Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XVI. [De quatuor fluminibus, quae de fonte libidinisoriuntur Epicureis, faciuntque diluvium, quo fere mundus mergatur: et de aquis contrariis, et vestibus Esau.]
| 1 | Eo quidem haec universa concurrunt, ut ostendatur quietum statum in rebus publicis aut privatis nisi a fonte sapientiae, quidquid sentiat Epicurus, provenire non posse. Hanc enim esse hortum deliciorum uberrimum, superius dictum est, de quo quatuor virtutum flumina oriuntur. E diverso et Epicureorum hortus fontem suum habet libidinem, qui et ipse parturit flumina, quae irrigant universam hanc vallem lacrymarum et miseriae, in quam eiectus est exsul, qui quod libuit, et quod licuit, facere praeelegit. |
| 2 | Et quidem quasi unus rivus est amor habendi, quo ad sufficientiam rerum copia quaeritur, in quo avaritia laborat praeter licitum possidere, vel scire. Alter vero luxuriae lenocinia diffundit, et defluit in varias voluptates, dum ad tranquillitatis, et laetitiae gaudia tendens aspirat. Tertius vires colligit, quibus tueatur naturae libertatem, et cuiusvis molestiae propulsare possit iniurias: et cum viribus abundaverit, prosilit in odibilem tyrannidis venam. |
| 3 | Quartus ab appetitu celebritatis et reverentiae, dum eminentiam quaerit, fallaciter intumescit. Haec sunt quatuor flumina, quae infundunt et circumeunt orbem, et de fonte perversae voluntatis scaturiunt, qui sedem habent in imo, et originem contrahunt a luto vanitatis. Cum autem excreverint, diversos ex se pariunt rivos, et quasi intumescentibus aquis diluvii, mundum obruunt, animantia perimunt, et sic omnia delent, ut terra videri possit in solitudinem redigenda, nisi quia paucas, id est octo animas, resurrectionis scilicet filios, domus Domini arca conservat. Hi sunt utique, quos ex omni carne Dominus praeelegit. |
| 4 | Verumtamen qui sunt in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Et quidem amor commodi, de quo praedictum est, has quasi in mare altum fundit aquas, et invalescente malitia, velut cataractis coeli apertis, varias pluit Dominus, in augmentum diluvii, delinquendi occasiones; permittens ut subtracta gratia, qui in sordibus est, sordescat [Apoc. XXII] amplius, et quem proprio committit arbitrio, quasi ulciscens ferit. Non quod appetitum commodi, si temperatus sit, dicam esse culpabilem, aut copiam rerum sufficientem, aut laetitiam mentis, aut naturalem libertatis amorem, aut eminendi meritum ducam in crimine; sed nihil istorum quod pollicetur, affert; eo quidem modo quo quaeritur, contrarium potius operatur effectum. |
| 5 | Haec autem omnia bona sunt, si eis, docente gratia, recte filius adversus carnem luctans et sanguinem, et a patre gaudii et exsultationis benedicendus, utatur, et eisdem quasi florido, frugifero, et iucundo induitur vestimento. Si vero sanguineus, fraterque carnalis, contemnens matris gratiae familiaritatem, haec omnia morum indumenta usurpet, nec fragrant, nec decent, nec pascendo reficiunt. |
| 6 | Et hoc est forte quod vestes Esau placuisse scribuntur in Iacob, et eis aut non usus, aut odorem suavitatis dedisse patri non scribitur Esau. Nam dum bonis abutitur, sensibus integris gratus esse non potest. Ergo vana bonorum species nec satiat, nec laetificat, nec liberat, nec exaltat. Porro adversus luxuriam, avaritiam, cenodoxiam, quaedam superius dicta sunt: virium affectatio quodammodo hactenus mansit intacta, quae, etsi libertatis et celsitudinis videatur afferre suffragium, a veritate utriusque perniciosius abducit errantem. |
| 7 | Haec est enim quae perniciosissimam inducit pestem, et tyrannidis procurans ortum, compagem quietis et pacis, qua nihil salubrius est, molitur exstinguere. Siquidem haec flumina charitatem exstinguunt his, quibus vita negatur. In his Tantalus laborat in fabulis citra satietatem, et sermo propheticus degentium in his aquis increpat sitim. |
| 8 | Sitientes ergo ad aquas invitat appositas, quae a spiritu profluunt absque commutatione, gratis accepturos a gratia vinum et lac. Quare, inquit, appenditis argentum non in panibus: et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra [Isa. LV]. Non utique in illa, in qua delectationem non habet anima, sed caro; in illa in qua recalcitravit dilectus, incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed in qua benedicitur filius ut in rore supervenientes gratiae, et pinguedine liberi arbitrii voluntatem Dei prudenter intelligat, potenter impleat, toleret patienter. |
| 9 | Hae itaque impinguantes et dulces aquae sunt, et quae alias omnes temperant, quia his salsuginem earum absorbuit lignum crucis, et dulcoravit eas, et sapientiae coelestis infusio, easdem in salutem animarum et satietatem fecit esse potabiles. Hae quoque liberant, totius tyrannidis incursum impediunt aut premunt, aut puniunt. |
| 10 | Non ergo vanae vires, sed veritas liberat in aequitate consistens, et licet vanitas promittat liberationem, vere liberi nequaquam sunt, nisi quos filius liberaverit. Tu naturae, gratiae et gloriae distingue libertatem, et invenies nullam earum de vanitate contingere, nec tibi conditio magis servilis occurret, quam tyranni. |
| 11 | Si enim ubi Spiritus Domini, ibi libertas [II Cor. III], miserrima profecto servitute deprimitur, quem spiritus nequam exagitat. |