Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XVII. [In quo tyrannus a principe differat, et detyrannide sacerdotum: et in quo pastor, fur et mercenarius ab invicem differunt.]
| 1 | In quo princeps differat a tyranno, dum revolveretur auctore Plutarcho institutio Traiani, superius dictum est, et quae principis sint officia, aut reipublicae membra, diligenter expositum. Unde facilius et paucioribus poterunt innotescere, quae e regione dicenda sunt de tyranno. Est ergo tyrannus, ut eum philosophi depinxerunt, qui violenta dominatione populum premit, sicut qui legibus regit princeps est. |
| 2 | Porro lex donum Dei est, aequitatis forma, norma iustitiae, divinae voluntatis imago, salutis custodia, unio et consolidatio populorum, regula officiorum, exclusio et exterminatio vitiorum, violentiae et totius iniuriae poena. Haec autem aut violentia, aut dolo impugnatur, et quasi aut leonis immanitate vastatur, aut draconis supplantatur insidiis. Quocunque autem modo id fiat, planum est gratiam oppugnari, et Deum quodammodo provocari ad praelium. |
| 3 | Princeps pugnat pro legibus et populi libertate; tyrannus nihil actum putat, nisi leges evacuet, et populum devocet in servitutem. Imago quaedam divinitatis est princeps, et tyrannus est adversariae fortitudinis, et Luciferianae pravitatis imago. Siquidem illum imitatur, qui affectavit sedem ponere ad aquilonem, et similis esse Altissimo, bonitate tamen deducta. |
| 4 | Si enim bonitati studeret esse conformis, nequaquam potentiae aut sapientiae gloriam praeripere moliretur. Remunerandi tamen auctoritate aspiravit fortasse coaequari. Imago deitatis princeps, amandus, venerandus est et colendus; tyrannus pravitatis imago, plerumque etiam occidendus. Origo tyranni iniquitas est, et de radice toxicata mala et pestifera germinat, et pullulat arbor, securi qualibet succidenda. |
| 5 | Nisi enim iniquitas, et iniustitia charitatis exterminatrix tyrannidem procurasset, pax secura, et quies perpetua, in aevum populos possedisset, nemoque cogitaret de finibus producendis. Essent etiam, sicut magnus Pater testis est Augustinus, ita regna quieta, et amica pace gaudentia, sicut in composita civitate diversae familiae, aut in eadam familia diversae personae. Aut forte, quod credibilius est, omnino regna non essent, quae, sicut ab antiquis liquet historiis, iniquitas per se aut praesumpsit, aut extorsit a Domino. Et quidem non soli reges tyrannidem exercent, privatorum plurimi tyranni sunt, dum id virium quod habent, in vetitum efferunt. |
| 6 | Nec moveat quod reges tyrannis visus sum sociasse, quia, licet rex dicatur a recto, quod principem decet, tamen appellatio eius abusu cadit in tyrannum. Inde est illud: Quod potuit populus quemquam perducere liber, Ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui (Verg.) Et illud: Spes mihi pacis erit, dextram tetigisse tyranni. |
| 7 | (Verg. Aen. VII, 166.) Et si officium contra officium, et recte vivendi regulam dici licet, sententia unius omnium aperit officia, imo vitia tyrannorum. Photinus is est (a quo et ipsi possunt non immerito appellari Photiniani) primus in monstris pelleae domus, id est inter alia portenta Aegypti, immunditia et crudelitate insignis, qui Pompeium letho damnare ausus, aut potius mores tyrannorum sueta praesumptione exprimens, ait: Ius et fas multos faciunt, Ptolemaee nocentes. |
| 8 | Dat poenas laudata fides, cum sustinet, inquit, Quos fortuna premit: fatis accede, deisque, Et cole felices, miseros fuge: sidera terra Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. Sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta Incipit: evertitque acies respectus honesti. Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur, Sublatusque modus gladii; facere omnia saeve Non impune licet, nisi cum facis, exeat aula Qui volet esse pius: virtus et summa potestas Non coeunt, semper metuet, quem saeva pudebunt. |
| 9 | (LUCAN. VIII, 403.) Ergo respectus honesti et iusti, minimus, aut nullus est, in facie tyrannorum, et sive ecclesiastici, sive mundani sint, omnia posse volunt, contemnentes quid potentiam antecedat hanc aut sequatur. Utrisque tamen hoc persuaderi vellem, divinum nondum exspirasse iudicium, quod primigenis, et semini eorum inflictum est: quod, quia noluerunt cum possent, inflictum est, ne possint etiam iustitiae obtemperare cum volunt. |
| 10 | Nam et proverbio dici solet: 'Quia qui non vult cum potest, non utique poterit cum volet.' Huius verbi etiam magnus Basilius auctor est. Rogatus enim a muliercula, ut pro ea principi intercederet, chartam eius accipiens sic scripsit principi: 'Paupercula haec accessit ad me, dicens, posse me apud te. Si ergo possum, ostende.' Et dedit mulieri chartam. Quae abiens dedit epistolam principi; legensque eam princeps, rescripsit haec: 'Propter vos, o Pater sancte, volui misereri mulierculae, sed non potui, pro eo quod tributis subiacet. |
| 11 | ' Sanctus vero rescripsit ei: 'Siquidem volens non potuisti, bene utcunque se res habet; si autem potens noluisti, ducet te Christus ad indigentium chorum, ut quando voles, non possis.' Sed organo suo quae semper electis adest veritas, nequaquam defuit. Nam in brevi princeps idem, imperiali indignatione tentatus, ductus est vinctus inter captivos, vel poena sua satisfaciens iniuste oppressis. |
| 12 | Oratione tamen Basilii, post sextum diem de abductione liberatus est, descendente signo imperiali, sicut vir sanctus optaverat. Itaque et tyranni nomine rex, et e converso interdum principis nomine tyrannus appellatur; iuxta illud: Principes tui infideles, socii furum [Isa. I]. Et alibi: Principes sacerdotum, et seniores populi concilium fecerunt in unum, ut Iesum dolo tenerent, et occiderent [Matth. XXVI], qui utique iusto legis iudicio debuerat liberari. |
| 13 | Nam et in sacerdotio inveniuntur complures, id tota agentes ambitione, et in omnibus artibus eius, ut sub praetextu officii, suam possint tyrannidem exercere. Habet enim et respublica impiorum caput et membra sua, et quasi civilibus institutis, legitimae reipublicae nititur esse conformis. Caput ergo eius tyrannus est, imago diaboli: anima haeretici, schismatici, sacrilegi sacerdotes, et ut verbo Plutarchi utar, praefecti regionum impugnantes legem Domini. |
| 14 | Cor consiliarii impii, quasi senatus iniquitatis. Oculi, aures, lingua, manus inermis, iudices et leges, officiales iniusti. Manus armata, milites violenti, quos Cicero latrones appellat. Pedes, qui in ipsis humilioribus negotiis praeceptis Domini, et legitimis institutis adversantur. Haec quidem omnia possunt a superioribus facillime comprehendi. |
| 15 | Mihi vero indignari non debent sacerdotes, si et in eis fatear inveniri posse tyrannos. Alioquin quorsum est illud propheticum: Fili hominis, prophetiza de pastoribus Israel, prophetiza, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. |
| 16 | Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis, quod fractum est, non alligastis, quod abiectum, non reduxistis, quod perierat, non requisistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt [Ezech. XXXIV]. Quid sibi aliud adesse docet, Ezechielis haec et imprecatio, et increpatio, nisi pastoribus abesse quae adesse debuerant, et adesse quae abesse oportuit? |
| 17 | Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra in escam eis [ibid.]. Nonne tyrannidem sacerdotii videtur exprimere manifestam, et vitam illorum depingere, qui in omnibus quae sua sunt, quaerunt, et quae Iesu Christi sunt, post tergum faciunt? [Philip. II.] Siquidem non meum, sed alienum est, et profecto intemeratae veritatis oraculum, quo apud familiarem Altissimi inter mercenarium pastorem, et furem, differentia manifesta praescribitur. |
| 18 | Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis [Ioan. X]. Cuius si quaeris officium, apud iam dictum per prophetam invenies: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Educam eas de nube, et congregabo de caligine, inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis, in montibus excelsis erunt pascua earum, requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. |
| 19 | Pascam eas, et accubare faciam, quod perierat requiram, quod abiectum erat reducam, quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam [Ezech. XXXIV]. Haec est enim diligentia, qua gregibus debent invigilare pastores. Quod autem subiungit: Et pascam illas in iudicio et iustitia [ibid.], ei utique respondet quod praemisit, sed cum austeritate imperabitis eis et cum potentia. |
| 20 | Scriptum est enim quia pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum [Prov. XX]. Apud homines tamen qui negotiationem exercent, grandis videtur esse prudentiae, sed tamen illicitae, quae calliditas et dolus est, si alio pondere vel mensura sua distrahant, et aliis comparent aliena. |
| 21 | At in praelato ratio exigit aequitatis, ut quod aliis imponit onus, ipse praeferat, et quod docere voluerit, opere studeat adimplere. Hoc est enim in iudicio et iustitia pascere, et non in austeritate et poenitentia imperare. Quod utique faciunt, qui humeris hominum alligant onera gravia et importabilia, et digito suo ea contingere recusant. Unde sequitur: |
| 22 | Et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea ecce ego ipse iudico inter pecus pingue, et macilentum, pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras [Ezech, XXXIV]. = Mercenarius autem oves quidem vel specie pascit, sed quia omnia facit ad pretium, si lupum videat irruentem, dimittit oves et fugit, quia non pastor, sed mercenarius est, nec quidem ovium, sed lucri curam habet [Ioan. X]. Canis utique mutus latrare non valens [Isa. 56], ut vel clamore et tumultu lupum absterreat venientem. |
| 23 | Siquidem eum timet, qui temporalium diripit facultatem, et eum non attendit, qui animam cruciaturus est in gehenna. Caecus siquidem est ad grandia, et quae nullius sunt perhorrescit. De his inquit: Vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, prophetae tui, Israel, erunt. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini [Ezech. XIII]. Nihil enim in eis libertatis est, ut mundi potestatibus obloquantur, nihil virtutis, ut veritatem in periculo tueantur: in omnibus lucrum, in nullis, aut paucis quaerunt salutem animarum. Dum in suis obtineant, dum ad ambitionis aut avaritiae succedat votum, eorum quae Christi sunt, iactura contemnitur; Fiat pax in diebus eorum, sint fetosae oves, boves crassae, promptuaria plena [Psal. CXLIII], cibis et vasis onusta mensa in admirationem intuentium splendeat, variae et pretiosae supellectilis operosus cultus abundet, honorentur et colantur a turbis, ditentur, visitentur a subditis in muneribus, sit denique liberum, impune, et sine nota facere quidquid libido dictaverit: ad singula dicant: Euge, euge [Psal. XXXIV], ut, iuxta increpationem propheticam, luto absque paleis [Ezech. XIII] livisse peccati indurati parietem videantur, qui, praecipiente Domino, fuerat fodiendus ut rueret, et abominationes pessimae a domo Domini disperirent. Hi sunt qui consuunt pulvillos sub capite universae aetatis [ibid.], cervicalia supponentes ut capiant animas, et lac comedant, lanis operiantur ovium, quas quasi in somnum negligentiae vel audaciae induxerunt. Fur autem convincitur ab operibus suis, quia non venit nisi ut furetur, et occidat, et mactet, et perdat [Ioan. X]. Inimicus utique perniciosus et apertus, qui nec rem pastoris habet, nec speciem, et nec ad lucrum pascit, sed suum lucrum reputat, etiam cum occidit. |
| 24 | Pastori itaque debetur amor, quia diligit. Mercenario patientia, quia videtur amantem imitari. |
| 25 | Furi vero non debet Ecclesia, nisi poenam. Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Vocem pastoris audiunt oves, et sequuntur [ibid.]. Vocem mercenarii interdum audiunt; sed eum, quia non vadit ad vitam, sequi contemnunt. Vocem furis aspernantur, horrent et fugiunt, quia in manu eius vident, et in ore audiunt opera mortis. |
| 26 | Siquidem non modo fur est et latro, sed lupus rapax, sequipeda leonis, qui rugiens circumit, quaerens quem devoret [I Petr. V]. Quis ergo illum non repellat, aut saltem fugiat, qui ad hoc ovile ingreditur, ut mactet et occidat? Si quis, Apostolus inquit, episcopatum desiderat, bonum opus desiderat [I Tim. III]. Sed nescio quo pacto res in contrarium versata est, ut cum omnes fere desiderent episcopari, cum quod appetunt adepti fuerint, otio marcent; aut, quod turpius est, in vanitatis operibus occupantur. |
| 27 | Quanta curratur ambitione, volui quidem superius, sed ut se res habet, plene non potui explanare; et profecto quam inutiliter multi versentur in gradu optato, referre difficilius potero. Unum tamen scio, quia non ea aviditate currunt, ut pro aliis animas ponant, qui fortunae munuscula, vel, quod rectius dixerim, gratiae Dei temporalia dona, in hunc tamen concessa usum, ut promereantur aeterna, recusant in necessitate fratribus erogare. |
| 28 | Hanc tamen esse pastoralis officii formam, praemonstravit tam exemplo quam verbo pastorum princeps. Ergo tanto currentes ambitu, mercenarii properant, aut fures fieri. Bene tamen agitur cum ovibus, quae illius custodiae demandantur, qui eas vel ad pretium pascat. Nam et in ipsis mercenariis, gradus et differentiae sunt. Laxant quidem omnes retia in capturam; sed hi in capturam animarum et rerum, illi res piscantur duntaxat, contempto periculo animarum. |
| 29 | Et saepe turbant omnia, quo piscandi ad votum uberior succedat occasio. Miraberis variam supellectilem, et Croesi, ut dicitur, facultates apud eos, qui praedicant pauperem Christum, et quia suis non coguntur stipendiis militare, evangelizant, ut comedant, et evangelistarum stipendiis abutantur. Calicem quidem in quo Ioseph augurari consueverat, in sacci sui ore revolvunt, sed non descendit in manus. |
| 30 | Lingua siquidem sacerdotis, calix est eius, qui in veritate est, et praefiguratione nominis interpretatur salvator mundi, institutus ut vaticinetur abscondita, et fidelium mentes potest eo spiritu, quo repleti discipuli, verbum fidei et salutis eructantes, in Iudaea ebrii reputati sunt, dispensantes granum frumenti, quod in terram cordis eorum ceciderat, et iam in castitate eloquii eorum, fructum plurimum Domino germinabat. |
| 31 | Alii quidem sine Evangelio de Evangelio vivunt, et bene si vivunt tantum, ut non etiam luxurientur. Hos vero mercenarios dixerim, qui non laborant ut manducent, sed sine labore non manducare, quod necessitatis est, sed otiari et luxuriari desiderant. Omnibus quidem qui pastoris exercent officium, gratia debetur et reverentia, et qui Christum quacunque ratione annuntiant, et lucrum faciunt, cum sua tamen, et pro sua utilitate, animarum pastoribus et salutis dispensatoribus aggregentur, sintque amici, sint et venerabiles, et Patrum laetentur honore; etsi mercenarii sunt, mercede sua me nunquam privabuntur auctore. |
| 32 | Utinam sit in istis, qui verbum Dei loquatur, qui aedificet Ecclesiam Dei, vel ad lucrum! Non invideo lucro, si opera antecedant. Qui vero sic inhiant lucris, ut quae Christi sunt, universa contemnant, et sic nec haeresim doceant, nec contentionibus Ecclesiam scindant, nec pastoris nec mercenarii, digni sunt nec honore, nec nomine. Non loquor de legatis. Ecclesiam Romanam, quae parens (auctore Deo) et nutricula fidei, et morum est, et non potest ab homine iudicari et argui, coelesti privilegio munita, relinquo intactam: nec enim credibile est, quod ea committere praesumant vel dignentur, quae de iure gentilium in praesidibus provinciarum, et proconsulibus, id est legatis Caesaris constat esse illicita. Qua vero impudentia hoc attentare audeat discipulus crucifixi, vicarius Petri, pastor animarum, quod vigente infidelium disciplina, vicarius imperatoris sub officio consulis, rector corporum praesumere non audebat? |
| 33 | Poena repetundarum ex superioribus liquet, et tam institutis legum, quam historiarum exemplis saeculo nostro innotuit, et quod nisi in causa esculenti et poculenti iudici a provincialibus accipere non licebat, ita tamen ut accepta nequaquam cederent in muneris rationem. |
| 34 | Quis ergo credet, quod Patres Ecclesiae, iudices orbis, et, ut ita dicam, clarissima lumina mundi, diligant munera, sequantur retributiones, provincias concutiant, ut excutiant loculos, exinaniant alienos, ut solident suos, verbis praedicent paupertatem, et criminibus ad divitias properent, bonorum spiritualium damnent commercia, ut cum eis duntaxat in talibus contrahere liceat, id agentes ut omnibus sint terrori, amentur a nullo, quietem doceant, ut faciant rixas, humilitatem indicant et simulent, ut vindicent fastum, alienam pulsantes, et suam foventes avaritiam, dictantes largitatem, tenacitati insistentes; et, ut paucis loci huius anfractus et volumina spatiosa complectar, cum sceleratis et flagitiosis omnibus ponentes portionem, aut flagitia vindicantes in solidum, ut videantur concilium vanitatis, iniqua gerentium in synagoga, ecclesia malignantium, in quorum manibus iniquitates sunt, et dextera eorum repleta est muneribus? |
| 35 | Absit ut hoc quisquam audeat suspicari! ne cadat in quemquam tantum scelus, ut os suum ponat in coelum, et Patrum quae non sunt pudenda denudet. Omnia eorum alba sunt et decora, nihil in eis est, quod canino morsui pateat, aut sannam, ut satyricus ait, posticam vereatur. Si tamen quispiam hoc praesumpserit, ei uno validissimo respondebitur argumento, cui resistere et contradicere non audebunt omnes adversarii nostri. Quo? inquis. Opera, inquam, quae ipsi faciunt, testimonium perhibent de eis. |
| 36 | Si locum quaeris, effectum quo de causae sinceritate constet, attende; cuius enim opus bonum est, ipsum quoque bonum est. Si auctorem? eum qui ait: A fructibus eorum cognoscetis eos. Non enim potest arbor mala fructus bonos facere; aut conversim, arbor bona fructus malos [Matth. VII]. Possent pro eis, si quis tamen est, qui eis censeat detrahendum, plura proponi; sed in defensione eorum hoc unum sufficiat. |
| 37 | Constat enim quia apostolorum oportet adorare vestigia; et illos esse ut Patres honorandos, colendos ut dominos, qui eorum possident sedem et imitantur vitam. Illos potius haec pagina respicit, qui plumis vehuntur pensilibus, in saturitate disputant de ieiuniis, et quod verbis astruunt, operibus destruunt: in curru eunuchi reginae Ethiopum clausis oculis Scripturas loquuntur, et lectitant, et eum qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et os suum coram se tondente non aperuit [Isa. LIII], respicere dedignantur, aut nequeunt, nec discipulum veritatis interpretem, donec descendant ad aquas, quibus mundentur ab operibus mortuis, dignantur colligere. |
| 38 | Utique licet Scripturarum insideant rotis, et pennatorum animalium impetu perferantur, lingua eorum cum de superioribus disputaverit, terram lingit: nec Scripturas intelligunt, quia cor eorum non aperit scientiarum Dominus, qui aperuit, sicut in Actibus apostolorum scriptum est (cap. XVI), cor Lydiae purpurariae, ut audiret ea, quae dicebantur a Paulo, quae fidelius humili obedientia mandatorum, quam disputatione verbosa Deum timentibus innotescunt. |
| 39 | Fur autem quis sit, duplici ratione colligitur. Nam ille qui de conversatione terrena, per superbiae scalam, ambitionis et vitiorum gradibus innitentem, in ovile ascendit, Christo contempto, id est neglecta recta via et plana, sinuosis anfractibus liminaria suffodit, aut parietum iuncturas irrumpit, aut per tegulas infusus illabitur, profecto fur est et latro. |
| 40 | Qui vero Christo aperiente ostium, id est ecclesia vocante ingreditur, et postmodum sub umbra pastoris efficitur persecutor, id est spoliat, mactat, occidit et perdit, fur indubitatus est. Tu vide in quo gradu ponendi videantur, quibus non sufficit divini iuris licentia tondere et devorare pecus, nisi saecularium legum implorent auxilia, et officiales principum facti, ea committere non verentur, quae facile alius quilibet publicanus erubescat. |
| 41 | Interim voluptati servient, aut avaritiae; et qui eos elegerunt, vel admiserunt in custodiam sui, depopulantur et premunt, mortemque eorum desiderant, quos foveri oportebat in carne et spiritu. Tenent profecto memoriter illud propheticum: Ecce constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes [Ier. I]. Quae vero plantata invenerunt, nituntur evellere, ut aedificent sibi domum Domini in muneribus manus, aut linguae, aut obsequii, aut eos substituant explantatis, quos elegit affectio carnis, id est aut genitos a se, aut sibi ab aliis carnaliter genitos. Immensum hic aperitur opus, et via calamo dilatatur; sed subsisto parcens articulis, qui publicis aspectibus ingeruntur. |
| 42 | Si quis autem hic quidpiam dici durius calumniatur, si ea quae Patribus dicta sunt, legerit, mihi facile veniam indulgebit. Si enim tyrannus saecularis, iure divino et humano perimitur, quis tyrannum in sacerdotio diligendum censeat, aut colendum? Quod si istud videtur acerbum, illum qui non nisi vera loquebatur et dulcia, in patrocinium advoco beatum Gregorium, qui acerbius ista persequitur. |
| 43 | Et ut caetera taceam, hoc ipsis omnibus notum est, quia scire praelati debent, quod cum ipsi delinquunt, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos, perditionis exempla transmittunt. |