Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XXIII. [Consilio Bruti utendum esse adversuseos qui pro summo pontificatu non modo certant, sed schismatice dimicant: et quod tyrannis nihil quietum.]
| 1 | Sed esto ut bis liceat, qui carnales sunt, contendere de primatu, viris ecclesiasticis hoc usquequaque arbitror esse illicitum. Carnalium tamen exemplo, sub imagine religionis obrepit impietas, et iam non modo contenditur pro sacerdotio, sed pugnatur. Antiqui quondam trahebantur inviti, et proni ad martyrium, primas cathedras, carcere peius et cruce, fugiebant. |
| 2 | Contra iam palam loquuntur sacerdotes et proverbium nullum dicunt. 'Nolumus, inquiunt, martyres esse, sed sedium nostrarum gloriam non damus alteri.' Misera quidem et miserabilis vox in ore sacerdotis, qui Christum sic agnoscit, ut se nolle eum sequi palam confiteatur. Dubitari poterit an verus moriatur confessor, qui persecutorem, si opus fuerit, non exspectat? |
| 3 | Ait enim Cyprianus: 'Episcopus si timet, actum est de eo.' Sed liceat timere; non stare in necessitate, illicitum est. Fugitivus inutilis infamis est. Est tamen in quo videntur imitari constantiam martyrum, si pro cathedra scilicet fuerit decertandum. Fertur a quibusdam, et verum est, quod super Romano pontificatu ab ambitiosis quandoque, imo saepe litigatum, et non sine sanguine fraterno Sancta sanctorum ingressus sit pontifex. |
| 4 | Concitata sunt iterum bella, plus quam civilia, inter Caesarem et Pompeium, et quidquid Philippis, Leucade, Mutinae, in Aegypto, Hispaniave praesumptum est, quidquid impie gestum, pugna sacerdotalis absolvit. Nunquid Christiani sanguinis procurant effusionem, ut eis prae caeteris liceat pro grege, quod pastoris est, animas ponere? |
| 5 | Nunquid ecclesiam diruunt, profanant sancta, ut sit quod aedificari et sanctificari oporteat? Concutiunt populos, regna sollicitant, ecclesiarum diripiunt facultates, forte ut sibi faciant materiam promerendi, ut componant omnia, ut pauperibus miserendi et providendi, aliis concurrentibus necessitatem praeripiant. Si enim ut plura sibi impune liceant, si ut pecuniam congregent, si ut carnem et sanguinem foveant, dilatent et corrumpant, si ut familiam nobilitent, si denique ut gloriam suam quaerant in clero dominantes non forma facti gregis ex animo, licet labiis et simulatione officii pastorem induant, tyrannis quam principibus facilius accedunt. |
| 6 | Dicunt philosophi, et verum arbitror, nihil in rebus humanis utilius homine, et in ipsis hominibus, principe ecclesiastico vel mundano, nemo utilior. E diverso nihil homini perniciosius homine, et in eis tyrannus saecularis, aut ecclesiasticus, perniciosior est. Sed profecto in utroque genere, saecularem ecclesiasticus antecedit. Sal enim infatuatum ad nihil omnino valet, nisi ut proiiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Porro Usque adeo solus ferrum mortemque timere Auri nescit amor, pereunt discrimine nullo, Amissae leges. |
| 7 | Sed pars vilissima rerum Certamen movistis opes. Ergo dividatur unitas, integritas scindatur, sinceritas corrumpatur, maculetur et sanctitas, mundi novum iudicium celebretur, et princeps eius, qui passione Christi eiectus est, rediens scandala spargat, ut beatus sit, qui non capitur tendiculis eius: . . . Tantone novorum Proventu scelerum quaerunt uter imperet orbi? |
| 8 | Vix tanti fuerat civilia bella movere, Ut neuter. (LUCAN., II, 59.) Rectissimam eminendi viam docuit Christus, qui discipulos suos regibus gentium noluit conformari, ut dominentur in subditis, et qui potestatem exercent, benefici dicantur, sed qui maior est, sponte minoretur, et solum prae caeteris, iure, quiete, viribus, et contentione remota, sibi vindicet officium ministrandi. |
| 9 | At isti aliam praetulerunt, ascendentes ex adverso fratrum, et ministrandi humilitate reiecta, appetunt prae regibus gentium dominari. Nec dubium quin refrigescente, imo exstincta charitate, sedem suam et ipsi ponant ad aquilonem. Siquidem 'productos odere pares.' Utinam secuti essent, qui ea viderunt tempora, consilium Bruti, a quo eum, imminente bello civili, Catonis avertit auctoritas. |
| 10 | Decreverat enim manus suas ab armis continere civilibus, quibus quanto quisque libentius et fortius immiscetur, tanto iniquior et immanior est. Ait ergo: Nunc neque Pompeii Brutum, nec Caesaris hostem, Sed bellum victoris habes. Si ergo sapiant hi, pro quorum dominio schismatici litigant, eos solos concurrere patiantur, alterutri metuant opem ferre, incerti quis victor futurus sit, certique quanta, quam gravis ruina, victis immineat. Nulla manus, belli mutuato iudice, pura est. |
| 11 | Nam et Victrix causa Deo [diis] placuit, sed victa Catoni. (LUCAN., I, 128.) Gaudeat plane mundus, cum alter solus vicerit, sed propensiori laetetur gaudio, si vicerit uterque, vel neuter. Conveniant ergo, si placet, in insula Lycaonia, aut alio, si quis tamen locus bellis, sive duellis est aptior: nam antiqui, teste Quintiliano, bellos dicebant, quos modo duellos appellamus, et sine orbis et urbis periculo vincat alteruter duellorum, quem Deus scilicet approbaverit, aut victorem esse permiserit. |
| 12 | Victus quoque, si id victori placeat, demergatur in Tiberim, aut si cum eo mitius agendum videtur, retrudatur in caveam. Cui cum abbas loci claustrum, imo carcerem, aperuerit, protestetur se non illud ei, qui damnatur, praeparasse, sed victo. Siquidem Nulla fides unquam miseros elegit amicos. Qui vero vicerit, id est qui violentior fuerit, in Liparem, aliamve insulam exsul perpetuus deportetur ad marmora secanda, aut ad metalla damnetur. Facinus enim schismatis quos inquinat, aequat, nisi quia plerumque qui fortior, imo ferocior, idem et iniquior est. |
| 13 | Quid perniciosius aut odibilius bello civili? Nihil plane, praeter rabiem schismaticorum, aut haereticam pestem. Quorum utrum perniciosius sit, non facile dixerim, si tamen in his numerus est, ut unum segregetur ab altero. Cessabunt plane bella civilia, si praesumptioni desit temeritatis adiutor. Nec est qui concives possit urgere ad furorem, nisi eos aliquatenus ipsa delectet insania. |
| 14 | Utique necessitas confurendi, aut nulla omnino, aut, ut multum, imaginaria est. Haec quoque permultis maximisque periculis patet, quorum nemo satis declinat eventum, nisi praecaveat facultatem. Innuit noc poeta gravissimus, aut si, iuxta Quintilianum, rectius dicere malueris oratorem, non repugno, dum constet praecavenda esse etiam quae possunt evenire pericula, et universitatem ab uno quolibet cogi non posse, ut sceleri obsequatur invita. Ait enim: Et quamvis nullo maculatus sanguine miles. |
| 15 | Quae potuit fecisse, timet. Quid pectora pulsas? Quid vesane gemis? quid fletus fundis inanes? Nec te sponte tua sceleri parere fateris? Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum? Classica det bello; diros tu neglige cantus: Signa ferat; cessa: iam iam civilis Erynnis Concidet, et Caesar generum privatus amabit. |
| 16 | Sic sic, si Ecclesia Dei erigatur in spiritus libertatem. Si ministerium sceleris subire detrectet, aut omnino schismata sopientur, aut manente compage unitatis, soli inter se schismatici dimicabunt. Interim contineat ecclesia manus suas, quoniam gladius Petri, qui sanguinem carnali sitiebat affectu, mandato Domini ad praesens tegitur in vagina, et discipuli eradicare zizania properantes, praecipiuntur messores angelos exspectare. |
| 17 | Oret unitatis integritas, ut in se colligat dissidentes lapis incisus, in quo fundatur Ecclesia, quem schismatici reprobant, qui fecit utraque unum, et vestem suam in sortem fidelium integram cedere maluit, quam secari. Oret, inquam, ne deficiat fides, et expetens in cribro Satanas non disperdat, conculcet et triticum. Oret pacem, quaerat pacem, et persequatur etiam fugientem. |
| 18 | Meminerit eius, qui cum posset producere plus quam duodecim legiones angelorum, exaltatus in crucem omnia acquisivit. Ipsa enim exinanitio adeo meruit exaltari, ut ad gloriam eius flectatur omne genu. Schismaticos nocentes accipiunt, sed consentientes iustos, nocentes faciunt bella sacerdotalia. Quiescunt ergo stantes a longe cum Petro, ut videant finem. |
| 19 | Recolant illud ethnicum: . . . . . Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra gigantes, Non tamen auderet pietas humana, vel armis, Vel votis prodesse Iovi. Hoc quidem videtur esse servandum in his, ubi quis iustius induit arma, scire nefas. Nam si haereticus schismaticusve catholicum impugnat, assistere veritati pium est, et Romano pontifici devotissime famulari. |
| 20 | Hoc quidem cum innotuerit, nam schismaticus se catholicum esse saepe mentitur: Quis enim praesumet summum iudicare pontificem, cuius causa Dei solius reservatur examini? Utique quisquis hoc attentaverit, laborare quidem, sed proficere nequaquam potest. Nec ad unguem nomen pontificis arcto; habeatur hic pontifex, cuiuscunque canonica praecessit electio. |
| 21 | Ionas ut naufragium tolleret, naufragium fecit, maluitque perire solus, quam alios involvere periculis suis; nec tamen regendae navis curam susceperat. Salomon ab eo maternum convincit affectum, quod integrum meretricis calumniae filium cedere maluit, quam partiri. At isti periclitari malunt Ecclesiam, et scindi, quam honorem non usurpare, et innocenti matri Ecclesiae non inferre calumniam. |
| 22 | 'Haec est, inquit, mater eius, quoniam ex dilectione refugit sectionem.' Econtra hic privignus est, qui Ferro rimatur viscera matris. Quot et quantos tumultus, et strages dedit illa collisio, quando filius Petri Leonis adversus Innocentium bonae memoriae Quintum, domini Adriani praecessorem, cuius vitam et felicitatem in se in aevum protendat Dominus, conatus est ab aquilone ascendere? Nonne et stellarum partem secum traxit ruina eius? Quis nescit Aegidium Tusculanum? Quis Petrum Pisanum, cui nullus, aut vix similis alter erat in curia? |
| 23 | Quis recenseat episcopos, qui in tota fere Italia corruerunt? Profecto dum ruinae illius exstabat aetate nostra memoria, incredibile est quempiam adeo misere ambitiosum esse, ut ecclesiam scindere non formidet. Neminem ita stupidum esse credo qui non malit se deleri, quam ut pro eo tanta fiat turbatio. Si delictis nostris exigentibus, carnificium istorum quisquam ascenderit sedem Petri, et ad gubernaculum navis eius, Domino indignante, accesserit, plane naufragium non immerito faciet, cum et Petrus vocatus a Domino, ad validiorem territus auram coeperit mergi, et navis, quae Dominum habebat vectorem, de salute desperet, donec Christus dormiens precibus excitetur. Utique qui misere ascendit, rotatur miserius, et miserrime deiicietur; nec laetos habent exitus, quae malo sunt inchoata principio. |
| 24 | Discordia certissimum iniquitatis et defectus indicium est. Siquidem . . . . . . . . . . . . . . Minimas rerum discordia turbat Pacem summa tenent. Phaeton in fabulis, dum paternos currus affectat, incendit orbem, et tandem miseratione dei, et ipse succensus corruit praeceps, curru disiecto. Tunc . . . . . . Isse diem sine sole ferunt: (Ovid., Trist. V, VIII, 31.) et dum flagrat Ecclesia succensa schismate, Christus videtur abesse. |
| 25 | Icarus quoque, dum elatus iuvenili levitate fertur in coelum, marinis fluctibus mergitur. Deiectus enim est dum allevaretur. Subvectio siquidem impiorum, gravioris ruinae praeparatio est. Quis autem eo iniquior, qui ministerium pacis, sacrificandi officium in rixas mittit, et carnificium? Quorsum, quaeso, tanta immanitas? |
| 26 | Nunquid ad vitam? Sed eorum finis interitus [Philip. III]. An ad gloriam? Sed gloria eorum in confusione est [ibid.]. An ad voluptatem? Ergo et eorum deus venter est [ibid.]. An ut nobilitentur in carne et sanguine? Sed caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [I Cor. XV]. Nam adversus carnales non ego, sed haec, et graviora his, apostolica intonat tuba: Quorum, inquit, finis interitus, quorum deus venter, et gloria in confusione, quia terrena sapiunt [Philip. III]. Si ut suam expleant voluntatem, aliis dominantes quod tyrannicum est, eis nihil minus proveniet. Tyranno siquidem nihil tutum est, aut quietum. |
| 27 | Interroga Damoclem, et se hoc a tyranno Siciliae didicisse fatebitur, cum ei undique in ardentes prunas ruina immineret, ad primum nutum et quasi texentis licio dependens gladius, inter regales delicias cervici illius, similis ferienti, irrueret. Hoc quidem apud Claudianum astruit Theodosius. Ait enim: Qui terret plus ipse timet, sors ista tyrannis Convenit, invideant claris, fortesque trucident. |
| 28 | Muniti gladiis vivant, septique venenis, Ancipites habeant artes, trepidique minentur. Tu civem, patremque geras, tu consule cunctis. Nec tua te moveant, sed publica vota. Erubesce Sidon, ait mare [Isa. XXIII], quia iam carnalis loquitur, quae vir spiritualis audire non potest. Si enim audirent sacerdotes vocem hanc, nequaquam per tela, per hostes currerent, ut primas cathedras occuparent. |
| 29 | Sed licet omnes summi pontificatus apicem deferant, quantum salva religione licet, fugiendum, quam suscipiendum arbitror sapienti. Ut enim ex conscientia verum loquar, illius laboriosissima, et quantum ad statum praesentis saeculi pertinet, miserrima videtur esse conditio. Si enim avaritiae servit, mors ei est; sin autem, non effugiet manus et linguas Romanorum. |
| 30 | Nisi enim habeat unde obstruat ora eorum, manusque cohibeat, ad convicia, ad flagitia et sacrilegia perfecenda, aures, oculos, duret et animum. Tria quidem sunt, quae prae caeteris, etiam prudentum omne iudicium subvertunt, amor munerum, acceptio personarum, facilitas credendi. Nam ad ista moveri, et iustitiam dispensare, nullus omnino potest. Ergo et ab his immunem Romanum necesse est esse pontificem, qui omnium coercere debet excessus. Si odit munera, quis beneficia conferet in invitum? Quid largiturus est, qui non accipit? |
| 31 | Aut quomodo, si non largitur, placabit Romanos? Si personas eorum non accipit, quomodo subsistet ante faciem eorum? Vix enim in conclavi causam poterit pensare sacerdotalem, quin eos in consiliis omnibus admittere compellatur. Quid quod cogitur damnare Simoniam, munera et retributiones? Si ea sequitur, nonne se ipsum propria voce condemnat? |
| 32 | Si in summa potentia minima licentia est, profecto qui legibus praeest, nulli subiicitur, sed ab illicitis arctius coarctatur. Ergo et Romano pontifici minimum, eo ipso quo plurimum licet. Quid ponderosius est sollicitudine omnium Ecclesiarum? Apostolicum privilegium transit ad successores, et plane pars privilegii est, quam Apostolus ad Corinthios loquitur: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? [II Cor, XI.] Si totum non vultis revolvere, vel istud vindicet qui de primatu contendit, et, ut puto, cito faciet locum. |
| 33 | Praeterea qui Romanus pontifex est, eumdem pro conditione Ecclesiae quae nunc est, esse servum servorum necesse est. Non equidem nuncupative ad gloriam, ut quidam opinantur, sed substantive, utpote qui servis Dei serviet vel invitus. Omnis enim persona Dei servit, et dispensatrix est clementiae vel iustitiae suae. Servit angelus, servit homo, serviunt boni, serviunt mali, et ipse princeps mundi diabolus servit. |
| 34 | Ergo et Romani serviunt Deo, et tyranni, quibus Romanum necesse est servire pontificem. Adeo quidem, ut nisi servierit, aut expontificem, aut exromanum esse necesse sit. Quis ergo eum servum servorum esse ambigit? Dominum Adrianum, cuius tempora felicia faciat Deus, huius rei testem invoco, quia Romano pontifice nemo miserabilior est, conditione eius nulla miserior. |
| 35 | Et licet nihil aliud laedat, necesse est ut citissime vel solo labore deficiat. Fatetur enim in ea sede se tantas miserias invenisse, ut facta collatione praesentium, tota praecedens amaritudo, iucunditas, et vita felicissima fuerit. Spinosam dicit cathedram Romani pontificis, in tantum acutissimis usquequaque consertam aculeis, tantaeque molis, ut robustissimos premat, terat et comminuat humeros; coronam et phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt, sed nunquam a natali solo Angliae malle exisse, aut in claustro beati Rufi, perpetuo latuisse dicit, quam tantas, nisi quia divinae dispensationi reluctari non audet, intrasse angustias. |
| 36 | Dum superest, ipsum interroga, et crede experto. Hoc etiam mihi saepissime adiecit, quod, cum de gradu in gradum a claustrali clerico per omnia officia in pontificem summum ascenderit, nihil unquam felicitatis, aut tranquillae quietis, vitae priori adiectum est ab ascensu. Et, ut verbis eius utar, nihil enim, cum praesens sum, sui gratia vult apud se absconditum esse ab oculis meis: In incude, inquit, et malleo semper dilatavit me Dominus; sed nunc oneri, quod infirmitati meae imposuit, si placet, supponat dexteram, quoniam mihi importabile est. |
| 37 | Nonne ergo miseria dignissimus est, qui pro tanta pugnat miseria? Sit sane ditissimus qui eligitur, sequenti die pauper erit, et infinitis fere creditoribus tenebitur obligatus. Quid ergo erit ei, quem nulla vocat electio, sed repugnante in membris Christo, ambitio caeca et cruenta non sine sanguine fraterno intrudit? Hoc quidem est Romulo succedere in parricidiis, non Petro in commissi dispensatione ovilis. |