compendio, cum praeceperis, introducam. Ne tamen ullam eo, quo Epicurei diffinitio tendit, viam putes, eam tibi in calce libri, quasi in fine viae, conabor aperire. |
| 3 | Est autem ardua et arcta, plana tamen et recta diligentibus Deum, quo ducente, docente et subvehente, non offendit quis ad lapidem pedem suum. Ipse namque lapis offensionis et petra scandali [I Petr. II], gradientes in se quos accipit, erigit et corroborat, ut humiliati in se, in eo gloriantes, audacter et libere praeconentur, quia omnia in eo possumus, qui nos confortat. |
| 4 | Via siquidem haec virtus est, duobus interiecta et arctata limitibus, cognitione scilicet et exercitio boni. Nosse namque bonum et non facere, meritum damnationis est, non via beatitudinis. Unde, inquis, hanc viam ingrediar, qui in invio sum, et non in via? In tanta varietate viarum ignotarum advena et peregrinus, cuius oculi languerunt prae inopia, et fere iam deficiunt, quibus eam discernam indiciis, ut ad id tranquillitatis et gaudii perveniam, quod promittis? Est, inquam, via sublimis coelo manifesta sereno. |
| 5 | Lactea nomen habet. Serena tibi coelum, ne turbetur prae indignatione oculus animae tuae, et facile lacteam hanc agnosces viam. Redi ad te, patrum suspice monumenta, et ibi intuere diligenter, ubi a via deflexeris gressum, et ubi cecideris in errorem. Recolo autem nos aberrasse ibi primum, ubi impulsus et eversus est homo, ut caderet praevaricatione mandati, quando ad vetitum scientiae lignum, suadente diabolo, temerariam et incautam manum extendit. |
| 6 | Abinde enim peccatum, accepta occasione per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Ipsum namque mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, quia semper Nitimur in vetitum, ---Quod non licet, acrius urit. (Ovid., De amor. III, IV, 17.) Ad arborem scientiae manum extendit, gulam implevit, et contra promissum fallacis inimici, et secundum interdictum veracis Dei, obtenebratus est homo, et in esuriem prostratus, foedus feriens cum morte, et pactum faciens cum inferno. |
| 7 | Boni tamen, et mali sciens factus est per experientiam, et multiplici miseriae locum fecit in se. Ergo a ligno scientiae dum prohibitus illud ascenderet, a veritate, virtute, vita cecidit et deviavit homo, nec revertetur ad vitam, nisi ad arborem scientiae redeat, et inde veritatem in cognitione, virtutem in opere, vitam in iucunditate mutuetur. |
| 8 | Rationis itaque acumen exerceat, ut discernat inter bonum et malum, et in ipsis bonis aut malis, quid cui praeponderet, agnoscat: iugi deinde curet sollicitudine, ne partem suam faciat deteriorem, sed toto conatu mentis et corporis, praeeligendis inserviat. Ipse quoque labor dulcescat sibi, et totam amaritudinem rerum praesentium, ut ait beatus Gregorius, spe temperet futurorum. |
| 9 | Nam et propheta diu noctuque sub exspectatione Dei sui cibatur lacrymis: et sic lugentibus veritas ipsa, quae nec fallit, nec fallitur, veram beatitudinem repromisit. Nec vereatur quis ad arborem scientiae boni et mali manum extendere, primae prohibitionis exemplo, quia exsulem et erroneum ad illam invitavit ille, qui docet hominem scientiam, et iuxta promissionem propheticam, ignaro indicat quid sit bonum. |
| 10 | In arbore ergo scientiae quasi quidam virtutis ramus nascitur, ex quo tota vita proficientis hominis consecratur. Neque enim ad genitorem vitae, Deum scilicet, aliter redit, nisi qui virtutis ramum excisum de ligno scientiae praetendit. Sed quis cito avellet ramum, cum vel ipsam arborem, id est quid fieri oporteat perpauci noverint? |
| 11 | Nunquid ramus facile innotescet, ubi prae multitudine desipientium, et male agentium ipsa arbor occulitur? Hoc ipsum forte sensit et Maro, qui licet veritatis esset ignarus, et in tenebris gentium ambularet, ad Elysios campos felicium, et chari genitoris conspectum, Aeneam admittendum esse non credidit, nisi docente Sibylla, quae quasi σιοῦ βουλή, consilium Iovis, vel sapientia Dei interpretatur, ramum hunc Proserpinae, quae proserpentem et erigentem se a vitiis vitam innuit, consecraret. Ait ergo. Accipe quae peragenda prius: latet arbore opaca Aureus et foliis, et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer, hunc tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. |
| 12 | Sed non ante datur telluris operta subire, Auricomos quam quis decerpit ab arbore fetus, Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit; primo avulso, non deficit alter Aureus, et simili frondescit virga metallo. (Verg., Aen. VI, 136.) Plane quid poenarum lateat in terrenis, vel quid in his possit mereri, solus agnoscit, qui de arbore scientiae ramum bonae operationis avellit. |
| 13 | Eoque avulso, alter non deficit, quia quo amplius exercentur, eo magis succrescunt et proficiunt scientiae et virtutes. Non tamen eatenus Maronis, aut gentium insisto vestigiis, ut credam quempiam ad scientiam aut virtutem propriis arbitrii sui viribus pervenire. Fateor gratiam in electis operari et velle et perficere, ipsam veneror tanquam viam, imo revera viam, quae sola ducit ad vitam, et quemque boni voti compotem facit. |
| 14 | Lactea haec est, innocentiae manifesta candore, et alimentorum sedulitate nutricis explet officium, et sola praeparat ad profectum. Nam sine ea proficit nullus. Clamat haec in voce tubae praevaricatoribus, ut redeant ad cor, eisque ad ardorem scientiae, amoto gladio versatili et flammeo, ducatum in patriam promittit et ingressum. Plus dicam: ipsam arborem scientiae, et lignum vitae, in quo sunt omnes sapientiae et scientiae thesauri absconditi, et in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter [Coloss. II], extraxit, inscissa tamen substantia, et produxit in terram peregrinationis nostrae, et plantavit in medio Ecclesiae, ut ab eo illustretur per scientiam, roboretur per virtutem, et exsultet in misericordia uberi, et gaudium eius plenum sit, gaudium a Deo, et in Deo, gaudium quod nemo tollet ab ipsa. |
| 15 | Accedat ergo ad arborem, ducente gratia, qui abducente concupiscentia deliquit in arborem, quoniam salus nostra ab eadem procurata est in ligno, quia mors ante processit a ligno. Accedat, sed contrarius passibus: quoniam contrariis expedit curari contraria. Et quia non fuerat hominem deiecturus tentator, nisi in mentem eius elatio praecessisset, a timore concipiat unde humilietur sub potenti manu Dei, qui, exaltari desiderat in die visitationis. |
| 16 | Abstineat a licitis, qui praesumpsit illicita, et incendium concupiscentiae ordinata mitiget charitate. Delectetur in his, videat et nunc quia lignum pulchrum est visu, et ad vescendum suave, et fructum verae beatitudinis, et semper laetum tranquillae vitae statum dabit in tempore suo. Porro iucundus timor qui in dilectionis reverentiam cadit, non novit otiari, aut praescriptam sibi praevaricari legem, sed timoris foras mittit aculeos, et ex amore facit bona, sponte sua adhaerens iustitiae, et quasi viribus obedientiae cum gratia quodammodo violenter nititur acquirere vitam, qui per inobedientiam ex levitate arbitrii cucurrit in mortem. |
| 17 | Timor innocentiam parit, iustitiam benefaciendi mandatorum obedientia promovet, rectoque calle ad veram beatitudinem iustus perducitur. Nam et is est quem deduxit Dominus per vias rectas, dans ei scientiam sanctorum, honestans eum in laboribus, et in omnibus complens ei beatitudinem, pro qua fideliter et utiliter laboratur [Sap. X]. Possem dicere quia ad hunc tendunt tota lex et prophetae, omnesque Scripturae canonicae, quia tendunt ad Filium. |
| 18 | Neque enim istud ambiguum est, cum et infidelium dogmata nihil utilitatis habeant, nisi aliquid conferant beatitudini. Sed his omissis, aut potius praemissis, dico quia haec sola sunt, Quae sola possunt facere et servare beatum, cum ab altero iustitiae ramo proveniat, ne cui noceatur, ab altero, ut sibi quisque et aliis prosit. |
| 19 | Vis tibi constare quae dico? visne beatus esse? Porro beatus vir qui timet Dominum [Psal. CXI]. Potentiamne desideras? Non modo ipse, sed potens in terra semen erit eius [ibid.]. An favorem sectaris, et laudes hominum? Generatio rectorum benedicetur [ibid.]. An ad celebritatem dilataris, et ad opulentiam sinum expandis? Gloria et divitiae in domo eius [ibid.]. An perpetuitatem quaeris operibus? |
| 20 | In memoria aeterna erit iustus [ibid.]. Visne securus esse? Ab auditione mala non timebit, sed omnes despiciet inimicos [ibid.]. Gratiamne linguae affectas? Labia iustorum distillant gratiam. Item: Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet [Prov. X]. Vis tibi futura innotescere? Exspectatio iustorum laetitia [ibid.]. Vis iucunditatem tibi prorogari in sempiternum? Et iusti in perpetuum vivent [Sap. V], et in pace sunt, licet mori insipientibus videantur. |
| 21 | Ecce habes viam verissimam et fidelissimam, ad sequendum statum quem desiderat Epicurus. Et si eam tenueris, beatus es, et bene tibi erit [Psal. CXXVII]. Haec ad bene beateque vivendum potest sola sufficere; adeo quidem, ut extra posita universa, aut nihil, aut minimum perfectionis adiiciant. Nec inhibeo quin vestibus niteas deauratis circumdatus varietate, quin epuleris quotidie splendide, quin primos honores habeas: et, ut paucis multa complectar, quin tempori, sed et perversis moribus, rectus tamen, ut es ipse, in omnibus morem geras, et suis lenociniis irridentem irrideas mundum. |
| 22 | Maior enim es, quam ut debeas, aut possis (licet iam hic ceperit multos) capi tendiculis eius. Rex illustris Anglorum Henricus secundus, maximus regum Britanniae, si initiis gestorum fuerit exitus concolor, circa Garumnam, et, ut dicitur, te auctore, te duce, fulminat, ut Tolosam felici cingens obsidione, non modo provinciales, usque ad Rhodanum et Alpes territat, sed munitionibus diruptis, populisque subactis, quasi universis praesens immineat, timore principes Hispanos concussit et Gallos. |
| 23 | In tantis rerum tumultibus, quaeso, custodi innocentiam, et vide, et dicta, et praedica aequitatem, nec amore, nec odio, timore vel spe declines a via recta. Iusti enim haereditabunt terram, et ut auctoritate constat Altissimi, semen impiorum peribit [Psal. XXXVI]. Si haec quae tibi sincera devotione curavi scribere, in tanto tumultu legere non vacat, aut quia insipida sunt sensibus, verbis inculta non placent, vel ipsa devotio non displiceat, quae honori tuo studuit inservire. Si probaveris intentionem, patrocinaberis operi. Sin autem, ut volueris condemnetur. Quid enim ad alios, ut servum iudicent alienum? |
| 24 | Liber enim hic, ut quilibet suo, tibi domino stat aut cadit. Multitudinis imperitae non formido iudicia, meis tamen rogo parcant opusculis; et si curiales sunt quidam, quia libris eorum nunquam derogavi in aliquo. Si preces meas audire noluerint, improbitatis iudicio tenebuntur obnoxii, quia, ut ait Martialis, improbe facit, qui in alieno libro ingeniosus est. |
| 25 | Quae autem de curialibus nugis dicta sunt, in nullo eorum, sed forte in me, aut mei similibus deprehendi; et plane nimis arcta lege constringor, si me ipsum et amicos castigare et emendare non licet. Profecto qui ad haec rugabit nares, frontem contrahet, aut faciem rubore vestiet, aut pallore confundet, cuius labia contrahentur, aut salient, toxicabitur lingua, genua trement, manus proterviet, se ipsum nugis nostris convincet obnoxium, in quibus fuit propositi semper a nugis ad bona transire seria, et ad id quod decet aut prodest, instituere vitam. |
| 26 | Qui autem iustum reprehensioni locum viderit, ea ex charitate licenter utatur, et emendatione mea acquirat sibi et possideat praemium vitae. Scio enim quia in multiloquio peccatum non deest, sed invito, et in charitate Dei exhortor lectorem, quod mei memor in orationibus suis impetret, ut Filius Dei vivi, et Virginis intemeratae, Deus homo, manifestet se ipsum, et palam faciat viam, qua nobis incedendum est in beneplacito suo, et dirigat in eo nostros gressus. |