Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XXII. [De Gedeone, qui forma praesidentium est,et Antiocho.]
| 1 | Quid itaque sibi velint, qui rempublicam, id est populum Dei, indebito servitutis iugo nituntur opprimere, non video, nisi forte ea de causa potentiam appetant, ut tormenta miseriae potenter ferant. Si enim regere tantum appeterent, non dominari, onus officii metientes, nequaquam tanta currerent aviditate. |
| 2 | Voluntas enim regentis de lege Dei pendet, et non praeiudicat libertati. At tyranni voluntas concupiscentiae servit, et legi reluctans quae libertatem fovet, conservis iugum servitutis conatur imponere. Docet haec Scriptura, cui contraire non licet. Dixerunt omnes viri Israelis ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian. |
| 3 | Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus. Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis, date mihi inaures de praeda vestra [Iudic. VIII]. Videor mihi in huius litterae facie, quod dixeram, intueri. Nam Gedeon qui interpretatur circumiens inutile, vel tentatio iniquitatis eorum, nomine et verbis videtur principis officium indicare. |
| 4 | Eius enim est circumire inutilia, et ea vel delere, vel revocare ad frugem, et quod iniquum deprehendit, excludere a finibus suis, ut sibi adversus hostes procedat victoria. Defertur honor dominii, et recusat: legi tamen subiicit, quos a iugo servitutis absolvit. Patri filiorum successurus defertur honor; at ille Deum maluit honorari. |
| 5 | Quis eorum recte huic assimilabitur, qui fas nefasque confundunt, et versantur in laboribus et aerumnis, ut filios possint non tam honoris quam rapinae et iniquitatis habere haeredes? Quis est enim qui legem Dei, et iustitiam eius, quae in sola charitate consistit, filiis anteponat? Qui amat, inquit, patrem aut matrem, aut filios plus quam me, non est me dignus [Matth. X]. Et profecto qui transitoria Christo praeponunt, ipsis transitoriis citius transeunt: nec eorum perpetuatur gloria, apud quos, postpositis aliis, Christus manet inglorius. Ergo casum timeat princeps, qui liberorum aut carnis motus affectu, honorem divinum minuit immemor charitatis, Sed nemo est qui in Deum se fateatur insurgere, insurgunt tamen plurimi, et iam ista palam fiunt. |
| 6 | Intravit Antiochus in sanctificationem cum superbia, et hoc quidem faciunt multi. Ozias, quem litterae irrefragabiles iustum in multis fuisse commemorant, mortuo Zacharia sacerdote, cui cognomen fuit intelligens, ordinem sacerdotalem non tam pie quam audacter invasit, et reclamantibus Levitis, Nonne tu es Ozias rex, et non sacerdos? audire contempsit. Statimque lepra partem illam corporis eius invasit, quam sacerdos, ex lege, auri tegebat lamina, ut, iuxta imprecationem propheticam, facies eius ignominia repleretur. |
| 7 | Rex quidem notus est, et ex coaevis regibus, et ex eo maxime, quod anno mortis eius natus est Romulus, a quo genus est Romanorum. Imitantur plurimi Oziam, sacerdotalia praesumentes, sed lepram eius paucissimi erubescunt. Plures tamen sequuntur Antiochum, qui non cum devotione, ut offerat vice sacerdotis, sancta ingreditur, sed ut deleat si quid est in templo Domini sanctum. |
| 8 | Cum enim Antiochus desolationis et abominationis idolum fabricasset, libros legis Dei combussit igni, et scidit eos, et apud quemcunque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicunque observabant legem Dei, secundum edictum regis Antiochi trucidabant eum. Vidi temporibus meis nonnullos sacerdotali se immiscentes officio, et humeros temerarie supponentes, ut arcam praeriperent ab humeris levitarum, loci immemores, qui in praesentem diem dicitur orae percussio. |
| 9 | Alios vidi, qui libros legis deputant igni, nec scindere verentur, si in manus eorum iura pervenirent, aut canones. Tempore regis Stephani a regno iussae sunt leges Romanae, quas in Britanniam domus venerabilis Patris Theobaldi, Britanniarum primatis, asciverat. Ne quis etiam libros retineret, edicto regio prohibitum est, et Vacario nostro indictum silentium; sed, Deo faciente, eo magis virtus legis invaluit, quo eam amplius nitebatur impietas infirmare. |
| 10 | Quis autem in tot millibus regnare affectantium, esse vult similis Gedeoni? Aut quis legem sibi vult dominari, et populo? Omnibus tamen unum illud deberet sufficere, quod Gedeon a subditis petit, id est si solas ex praeda sibi consequatur inaures. Si enim quae lex loquitur, indicare curaverit, et ei obediens populus acquiescat, ut non sit iniquitas et contradictio in civitate, et populo cui praeest, debet profecto sufficere praesidenti |