monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XVII. <<<     >>> XIX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XVIII. [Ministros Dei esse tyrannos: et quidtyrannus: et de moribus C. Caligulae, et Neronis nepotis eius, et exitu utriusque.]

1 Ministros Dei tamen tyrannos esse non abnego, qui in utroque primatu, scilicet animarum et corporum, iusto suo indicio esse voluit, per quos punirentur mali, et corrigerentur, et exercerentur boni. Nam et peccata populi faciunt regnare hypocritam, et sicut Regum testatur historia, defectus sacerdotum, in populo Dei, tyrannos induxit. Siquidem primi patres et patriarchae, vivendi ducem optimam naturam secuti sunt.
2 Successerunt duces a Moyse sequentes legem, et iudices qui legis auctoritate regebant populum, et eosdem fuisse legimus sacerdotes. Tandem in furore Domini dati sunt reges, alii quidem boni, alii vero mali. Senuerat enim Samuel, et cum filii eius non ambularent in viis suis, sed avaritiam et immunditias sectarentur; populus, qui fortasse et ipse meruerat ut ei tales praeessent sacerdotes, a Deo quem contempserat, sibi regem extorsit.
3 Electus est ergo Saul, regis tamen iure praedicto, id est qui filios eorum tolleret, ut faceret aurigas, et filias ut panificae fierent, et focariae, agros et praedia, ut ea pro libito distribueret servis suis, populumque totum servitutis premeret iugo. Idem tamen Christus Domini dictus est, et tyrannidem exercens, regium non amisit honorem.
4 Incussit enim Deus timorem omnibus, ut eum quasi ministrum Domini, cuius quodammodo gestabat imaginem, venerarentur. Amplius quidem adiiciam, etiam tyranni gentium reprobati ab aeterno ad mortem, ministri Dei sunt, et Christi Domini appellantur. Unde propheta: Ingredientur portas Babylonis duces, videlicet Cyrus et Darius.
5 Ego enim mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, et exsultantes in gloria mea [Isa. XIII]. Ecce quia sanctificatos vocat Medos et Persas, non quod sancti essent, sed Domini adversus Babylonem implebant voluntatem.
6 Alias quoque: Ecce ego adducam, inquit, Nabuchodonosor, servum meum, et quia bene mihi servivit apud Tyrum, dabo ei Aegyptum [Ezech. XXIX]. Omnis autem potestas bona, quoniam ab eo est, a quo solo, omnia, et sola sunt bona. Utenti tamen interdum bona non est, aut patienti, sed mala, licet quoad universitatem sit bona, illo faciente qui bene utitur malis nostris.
7 Sicut enim in pictura fuscus aut niger color, aut aliquis alius per se consideratus, indecens est, ettamen in tota pictura decet: sic per se quaedam inspecta, indecora et mala, relata ad universitatem, bona apparent et pulchra, eo omnia sibi adaptante, cuius omnia opera valde sunt bona. Ergo et tyranni potestas bona quidem est, tyrannide tamen nihil est peius.
8 Est enim tyrannis, a Deo concessae homini potestatis abusus. In hoc tamen malo, multus, et magnus est bonorum usus. Patet ergo non in solis principibus esse tyrannidem, sed omnes esse tyrannos, qui concessa desuper potestate in subditis abutuntur. Porro si potestas accedat sapienti, qui rerum omnium novit et habet usum, omnibus bonis grata est, et omnibus utilis.
9 Si vero cadat in insipientem, etsi bonis quibus, omnia cooperantur in bonum, mala esse non possit, molesta tamen ad modicum temporis est. Nam eam utrisque contingere manifestum est, licet exigente malitia temporis nostri, qui in nos flagellum Domini iugiter provocamus, malis, id est insipientibus, saepius concedatur.
10 Quid enim in rebus humanis, Romano imperio potentius, potest ulla memoria recordari? Si temporum series ab Urbe condita revolvatur, illud inveniuntur mali gessisse frequentius. Quis enim C. Caligula, Augusti tertio successore, tetrior, aut immanior, praeter Neronem, qui antecessores et successores omnes turpitudine vitae et inauditis flagitiis superavit?
11 Hic autem Caligula, omnium flagitiosissimus, tamen rexit, aut potius torsit imperium, ea quidem credulitate, ut propriae invidens felicitati, de conditione suorum temporum quereretur, eo quod nullis insignirentur calamitatibus publicis. Ille siquidem ortu suo pacaverat saecula, qui delere venerat contradictionis et mortis imperium.
12 Licet enim haec immensitas pacis ascriberetur Augusto, Christo tamen potius ascribenda est, qui civis Romanus indictione census ascriptus est, regnante Augusto. Siquidem evangeliorum et historiarum veridica relatione constat, quia sub eo natus est auctor unicus pacis, Deus homo, Virginis filius Christus, cuius aeterna dispositio ad veram pacem, et felicissimi regni beatitudinem conscripsit electos, cuius adventus multis praenuntiatus est, et patefactus indiciis. Nam, ut Orosius refert, cum Caesar, Iulio interfecto, ex Apollonia rediens urbem ingrederetur, hora circiter tertia, repente, liquido ac puro sereno, circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit: et hoc octavo Idus Ianuarii die, qui dicitur Epiphaniorum, creditur accidisse, quo Caesar primum Iani portas, sopitis finitisque bellis civilibus, clausit, et Augusti adeptus est nomen, apicem declarans imperii, ut penes unum doceretur summa rerum et potestatum esse, quam monarchiam nominant Graeci.
14 Refert idem historicus, quod, cum a Sicilia rediens, receptis legionibus a Pompeio et Lepido, triginta millia servorum dominis restituisset, et omnia superiora populi debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset, in diebus ipsis fons olei largissimus, de taberna meritoria per totum diem defluxit, illum utique manifeste adesse imperio nuntians, qui servos diaboli, peccatores iusto Dei dominio subdere venerat, et pauperum misereri.
15 Cum ergo a facie Christi silerent omnia, et tantas miserationes Altissimi obstupesceret mundus, summa rerum et potestatum in tertium ab Augusto ad Caligulam cecidit. Cuius ferocia, ut brevibus liqueat, exclamasse fertur: 'Utinam populus Romanus unam tantum cervicem haberet!' Et quia hostis deerat, magno et incredibili apparatu profectus est hostem quaerere.
16 Otiosisque viribus Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae substitit, Romamque reversus est belli deficiente materia, et nullo expleto negotio, nisi quod Belinum Britannorum regis filium, quem pater expulerat, cum paucis in deditionem accepit. Infestissimus quidem Iudaeis exstitit, et sacra Hierosolymorum loca profanari, et statuis repleri iussit, et se coli ut Deum. Pilatum Iudaeae praesidem tantis coarctavit angoribus, ut sua se transverberans manu, malorum compendium, mortis celeritate quaesierit.
17 Sorores, quas Caligula primum stupro polluerat, damnavit exsilio, et post, omnes simul exsules iussit occidi. Ipse autem a suis protectoribus occisus est. In secreto eius inventi sunt duo libelli, continentes lectissimorum nomina civium, quos morti destinaverat: eratque alterius inscriptio, gladius, alterius, pugio. Arca quoque ingens multiplicium venenorum inventa est, quibus, Claudio Caesare iubente, demersis, maria ipsa, magno piscium exitio protestante traduntur infecta.
18 Successit avunculo Caligulae, Claudio tamen interposito, Nero Caesar, rerum vitiorumque successor, imo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatemque scelere quovis exercuit. Teste namque Orosio, percitus petulantia, omnia pene Italiae et Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, Cerycas, id est cornicines, citharistas, tragoedos et aurigas, saepe visus est superasse.
19 Libidinibus quoque tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, vel sorore, ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur; virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus sit. Luxuriae tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur; frigidis et calidis lavaret unguentis: nullam vestem bis induit, nec unquam minus mille carrucis confecisse traditur iter.
20 Denique urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit, per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis, labefactae atque inflammatae sunt, ad aditorum mansiones, bustorumque diversoria, infelici plebe compulsa.
21 Quod ipse ex altissima Maecenatiana turre prospectans, laetusque flammae, ut aiebat, pulchritudine, tragico habitu heliofeles odam sonat sacerdotates nymnos civitatis, in qua solis splendor colitur, decantabat. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex lateritia marmoream reddidisse iactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit.
22 Cuncta quae flammae quoque modo superfuerant, ipse abstulit: centies centena millia sestertium annua a senatu conferri sibi imperavit: plurimos senatorum, nulla exstante causa, bonis privavit: negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstorsit. Crudelitatis autem rabie ita effrenatus est, ut plurimam senatus partem interficeret, equestrem ordinem pene destitueret. Sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem, fratrem, sororem, uxorem, caeterosque omnes cognatos et propinquos, sine haesitatione prostravit. Auxit hanc molem facinoris eius, temeritas impietatis in Deum.
23 Nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit: ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsumque nomen exstirpare conatus, beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio interfecit. Mox acerbissime miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem Libitinae venirent.
24 Britannica deinde clades evestigio accidit, qua duo praecipua oppida, magna civium sociorumque clade et caede, direpta sunt. Praeterea in Oriente magnis Armeniae provinciis amissis, Romanae legiones sub iugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. In Asia tres urbes, hoc est Laodicea, Hierapolis, Colossae, terraemotu conciderunt.
25 Haec Orosius fert; cuius verbis et sensu eo libentius utor, quod scio Christianum, et magni discipulum Augustini, propter religionem fidei nostrae, veritati diligentius institisse. Haec quidem possunt et apud alios historicos inveniri diffusius, qui tyrannorum atrocitates, et exitus miseros plenius scribunt. Quae si quis diligentius recenseri voluerit, legat ea quae Trogus Pompeius, Iosephus, Hegesippus, Suetonius, Q. Curtius, Corn. Tacitus, T. Livius, Serenus, et Tranquillus, et alii historici, quos enumerare longum est, suis comprehenderunt historiis.
26 Ex quibus facile liquebit, quia semper tyranno licuit adulari, licuit eum decipere, et honestum fuit occidere, si tamen aliter coerceri non poterat Non enim de privatis tyrannis agitur, sed de his qui rempublicam premunt. Nam privati legibus publicis, quae constringunt hominum vitas, facile coercentur. In sacerdotem tamen, etsi tyrannum induat, propter reverentiam sacramenti, gladium materialem exercere non licet, nisi forte cum exauctoratus fuerit, in Ecclesiam Dei cruentam manum extendat, eo quidem perpetuo obtinente, ut ob eamdem causam non consurgat in eum duplex tribulatio.
27 Praeter rem tamen non videtur, si haec, quae dicta sunt, aliquibus astruamus exemplis.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18