Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XIX. [De morte Iulii Caesaris, et aliorum gentiliumtyrannorum.]
| 1 | Occurrit ergo in primis domus Caesarea, qua nihil potentius aut gloriosius, nulla aetate recolit mundus. Siquidem Iulius Caesar primus orbem, prudentiae et rei militaris viribus, acquisivit. Homo perpaucorum, et cui nullum expresse similem adhuc edidit natura mortalium. Licet enim Cicero eum alicubi criminetur, quod citra omnem utilitatis aut honestatis speciem, delectabatur iniuriis, adeo ut in eum ipsum peccare iuvaret: idem tamen tantis laudibus eumdem effert, ut deorum censeat munus ex virtutibus temperatum, Romano indultum imperio, utpote qui nec prosperis extolli, nec adversis frangi noverit, magnificus sine crudelitate, sine temeritate magnanimus. |
| 2 | Quamvis enim si alius esset, posset temerarius videri, Caesar tamen audax videri non debet, cuius voluntas deorum aspirante favore, semper infra potestatem fuit. Nemo ferum expertus est Caesarem, nisi superbia rebellaret. Provocatus iniuriis, pronus fuit ad veniam. Quos vicit viribus, prudentia antecessit. Excessus vero eius videbantur sperare, et ad iustitiam aspirare. Quod ex eo coniici potest, quod nullum tempus sibi voluit esse philosophiae expers. |
| 3 | His videtur Orosius pro parte consentire. Cum enim in Aegypto magna pars militum eius cecidisset, et ipse, sicut Lucanus meminit, cogeretur respicere Scevam, qui singulari virtute eminens inter Caesarianos, obsedit, . . Muris calcantem moenia Magnum, insistentium Aegyptiorum vi pressus Caesar, scapham ascendit, qua mox pondere sequentium gravata et mersa, per ducentos passus ad navem una manu elata, qua chartas tenebat, natando pervenit. Hic tamen quia rempublicam armis occupaverat, tyrannus reputatus est, et magna parte senatus consentiente, strictis pugionibus occisus in Capitolio. Sed et ibi honestatis memor exstitit. |
| 4 | Ut enim animadvertit se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima deduxit, quo honestius caderet. Successor eius Augustus felicissimus omnium, se sub interminatione poenae dominum prohibitus est appellare, et civem gerens, tyrannidis rem declinavit, et notam. Tiberius autem a Iulio tertius, veneno obiit, cuius morte ita laetatus est populus, ut terram matrem, et deos manes orarent, ne mortuo sedem ullam darent nisi inter impios. |
| 5 | Et licet veneficium detestabile semper fuerit, venenum, quo ille exstinctus est, orbis censuit esse vitale. Signum veneni certum habitum est; quod cor inter ossa cremati inventum est incorruptum. Ea enim rerum aestimatur natura, ut tinctum veneno, igne confici nequeat. Tertius tyrannus C. Caligula, occisus est a domesticis suis. Tiberius Claudius, quintus a Iulio, etsi tyrannidem vitaverit, manifestis, ut alter Tiberius, veneni signis exstinctus est. |
| 6 | At Nero sextus, a Iulio, omnium immanissimus et vilissimus, hunc exitum habuit. Postquam enim deformitate veterum officiorum, et angustiis flexurisque viarum offensus, ut praedictum est, urbem incendit, ab omni populo, sicut Suetotonius refert, desertus est: et cum ingressus in cubiculum quaereret percussorem, et non inveniret, omnes quippe discesserant: 'Ergo ego, inquit, nec amicum, nec inimicum habeo? |
| 7 | ' Idem paulo antequam se confoderet, scrobem coram se fieri praecepit ad corporis sui modulum, componique in ea si qua invenirentur marmoris frusta, et aquam simul et ligna conferri ad curandum cadaver, flens ad singula, atque identidem dictitans: 'Qualis artifex pereo?' Cum autem audiret se a senatu adiudicatum supplicio, quale id esset interrogavit. |
| 8 | Et cum comperisset debere nudi hominis cervici furcam inseri, corpus vero virgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit, tentataque utriusque acie, rursus condidit, causatus nondum esse fatalem horam. Ac modo Sporum hortabatur ut lamentari inciperet, modo orabat, ut se aliquis ad mortem cum exemplo animaret. |
| 9 | Interdum segnitiem suam his versibus increpabat: Vivo deformiter, turpius pereo. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum extraherent. Quod ut sensit, ferrum adegit iugulo, in eoque consumpta est omnis familia Caesarum. Et ne in sola illa familia adversus tyrannidem tantum licere legibus quisque suspicetur, Vitellius, nonus a Iulio, Galba et Othone inter Neronem et Vitellium intersertis, turpissime protractus est a cellula, in quam se contruserat, nudusque deductus per viam sacram, passim fimum in os eius coniectantibus aliis, et a populo Romano apud Gemonias scalas minutissimis ictibus excarnificatus, unco tractus est in Tiberim. |
| 10 | Duodecimus Domitianus, Vespasiano et Tito interpositis, post multam et cruentam tyrannidem a suis crudeliter interfectus est. Ex qua causa tamen in Christianos mitius egerit, auctore Eusebio Caesariensi, paucis aperiam, cuius verba sunt haec libro tertio, capite decimo octavo. Apud ipsum vero Domitianum cum iussisset omnes perimi, qui de genere David, et regia stirpe descenderant, sicut vetus habet traditio, delati sunt quidam quasi essent de posteritate Iudae, quem fratrem fuisse Salvatoris secundum carnem tradunt. |
| 11 | Duplicique urgebantur invidia, veluti qui ex genere David, et ex ipsius Christi propinquitate descenderant. Quae Hegesippus per ordinem his verbis refert. Adhuc autem vivebant quidam de carnali Domini nostri genere, nepotes eius Iudae, qui secundum carnem frater Domini dicitur, quos quidem detulerunt, tanquam ex David stirpe venientes. Hos quidam, Revocatus nomine, qui in hoc missus fuerat, perducit ad Domitianum Caesarem. Nam et ipse formidabat de adventu Christi, sicut et in initio Herodes. |
| 12 | Interrogati ergo a Domitiano si essent ex familia David, confessi sunt. Tunc quaesivit quantis possessionibus vel quantis facultatibus essent praediti. At illi responderunt, quod utrisque non amplius esset in bonis novem millibus denariorum, ex quibus, singulis media pars pro portione deberetur. |
| 13 | Neque haec sibi in pecunia subsistere, sed in aestimatione terrae quae eis esset, in quadraginta minus uno iugere constituta, per quam suis eam manibus excolentes, vel ipsi alerentur, vel tributa expenderent. Simul et testes ruralis et diurni operis, manus labore rigidas, et calle obduratas, proferebant. Interrogati vero de Christo quale sit regnum eius, vel quis ipse, aut unde, aut quando venturus: responderunt, quod non huius mundi regnum, neque huius terrae ei designetur imperium, sed coeleste ei, per angelorum ministeria, praeparetur. Quando scilicet adventurus in gloria, de vivis ac mortuis iudicabit, et restituet unicuique pro factis et meritis suis. |
| 14 | Ad haec Domitianus, cum in eis nihil criminis inveniret, et vilitatem eorum quam maxime contemneret, abire eos liberos iussit. Haec illi. |
| 15 | Ex quibus patet quod non ex mansuetudine, quae decet principem, sed fastu impio a nonnullis fidelium crudelitatis suae cohibuit rabiem. Si ergo ad tantam paucitatem, et paupertatem genus regale deductum est, ut regnante Domitiano de stirpe David vix duo potuerint inveniri, quis sibi in carne et sanguine propagatis perpetuitatem esse confidit? Et quia Ecclesiam Dei, imo et totum imperium laceravit Domitianus, eodem in se Dei usus iudicio, et ipse laceratus est. |
| 16 | Cuius cadaver populari sandapila per vespilliones exportatum, atque ignominiosissime sepultum est. Successor eius Nerva, omnia acta eius revocavit in irritum, et ascriptus principibus, non tyrannis, morbo confectus diem obiit, Traiano adoptato in regnum. Qui tanta moderatione successit, ut sicut augustus felicissimus, ita et iste imperator optimus diutissime habitus sit, et, ut ferunt, apud Seleuciam urbem Isanriae profluvio ventris exstinctus est. |
| 17 | Ei successit Aelius Adrianus pater patriae, qui rempublicam iustissimis legibus ordinavit, et Iudaeos scelerum suorum perturbatione exagitatos, ut in Palaestinam irruerent, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos, quos illi excruciabant, praecepitque ne cui Iudaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa, quam in optimum statum murorum instructione reparavit, praecepitque vocari Aeliam de praenomine suo. |
| 18 | Antoninus cognomento Pius, tranquille et sancte gubernavit imperium, succedens Adriano cum liberis suis, et merito pius, et pater patriae nominatus est, et intercedente Iustino philosopho, se Christianis benignum exhibuit. M. Antonius Verus successor Pii cum Aurelio Commodo fratre suscepit imperium. Aurelius autem casu morbi, quem Graeci apoplexiam vocant, suffocatus interiit. |
| 19 | Eoque defuncto, frater solus reipublicae praefuit, vir quem admirari quam laudare, si Eutropio creditur, facilius est. A principio vitae tranquillus et constans, adeo ut ab infantia vultum nec gaudio, nec moerore mutaverit, philosophiam edoctus Stoicem, eique deditus, vita pariter et eruditione philosophus. |
| 20 | Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Chaeronensem Plutarchi nepotem. Latinas autem eum Fronto nobilissimus orator docuit, et pro quorumdam opinione, Plutarchi nepos. Inter caetera bellum gessit, quod prae magnitudine Punicis conferri potest. Et licet orationibus militum Christianorum, sicut idem imperator litteris suis dicitur attestatus, magna bella confecerit, gravis eorum exarsit persecutio, multique sanctorum martyrum coronati sunt. |
| 21 | Postremo Lucio Commodo filio suo in regnum assumpto, in Pannonia constitutus, repentino morbo interiit. Lucius Antonius Commodus quintus decimus ab Augusto, per omnia crudelitatis, luxuriae, et obscenitatis dedecora depravatus, gladiatoriis quoque armis saepissime depugnavit, et in amphitheatro feris sese frequenter obiecit. |
| 22 | Interfecit etiam plurimos senatores, maxime quos advertit nobilitate industriaque excellere. Flagitia regis poena urbis insequitur; nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta flammatio, bibliothecam illam maiorum cura studioque compositam, aedesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremavit. Fertur tamen beatus Gregorius bibliothecam combussisse gentilem, quo divinae paginae gratior esset locus, et maior auctoritas, et diligentia studiosior. |
| 23 | Sed haec sibi nequaquam obviant, cum diversis temporibus potuerint accidisse. Commodus autem, cunctis incommodus, in domo Vestiliani strangulatus est, vivus autem hostis humani generis iudicatus. Et haec quidem est descriptio tyranni, qua explicatur res quae latet in nomine. Sicut ergo damnatum hostem licet occidere, sic tyrannum. |
| 24 | Haec tamen non impediat supputatio veritatem historiae, quoniam hic Galbae, Othonis, et similium ratio neglecta est. Nec quis quotus sit imperatorum attenditur, sed quomodo omnium domuerit tyrannidem, aut represserit clementia Dei, qui pro decreto iustitiae, quando vult, flagellum inducit in delinquentium poenam, et quando vult, quos fecit poenitentes, admittit ad veniam. |
| 25 | Decreveram hic subsistere, et ad alias a Romanis transire historias, sed quia in catalogum imperatorum ille, a quo genti meae nomen est, Severus occurrit, qui adversus Christi nomen tyrannidem gravem exercuit, illum adhuc solum adiiciam, ne Severiae vel Saresberiae nostrae parcere videar. Sed profecto hanc profanam in Christianos et Ecclesiam persecutionem, coelestis ultio e vestigio prosecuta est. |
| 26 | Emerserunt enim continuo bella civilia, quibus Romani sanguinis plurimum effusum est. Hic quidem, Afer genere. Tripolitanus ab oppido Lepti, natura saevus, multis saepe bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Congressus est cum multis gentibus, ut de multis triumpharet. Pescenninum Nigrum, ad tyrannidem aspirantem, vicit et interfecit: Iudaeos et Samaritas rebellantes ferro coercuit. Parthos, Arabas, Adiabenosque superavit. Hic est Severus gentium victor, qui in Britannias, defectu pene omnium sociorum tractus, magnis ibi gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. |
| 27 | Itaque maximam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum viginti duo millia passuum a mari ad mare duxit. Ibique, sicut Orosius et alii historici referunt, apud oppidum Eboracum morbo obiit. Siquidem Britannia venena semper exhorruit, et in principes non novit, sed pro suis principibus invictos gladios exercere. |
| 28 | Praefatum vero oppidum, in id virium et temeritatis, temporis processu excrevit, ut urbibus antiquis audeat se conferre. Hoc ei forte tanti imperatoris contulit sepultura. Ipsum tamen gentilium ritu, et infidelium pravitate, tyrannidem in Christianos exercuisse, et poenas sceleris luisse, certum est. Nemo enim a saeculo, se apostatae angeli egit imaginem, qui dam nationis eius et confusionis non fuerit particeps. |