monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XXIII. <<<     >>> XXV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XXIV. [Epicureos nunquam assequi finemsuum.]

1 Nisi dissimulet contentiosus, quae tamen dissimulari ratio non permittit, ex superioribus luce clarius liquet, Epicureos nunquam assequi finem suum. Cum enim ad tranquillam aspirent vitam, et ad libidinem explendam se retrahant et philosophentur, imo desipiant (nemo enim quod male libet, potest sapienter implere) hoc per ista Babylonis fluenta nullus assequitur.
2 Illos quoque Epicureorum nomine censendos arbitror, qui suam volunt in omnibus implere voluntatem. Nam cum res libidini serviunt, in voluptatem transit affectus. Si affectus affectui non pareat, quo magis vis, torqueris magis, si tamen sit libido in voluntate. Alioquin interdum velle quod non potes, iucundum est et fructuosum, si forte esurias et sitias iustitiam, laboriosum tamen.
3 Mundus itaque Epicureis plenus est, eo quod in tanta multitudine hominum, pauci sunt, qui non famulentur libidini, id est corruptae voluptati, sed laboriosae voluntatis nexibus non impliciti, aut nulli, aut pauciores sunt. De loco voluptatis exclusus est homo, ex quo libido praevaluit, eo quod vita iucunda et tranquilla frui non potest, cui coeperit libido dominari.
4 Maluit facere quod libuit, quam quod iussus est, et proiectus in locum miseriae, in terram laboris missus est, ut ei, et semini suo, terra spinas et tribulos germinet, et in sudore vultus sui comedat panem suum [Gen. III], qui in rectitudine voluntatis obediens, sine difficultate et labore plenam poterat habere voluptatem. Siquidem ad necessitatem et voluptatem, parata invenerat omnia.
5 Vultus autem, sicut his placet, qui curiosius scrutantur verborum originem, dicitur a volendo; et sudor eius, laborem et angustias indicat corruptae voluptatis. Si ergo sudatur in eo quod confirmat cor hominis, et etiam in sumendo quod laetificat, quid est, quod sine labore sibi natura mortalis credat indultum?
6 Anima sibi dictum recolit, quod matri omnium nostrum peccatrici sententia Creatoris intorsit. Parit ergo in dolore filios virtutum, quae sine labore parit sobolem vitiorum. Natura namque peccatrix ad malum prona est, et corrupta ab adolescentia sua, quae aetas origini vicinatur, ut sine labore et difficultate possit labi, et non possit erigi ad bona sine labore, et erecta, sine difficultate et gratia stare non possit.
7 Parit itaque vitia, filias utique non filios sine dolore, sed procul dubio ad dolorem, sed in dolore filios, sed plane ad gaudium, non dolorem. Ergo Epicurus versatur in dolore, cuius vita filios parit, aut filias, et semper praesentes, aut futuras ingemiscit angustias. Nam, ut caetera taceam, praesentibus non laetatur, aut si caecus non est, dum rerum metitur exitus, ea tanquam abeuntia et fugientia deplorat. Laetis etenim stare negatum est, nisi quis laetetur in his, quae beatum faciunt, aut ad perpetuam proficiunt vitam.
8 Praeterit namque mundus hic, et omnia desiderabilia eius. Quantumlibet blandiatur incautis, et dulces fallaciae suae propinet illecebras, novissima eius quovis absinthio amariora sunt. Et quia ratio praesentem statum eius imperfectum esse, usquequaque convincit, nescio quid solidum semper pollicetur in posterum, ut in omnibus amatoribus et sequacibus suis, nec unum ab initio duxerit ad perfectum, aut voti compotem fecerit. Hinc est quod avarus in mediis opibus esurit, potens et praesidens, in summo fastigio servit in profundo luxu: voluptuosum gaudii defectus angit, et famae procus et gratiae, in toto tumore inanis gloriae vilescit.
9 Cui ista non patent, nimium caecus est, cum unusquisque eorum qui versantur in his, sibi quod appetit, deesse fateatur. Sunt tamen quorum oculos ita perstrinxit malitia, ut quae per se lucent, nequeant intueri. Sic oculis capti talpae, lucis beneficium non agnoscunt, et innatis gaudentes tenebris, oderunt aerem puriorem, nec vivere queunt, si diutius arceantur ab humo et latebris suis.
10 Nonne talparum gerunt imaginem, qui semper in humo versantur, quorum tota conversatio in terra deprimitur, ut nihil altum sapiant vel divinum? Sed nec humanum quidem, cuius est, cum caetera animalia prona ferantur in terram, coelum, et quae coelestia sunt erecta dignitate corporis et animi contemplari.
11 Hi tamen suo, sed talpae quodam naturae vitio, deprimuntur. Profecto deterior est, quem culpa maculat, eo qui naturae laborat imperio. Nec credas altum sapere, qui naturae consortes, non tam virtute, quam vitiis vult praeire. Sed quid in grege isto talparum arguo caecitatem, nisi quod aliorum fons esse videtur? Ab eo namque scaturiunt rivuli vitiorum, ut quasi in corpore uno videas confluxisse rapacitatem leonis, saevitiam tigridis, gulam lupi, varietatem pardi, fraudem vulpis, tenacitatem harpyiae, immunditiam suis, petulantiam hirci, superbiam equi, stoliditatem asini, obstinationem muli, toxicum hydrae, nigredinem corvi, et quidquid aliud perversitatis infundere potuit homini teterrima creatura.
12 Nam ab eo universa haec incommoda profluxerunt, dum boni et mali scientiam et similitudinem Dei promittit per rapinam. Exinde inclinata est ad malum natura hominis, cuius quasi quaedam infantia praecessit innocens, dum a colloquiis pervertentibus et perversis abstinuit. Siluit homo et mansit innocens, immisso sopore obdormivit innocens, expergefactus et agnoscens auxilium simile, quod ei fabricaverat Deus, innocenter locutus est magnalia Dei.
13 Sed ex quo factus verbosior per ostium curiositatis eductus, exercuit cum tentatore verbi commercium, quasi ab infantia adolescens, concepto calore intumuit, et praevaricatus mandatum, cuius custodia ad gloriam fuerat profutura, corruptus est, ut extunc mirabili et invincibili lege conditionis inflictae, sibi unio reluctetur carnis et spiritus, ut nulla ratione componi possint, nisi illius gratia intercedat, qui fecit utraque unum, et carnem, in electorum fine, faciet a spiritu absorberi. Si verbis gentilium uti licet Christiano, qui solis electis divinum, et Deo placens, per inhabitantem gratiam, esse credit ingenium, etsi nec verba, nec sensus credam gentilium fugiendos, dummodo vitentur errores, hoc ipsum divina prudentia in Aeneide sua, sub involucro fictitii commenti, innuisse visus est Maro, dum sex aetatum gradus, sex librorum distinctionibus prudenter expressit. Quibus conditionis humanae, dum Odysseam imitatur, ortum exprimere visus est et processum, ipsumque quem educit et provehit, producit et deducit ad manes.
14 Nam Aeneas, qui ibi fingitur animus, sic dictus, eo quod est corporis habitator: ἔνναιος enim, ut Graecis placet, habitator est, δέμας corpus, et ab his componitur Aeneas, ut significet animam quasi carnis tugurio habitantem. Sic etiam Neptunum ennosigaeum, eo quod Sigaeum inhabitet.
15 Primus itaque liber Aeneidos, sub imagine naufragii manifestas infantiae, quae suis procellis agitatur, exponit tunsiones, et in fine suo, abundantia cibi et potus adulta, prosilit ad laetitiam convivalem. In confinio ergo adolescentiae prodeunt colloquiorum commercia, et eorum intemperies aut fabulas narrat, aut veris falsa permiscet, eo quod multiloquio peccata deesse non possunt.
16 Porro tertius varios iuventutis, quasi suos canit errores: eo quod illa aetas solos fere novit errores. Siquidem, ut ait ethicus: Imberbis iuvenis tandem, custode remoto, Gaudet equis, canibusque, et aprici gramine campi. Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris.
17 (Hor., De art. poet., 161.) Prima ergo aetas nutricem, secunda custodem habet, tertia quo liberior, eo facilius errat, nondum tamen procedit ad crimina. Quarta illicitos amores conciliat, et ignem imprudenter conceptum in pectore, ad amantis infelicem producit rogum. Neque enim inconcessis fatalem beatitudinem esse, sub typo Mercurii ratio persuadet, docetque illum, qui dum fuerat parvulus, sapiebat ut parvulus, loquebatur ut parvulus, agebat ut parvulus, fuga irrefragabiliter apprehensa, evacuare quae erant parvuli. Unde, ut ad memoratum ethicum redeamus: Conversis studiis, aetas, animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quad mox mutare laboret.
18 (ID., ibid.) Ergo et virilis aetas puerilia, et iuvenilia erubescit, et si a perversa voluptate et immundo amore navigii sui solvere non potest anchoram, praescindit et funem. Sic et patriarchae pudicus filius pallium reliquit adulterae, ne adulterii crimine involveretur. Quinta maturitatem civilem promit, et aetatem depingit vicinam senectuti, imo quae ipsam iam ingreditur senectutem.
19 Nam et Patrum honores recolit, maiorum memoriam veneratur, et quasi ad tumulum Anchisae solemnes celebret ludos, in his ipsis exsilii sui miseriam recognoscit. Dum vero hinc egreditur, transit ad sextam, et amissis Palinuro et Miseno, duce scilicet navigii dormitante, et temerarii praelii incentore, cum iam frigescat affectus, viresque deficiant, non tam senectutem sentit quam senium, et velut quemdam descensum ad inferos, ubi quasi rebus inutiliter gestis, totius anteactae vitae recognoscat errores, et discat alia via incedendum esse his, qui volunt ad dulces Laviniae complexus, et fatale regnum Italiae, quasi ad quamdam arcem beatitudinis, pervenire.
20 Constat enim apud eos qui mentem diligentius perscrutantur auctorum, Maronem geminae doctrinae vires declarasse, dum vanitate figmenti poetici, philosophicae veritatis involvit arcana. Licet autem de prima corruptione specialiter dictum sit, potest et de singulis manifesta ratione monstrari, quia natura hominis ab adolescentia sua prona est ad malum; ut ex quo libero, licet depresso, coeperit uti arbitrio, per se cadat sponte in culpam, et inde merito suo praeceps prolabatur in poenam: erigi tamen nequaquam potest ad bonum, nisi gratia Dei supponat manum suam.
21 Lata est ergo Epicureorum via, et haud dubiam ducit ad mortem, per pericula tamen, per errores, per amaritudines et per omnimodas vanitates, ut laetum et quietum tranquillae vitae statum in ea nullus inveniat, vel ad illum tandem, ea ducente, perveniat. Nam ut vera beatitudo possideatur, non vanis, sed veris insistendum est bonis.
22 Vana enim cultorem suum proturbant in tenebras exteriores, ad fletum oculorum, stridorem dentium, tinnitum aurium, et varias pressuras, et poenas inferorum, apud quos nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24