Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XV. [Honestatem aut solam, aut prae caeteris expetendam,et in ea tota liberalitati locum esse praecipuum, et econtra avaritiam gloriae plurimum adversari.]
| 1 | Sicut autem gloria, quae est, ut Ciceroni placuit, frequens fama cum laude, a radice virtutis oritur, et ipsius lumine duntaxat illustratur, ita ignominia, confusio, et si quid aliud dedecet, a vitio trahit originem, et provectum. Sive enim aut sola honestas bonum sit, ut Stoicis quibusdam placet, sive praecipuum, et prae caeteris expetendum, sicut asserunt Peripatetici, hoc usquequaque indubium est, quia nihil expetendorum adversatur honesto. |
| 2 | Laudantur caetera, et non insipienter optantur, ut bona valitudo, clarus sanguis, rerum copia, sed nihil istorum turpem aut inhonestum hominem facit esse laudabilem. Siquidem de valetudine bona vires, de viribus temeritas, de temeritate violentia, de violentia stimulus ultionis, quasi odii et bellorum fax accensa inflammatur, sequiturque iustitiae contemptus, legum praevaricatio, et concussio inquieta publici status. |
| 3 | Clarus sanguis elationem parit, potentiam affectat, conculcat inferiores, pares contemnit, superiores habere dedignatur, loquitur grandia, totus tumet alto magnoque sanguine, tanquam fecerit ipse aliquid propter quod nobilis esse debeat sui immemor, eorum quae retro esse videntur obliviscitur, et se in anteriora sine cultu virtutis, ridiculus Thrasonis imitator extendit. |
| 4 | Inquit ethicus: Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis, Vulcaniaque arma capessas; Quam te Thersitae similem producat Achilles. (IUVEN. VIII, 269.) Nolo tamen ut in iniuriam suam dictum noster Simonides opinetur, atavis quidem editus regibus, et Capitolinis generosior, et Marcellis, et omnibus ad podium spectantibus: et quasi a purioribus et felicioribus ovis exclusus eruperit, germanis et uterinis, ut ei attestantur, longe nobilior est. |
| 5 | Crediderim facile quidquid sincerum, et defaecatioris naturae in massa generis eius ab initio exstitit, in ipsum, ut quasi gentis suae stella praefulgeat, confluxisse, quod vero faeculentius et obscurius, resedisse in germanis et uterinis. Laetantur tamen sicut in claritate illius, sic in propria abiectione, ne nobilitate generis, cum res exegerit, ex causa cognationis prohibeantur cum finitimis matrimonio copulari. |
| 6 | Cesserunt ergo Simonidae reges, et praesides, principes, tribuni, centuriones, et primi provinciarum sua mediocritate contenti, nituntur virtute sua, nihil in officiis legitimis vile ducunt, aut ignominiosum; et culinae, si res exegerit, non dedignantur habere memoriam, aut peritiam exercere. Recolunt quia animalia muta non generosa putat quis, nisi fortia . . . . . . . nempe volucrem Sic laudamus equum, facili cui plurima palma Fervet, et exsultat rauco victoria Circo. |
| 7 | Nobilis hic quocunque venit de gramine, cuius Clara fuga ante alios, et primus in aequore pulvis. Sed venale pecus Corythae posteritas, et Hirpini, si rara iugo victoria sedit, . . . . . Dominos pretiis mutare iubentur Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo. Siquidem Nobilitas sola est, atque unica virtus. |
| 8 | (IUVEN. Sat. VIII, 110.) Ergo generositas, et clari sanguinis lumen, etsi ea magnum quid esse per se Simonides glorietur, nihil aliud sunt quam morum manifestatio: gloriosa quidem, si boni fuerint, ignominiosa si mali. Hoc tamen unum meo iudicio, quidquid ille sentiat, bonum habet generositas, quod necessitatem indicit probitatis. |
| 9 | At rerum copia nunc avaritiam accendit, nunc in exitium et exterminium sui luxuriam instruit. Huius . . . . . .Ingeniosa gula est: haec Ad praedam strepitumque lucri suffragia vertit, (PETR.) ut sit Venalis populus, venalis curia patrum. Haec vires solvit, et utrumque sexum frangit in Venerem, legis et naturae imperio reluctatur. |
| 10 | Hanc abrogat, exstinguit, et sepelit. Hanc infatuat, enervat et subvertit. Lex ergo ipsi non est, et ei natura fere otiosa et ebria est, Quaerit se natura, nec invenit. Omnibus ergo Scorta placent, fractique enervi corpore gressus, Et laxi crines, et tot nova nomina vestis, Quaeque virum quaerit. |
| 11 | Sed utinam in hac dominatione luxuriae inveniantur viri, vel mulieribus similes, naturae tamen aut legi obtemperantibus. Ex his patet, quia nec valetudinis, nec generositatis, nec copiae est laus prima, sed virtutis, cuius haec instrumenta sunt, et ideo appetenda. Siquidem non decet naturam, quae virtutem aut solam, aut fecit prae caeteris expetendam, ei non expetenda fecisse instrumenta. In eoque rectius videntur sentire Peripatetici, quod cum virtutem suis fateantur ad exercitium gerendorum egere instrumentis, ipsa quoque instrumenta, etsi propter aliud, fatentur expetenda: Stoicis tamen placet sibi virtutem sufficere ad beatitudinem: nec ego eos erroris arguo, sed expeditiorem dico per instrumenta virtutem. |
| 12 | Caeterum ut alias dixisse me memini, cum omnis virtus gratiosa sit, liberalitas gratissima est, eo quod plurimis prodest; et certe nisi facultas adest, effundit viscera, id est proprium largitur affectum. Alioquin quomodo, iuxta apostolum, in eo charitas manet [I Ioan. III], qui pulsante necessitate proximi, mentis viscera claudit? |
| 13 | Econtra ingratissimum et odiosissimum vitium, quod nec effectu prodest aliis, nec affectu. Haec est avaritia latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae avidissima vorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? |
| 14 | (Verg. Aen. III, 56.) Heriphile viri vitam auro distraxit. Suam Philippo vendidit Graecia libertatem. Et in ipsam Valerius Maximus his exemplis invehitur. 'Cum admodum locupleti L. Munitio Basilio falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset, eiusdemque confirmandi gratia, potentissimos civitatis nostrae viros M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Munitius ignotus fuerat, tabulis haeredis inseruisset, quanquam evidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus, facinoris alieni munus non repudiavit. Quantam culpam, quam leviter retuli! |
| 15 | Lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus vindicare debuerant, inhonesti lucri captura invitati, auctoritatibus suis texerunt. Verum aliquanto maiores vires in Q. Cassio exhibuit; qui in Hispania Sillium et Albinum Purnium occidendi sui gratia, cum pugionibus deprehensos, quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. |
| 16 | Anne dubites si alterum tantum daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum? Caeterum avaritia ante omnes Vitii Septimuli praecordia possedit: qui cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscindere, et per urbem pilo fixum, ferre sustinuit, quia Opimius consul auro ipsi repensurum edixerat. |
| 17 | Sunt qui tradant liquato plumbo eum cavatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. Fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta fames, in has usque iacentis iniurias, esurire non debuit. Odiis merita Septimuli avaritia: Ptolemaei autem regis Cyprorum risu prosequenda. Nam cum anxiis sordibus magnas opes corrupisset, propterque eas periturum se videret, et ideo omni pecunia imposita navibus in altum processisset, ut classe perforata, suo arbitrio perirent, et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium, domum revexit. |
| 18 | Procul dubio hic non possedit divitias, sed a divitiis possessus est: titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.' Haec Valerius. Sed possunt etiam nequiora avaritiae inveniri exempla. Siquidem prophetae oculos cupiditas excaecavit, et pecunia corruptus Apostolus, Dominum innocentem crucifigendum tradidit manibus impiorum. |
| 19 | Potest quidem deturpari verbis, sed non satis, quia deformior est et turpior, quam ut ore humano possit exponi. Ideoque autem est avaritia studiosius declinanda, quia tenacius inhaeret ab imagine utilitatis, et perniciosius nocet ab exterminio charitatis. Inde est quod ridiculam et miserandam cum senibus contraxit familiaritatem, ut quo minus egent, avidius concupiscant, et quo rebus sunt citius carituri, eas parcius ministrent utilitati. |
| 20 | Nam et manus in iuventute porrecta ad dandum, in senectute contrahitur, et quae in iuventute contracta est, aut nunquam, aut raro in senibus dilatatur. Cum vero eis beneficio naturae libertas vicina immineat, se ipsos vano timore miserrimae subiiciunt servituti. Siquidem Diogenes ait: 'Indigentia naturae fortunam non timet. |
| 21 | ' Beatus quoque Hieronymus: 'Grandis, inquit, exsultatio est animae, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus et omnem eius potentiam, epulas libidinosas, et ea propter quae divitiae comparantur, vilibus mutare cibis et grossiori tunica compensare.' Haec quidem laudabilia sunt, si non fiant ad famam, sed ad conscientiam, quae omnia aequanimiter portat. |
| 22 | Ut enim ait Xenophon: 'Conscientia iusti, scit maledicta contemnere.' Usus ergo rerum laudabilis aut culpabilis est, rerum duntaxat differentia est. Unde Diaspenis, pecunia profuso decus, avaro supplicium est. 'Fugienda sunt, inquit Macrobius, omnibus modis, et abscindenda igne et ferro, totoque artificio separanda languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. |