monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XIX. <<<     >>> XXI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XX. [Quod auctoritate divinae paginae licitumet gloriosum est, publicos tyrannos occidere, si tamen fidelitate non sit tyranno obnoxius interfector, aut alias iustitiam, aut honestatem non amittat.]

1 Longum est si gentilium tyrannorum ad tempora nostra seriem voluero trahere; sed unius hoc aetatis non memorabitur homo. Hoc enim mentem effugit, et linguam vincit. Libellus tamen, qui De exitu tyrannorum inscriptus est, quid de tyrannis sentiam plenius poterit aperire, diligenti tamen compendio, ut nec de proxilitate taedium, nec de brevitate obscuritas generetur.
2 Sed ne Romanae historiae vilescat auctoritas, quae plerumque ab infidelibus et de infidelibus scripta est, hoc divinae et fidelis historiae comprobetur exemplis. Undique enim apparet, quia, ut ait Valerius, ea demum tuta est potentia, quae viribus suis modum imponit. Et sane nihil tam praeclarum est, aut tam magnificum, quod non moderatione desideret temperari. Primum ergo tyrannum nobis obiicit divina pagina Nemrod robustum contra Dominum venatorem, quem et Ninum dici nonnullae testantur historiae, etsi ratio temporis non acquiescat, eumque fuisse reprobum superius dictum est.
3 Regnare siquidem voluit, et non a Domino, et sub eo turrim in coelum erigere conata est caeca, dispergenda et confundenda mortalitas. Progrediamur ad eum, quem populo divina praefecit electio, datumque in reprobam dominandi, non regnandi voluntatem deseruit, adeoque afflixit, ut, urgente doloris angustia, mortem sibi cogeretur inferre.
4 Nihil enim aut minimum prodest sana assumptio, si consequens vita dissentit, nec initia rerum apud iudicem obtinent, cuius sententia pendet ex fine. Regum, et libri dierum celebris historia est, in qua, auctore Hieronymo, Israel edocetur sub tyrannis ab initio laborasse. Et Iuda, praeter David, Iosiam et Ezechiam, reges omnes reprobos habuisse monstratur.
5 Salomonem tamen, et forte aliquos aliorum in Iuda convaluisse facile crediderim, Domino revocante. Mihique facile persuadebitur populum durae cervicis, et corde indomabili, et qui semper restitit Spiritui sancto, et non modo Moysen famulum legis, sed Deum dominum legis abominationibus gentium ad iracundiam provocavit pro principibus meruisse tyrannos.
6 Nam tyrannos, quos peccata impetrant, inducunt et erigunt, poenitentia delet, excludit et perimit. Et quidem ante reges suos, sicut Iudicum narrat historia, servierunt saepe numero filii Israel, sub tyrannis, multis et variis, pro dispensatione divina, afflicti temporibus, saepeque sunt clamantes ad Dominum liberati. Licebatque finito tempore dispensationis, nece tyrannorum excutere iugum de cervicibus suis, nec quisquam eorum, quorum virtute poenitens et humiliatus populus liberabatur, arguitur, sed iucunda posterorum memoria, quasi minister Domini memoratur. Quod suppositis liquet exemplis.
7 Servierunt ergo filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis: et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, inclytum filium Gera, filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab; qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, accinctus est eo subter sagum in dextro femore, obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios qui cum eo venerant.
8 Et reversus est de Galgalis ubi erant idola, dixitque ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium. Egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aod ad eum. Sedebat autem in aestivo coenaculo solus. Dixitque ei: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. Extendit Aod manum sinistram, et tulit sicam de dextero femore suo, infixitque eam in ventrem eius tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur.
9 Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore. Statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. Aod autem, clausis diligentissime ostiis coenaculi, et affirmatis sera, per posticum egressus est [Iudic. III]. Et alibi: Sisara fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxorem Abner Cinei.
10 Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Abner Cinei. Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi, intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius, et opertus est ab ea pallio, dixitque ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia valde sitio. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
11 Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi, et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Nunquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est. Tulit itaque Iahel uxor Abner clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum. Et ingressa est abscondite et cum silentio, posuitque supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo, defixit in cerebrum usque ad terram.
12 Qui soporem morti socians, defecit et mortuus est [Iudic. IV]. Laudem-ne ergo, aut vituperium consecuta est posterorum? Benedicta, inquit Scriptura, inter mulieres Iahel, uxor Abner Cinei et benedicatur in tabernaculo suo. Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos.
13 Percussitque Sisaram, quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans [Iudic. V].
14 Ut autem et ab alia constet historia, iustum esse publicos occidi tyrannos, et populum ad Dei obsequium liberari, ipsi quoque sacerdotes Domini, necem eorum reputant pietatem, et si quid doli videatur habere imaginem, religione mysterii dicunt Domino consecratum. Sic Holophernes non virtute hostili, sed suis vitiis gladio mulieris occubuit, et qui viris formidabilis fuerat, luxuria et ebrietate victus, a femina interfectus est.
15 Nec feminae ad tyrannum patuisset accessus, nisi hostilem animum pia simulatione texisset. Non est enim dolus qui servit fidei, et militat charitati. Siquidem fidei est, quod increpat sacerdotes, qui divinae miserationi praescripserant tempus, ex pacto hostibus se dedituri, et urbem, nisi infra quinque dies eis Dominus subveniret. Charitatis autem quod nulla formidabat pericula, dum fratres et populum Domini ab hostibus liberaret.
16 Nam et hoc egredientis in salutem indicant verba: Fac, inquit, Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur, et capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum, et virtutem ut evertam eum. Erit enim memoriale nominis tui, cum manus feminae deiecerit eum [Iudith IX]. Vocavit ergo Abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestibus viduitatis, et lavit corpus suum, et unxit se myrrha optima, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestibus iucunditatis suae, cingens sandalibus pedes suos, assumpsitque dextralia, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se.
17 Contulitque ei splendorem Dominus, quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Et ideo Dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore oculis omnium appareret [Iudith. X]. Illuc ergo perveniens, et publicum captans hostem, dixit Iudith Holopherni: Sume verba ancillae tuae, quoniam si ea consecutus fueris, perfectam rem faciet Deus tecum.
18 Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus tua, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium, quoniam non solum homines, sed et bestiae agri serviunt illi per te, et obtemperant ei. Nuntiatur enim virtus et industria animi tui universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quia solus potens es et bonus in omni regno eius, et disciplina tua omnibus gentibus praedicatur [Iudith. XI]. Et adiiciens, ait: Veniens nuntiabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israel sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te, quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei [ibid.]. Quid, quaeso, insidiosius excogitari, quid captiosius dici potest, hac mystici dispensatione consilii?
19 Dixit itaque Holophernes: Non est talis mulier super terram in aspectu, et pulchritudine, et sensu verborum [ibid.]. Cor enim eius concussum ardebat in concupiscentia eius. Dixitque: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me [Iudith XII]. Ipsa vero quae luxuriari non venerat, fidei et fortitudinis suae instrumento, usa est luxuria aliena.
20 Et crudelitatem, quam semel sopivit blanditiis, in populi liberatione charitatis armis occidit. Percussit ergo Holophernem in cervicem, et abscidit caput eius, et tradidit illum ancillae suae, ut poneretur in peram [Iudith XII], reportandum in urbem, quae salutem fuerat consecuta in manu feminae. Hoc tamen cavendum docent historiae, ne quis illius moliatur interitum, cui fidei aut sacramenti religione tenetur astrictus.
21 Nam et Sedecias, ob neglectam fidei religionem, legitur captivatus, et quod in alio regum Iudae non memini, eruti sunt oculi eius quia Deum, cui iuratur, etiam cum ex iusta causa cavetur tyranno, lapsus in perfidiam, non proposuit ante conspectum suum. Sed nec veneni, licet videam ab infidelibus aliquando usurpatam, ullo unquam iure indultam lego licentiam.
22 Non quod tyrannos de medio tollendos non esse credam, sed sine religionis honestatisque dispendio. Nam et David, regum quos legerim optimus, et qui excepto sermone Uriae Ethei, in omnibus inculpatus incessit, licet tyrannum gravissimum sustineret, et eum perdendi saepe nactus fuerit occasionem, ei tamen maluit parcere, confisus de misericordia Dei, qui eum sine peccato poterat liberare.
23 Decrevit ergo exspectare patienter, ut ille visitaretur a Domino reddita charitate, aut in praelio caderet aut alias iusto Dei iudicio moreretur. Siquidem vel ex eo potest insigniri patientia eius, quod cum oram chlamidis Saul praescidisset, in spelunca, et alibi de noctu castra ingressus, custodum negligentiam increpasset, ipsum regem coegit profiteri, quia David causam agebat iustiorem. Et hic quidem modus delendi tyrannos, utilissimus est et tutissimus; si qui premuntur, ad patrocinium clementiae Dei humiliati confugiant, et puras manus levantes ad Dominum, devotis precibus flagellum, quo affliguntur, avertant.
24 Peccata etenim delinquentium, vires sunt tyrannorum. Unde Achior dux omnium filiorum Ammon, saluberrimum hoc consilium dedit Holopherni: Perquire, inquit, nunc, domine mi, si est aliqua iniquitas populi in conspectu Dei eorum, et ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae.
25 Si autem non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere, quoniam Deus eorum defendet illos, et erimus in opprobrium universae terrae [Iudith. V].
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XIX. <<<     >>> XXI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20