Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XIV. [Quod nihil ad gloriam fructuosius estlaude et favore bonorum, et maxime scriptorum: et quod turpium familiaritas non tam prodest quam obest: et quod uno benefacto vel dicto gloria propagatur.]
| 1 | Interest sane inter cupiditatem gloriae humanae, et cupiditatis ardorem. Nam licet proclives sint, ut qui humana gloria nimium delectantur, etiam damnari ardenter affectent: tamen qui veram, licet humanarum laudum, gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Refert enim plurimum quis, cui, et unde placeas. Nec est ab eo laudari gloriosum, cuius familiaritas ignominiam redolet. |
| 2 | Laus unius studiosi multis profecit, et suffecit ad gloriam: et multorum saepe commendatio, infamiam peperit. In rhetoricis locus est celebris a convictu, morumque similitudinem indicat: et ab ea amicitiae et commendationis manare originem, saepe traditum est. 'Nolo, inquit sapiens, ab his laudari, quorum laus vituperium est, nec ab his culpari vereor, quorum criminatio laus est. |
| 3 | ' Cum ergo histriones, mimi, parasiti, et huiusmodi ineptiae hominum nihil, indice vita, laudabilium probent, nonne perspicuae desipientiae est, illorum, ut quis fulgeat, aucupari favorem, qui sordibus obsiti sunt, et quorum gratia nisi per turpia acquiri non potest? Huiusmodi monstris hominum amplissimum patrimonium Pompeii, et fere totius orbis opes contulit Marcus Antonius; et tamen eorum praeconiis non clarescit, sed eo sordidior occurrit posteritati. Si unius sapientis, si scriptoris egregii gratiam meruisset, aliquid celebre illius manasset ad posteros. Virgilius Marcelli, citra magna virtutum merita, perpetuavit gloriam, et poetica licentia fidem pervertens historiae, Didonem, licet pudicissima fuerit, hospitis, quem ex ratione temporum videre non potuit, incesto amore posteris persuasit fuisse correptam. Nisus et Euryalus nostram non attigissent aetatem, nisi eos oblivioni divina Maronis carmina subduxissent. |
| 4 | Implet adhuc promissi fidem, et nomina eorum situ non patitur aboleri. Vivite felices, si quid mea carmina possunt Nulla dies unquam memori vos eximet aevo. (VIRGIL.) Quid est ergo, quod qui scurrarum, viliumque mancipiorum ignominiae tanto sumptu conducunt gratiam, honestis viris, peritisque, et maxime scriptoribus, placere non appetunt? |
| 5 | Nunquid suas ineptias transmitti nolunt ad posteros? Ignotus esset Lucilius, nisi eum epistolae Senecae illustrarent. Laudibus Caesareis plus Virgilius, et Varus, Lucanusque adiecerunt, quam immensum illud aerarium, quo urbem et orbem spoliavit. Nemo prudentiam Ithaci, aut Pelidae vires agnosceret, nisi eas Homerus divino publicasset ingenio. |
| 6 | Unde nihil mihi videtur consultius viro, ad gloriam properanti, fidelium favore scriptorum. Nihil stultius quam captare Tigellium, qui nec suam potis est redimere famam. |
| 7 | Sunt autem multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, quamvis ea multi non habeant, et quo rariora, eo praeclariora sunt. Per ea ergo nituntur quidam ad gloriam, ad imperium, ad dominationem. Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene iudicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. |
| 8 | Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur, aut certe dolis et fallaciis contendit, volens videri bonus esse, quod non est. Et ideo virtutes habenti, magna virtus est contemnere gloriam, quia contemptus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. In laudatoribus autem suis quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit quod amant. |
| 9 | Nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes. Ideoque instat ardenter ut potius ille laudetur, a quo habet homo, quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemptor, dominationis est avidus, bestias superat sive credulitatis vitiis, sive luxuriae. Tales quidem, teste magno Patre Augustino, Romani fuerunt. Nam cum eorum vitia percurruntur, gens nulla deterior; cum virtutes, nulla potior invenitur. |
| 10 | Alias tamen gentes non crudeli dominio, sed mansueto subiugaverunt imperio. Et quod moderatio acquisivit, aut crudelitas, aut luxuria perdidit. Non enim existimationis amissa, dominationis cupiditate caruerunt. Sed huius vitii summitatem, et quasi arcem quamdam, Nero Caesar primus obtinuit, cuius tanta fuit luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile metuendum: tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si esset ignotus. |
| 11 | Nemo eo gulosior, nemo cantorum, et histrionum, similiumque magis gaudebat consortio, nemo luxuriosior. Siquidem ut se vindicaret a cultu et liberalitatis imagine, nullam vestem bis induit. Quis tamen adeo perditus est, ut ipsum laudet? |
| 12 | Demosthenes antequam virtus eloquii eius innotuisset, cultus operosioris dicitur appetisse nitorem; sciens quia purpura causidicum vendit. At postquam notitiam et famam assecutus est eloquentiae, toga contentus est, dicens se velle sibi a se potius quam a nitore vestium, aut cultu exquisito constare gloriam. Omnis Aristippum decuit color, et status, et res, Quolibet indutus celeberrima per loca vadit. |
| 13 | (Hor.) Quem enim proprius attollit honos, vilitas aliena non deprimit. Emendicatum laudis videtur esse suffragium, quod ab extrinsecis pendet. Profecto unius egregiae virtutis titulo quisque magis clarecit, quam splendidissimo luxuriae instrumento, et omni lenocinio vanitatis. Cum ergo virtus omnis a se polleat, iustitia clarius enitescit. |
| 14 | Huius rei Themistocles testimonio est, et exemplo. Qui cum saluberrimo consilio Athenienses in classem migrare coegisset, Xerxeque rege, et copiis eius Graecia pulsis, ruinas patriae in statum pristinum reformaret, et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, dixit in concione se habere rem deliberatione sua provisam, quae si sortiretur effectum, nihil maius aut potius populo Atheniensi futurum asseruit, sed eam vulgari non oportere, postulans aliquem dari, cui tacite exponeretur. Ei ergo datus est Aristides, vel, ut aliis placet, Aristoteles, etsi supputata ratio temporis indicet, Themistoclem et Aristotelem coaevos non fuisse. |
| 15 | Is autem postquam cognovit eum velle incendere classem Lacedaemoniorum, quae subducta erat apud Gytheum, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives, et retulit Themistoclem ut utile consilium, ita minime iustum animo volvere. E vestigio universa concio clamat, id quod iustum non est, minime expedire, eumque iussit desistere ab incepto. |
| 16 | Sic ergo edicto civium antelata est iustitia prudentiae, imo et non esse prudentiam, sed potius calliditatem, cui iustitia adversatur. Zaleucus, urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulterii crimine damnatus, secundum ius ab eo constitutum, utroque oculo privari debuerit, ac tota civitas in honorem patris necessitatem poenae adolescentulo remitteret, aliquandiu repugnavit. Ad ultimum populi precibus evictus, prius suo eruto, deinde filii oculo, usum videndi utrique reliquit. |
| 17 | Ita debitum supplicii modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento, se inter misericordem patrem, et iustum legislatorem partitus. Nonne memoria talium fidelius inhaeret mentibus auditorum, quam si nebulonum aluissent exercitum, aut mutatoria vestium imperitae multitudinis aspectibus ingessissent? |
| 18 | Age quid Solonis prudentia meruit? 'Felicitatis, inquit, iudex, dies ultimus est, et appellationis honorem sapienti confirmat rogus. Siquidem rerum initia debentur fortunae, philosophiam solus consecrat finis. Idem, nihil homini metuendum, nisi ne philosophiam finis excludat.' Unde cum ex amicis quemdam graviter moerentem, videret, perduxit in arcem, hortatusque est, ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Deinde: 'Cogita nunc tecum, inquit, quam multi luctus sub his tectis, et olim fuerint, et modo versentur, et in sequentibus saeculis sint futuri, et mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere. |
| 19 | Quia si recte intendas, urbes nihil aliud sunt, quam humanarum cladium miseranda consepta.' Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt, auctore Valerio, traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret, recentem pannum diu considerasse atque dixisse: 'O nobilem magis, quam felicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis sollicitudinibus, et periculis, et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tolleret. |
| 20 | Aristophanes quoque non oportere, inquit, in urbe nutrire leonem, sin autem alitus sit, obsequi ei convenire.' Monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuvenes refrenentur: nimio vero favore, ac profusa indulgentia parci, quo minus potentiam obtineant, ne impediantur quidem, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris. |
| 21 | Aristoteles quoque Callisthenem auditorem suum ad Alexandrum mittens, hortatus est, ut cum eo nunquam, aut iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures vel silentio tutior, vel sermone esset acceptior. At ille dum Alexandrum Persica salutatione exsultantem obiurgat, et mores eius studet componere, vita privatus est. |
| 22 | Idem Aristoteles de semetipso in neutram partem loquendum esse dicebat, quoniam laudare se vani, et vituperare se, stulti est. Agesilaus cum adversus rempublicam Lacedaemoniorum ortam seditionem de nocte comperisset, leges Lycurgi continuo abrogavit, quae de indemnatis supplicium sumi vetabant. Comprehensis autem et interfectis sontibus, evestigio easdem restituit, simul utrumque providens, ne salutaris animadversio vel iniusta esset, vel iure impediretur. |
| 23 | Hannibal, navali praelio victus, timens amissae classis poenas dare, offensam avertit astutia. Nam ex illa infelici pugna, priusquam nuntius mali domum veniret, unum ex amicis misit Carthaginem. Qui curiam ingressus, statim quaesivit, an cum Romanorum copiis, quae supervenerunt, oporteret dimicari. Senatu vero acclamante: Oportet! 'Dimicavit, inquit nuntius, et superatus est, non relinquens eis liberum, ut damnarent factum, quod ipsi iudicaverant faciendum. |
| 24 | ' Gorgias Leontinus Isocratis, et complurium magni ingenii virorum praeceptor, ea innocentia vixit, ut centesimo et septimo anno interrogatus, quare tandiu in vita vellet manere: 'Quia nihil, inquit, habeo quod senectutem meam accuset.' Hoc credo accidisse ex gratia, et multa peritia litterarum, quibus aetate sua praestabat, adeo ut primus in conventu poscere ausus sit, qua de re quisque audire vellet: unde et ei in templo Delphici Apollinis universa Graecia, statuam ex solido auro posuit, cum caeterorum ad id tempus auratas collocasset. |
| 25 | Occurrent multa huiusmodi, quae laudis verae poterunt praestare materiam, si quis antiquorum vafre dicta vel facta strategemata, et strategematica quoque recenseat. Caeterum quia saepe strategematum mentio facta est, et res nomine non usquequaque cunctis innotuit: Valerius Maximus strategemata sic diffinit, ut dicat quia est pars calliditatis egregia, et ab omni reprehensione procul remota, cuius opera, quia appellatione vix apte exprimi possunt, Graeca pronuntiatione strategemata appellantur. |
| 26 | Proprie tamen strategemata sunt, quae ad rem pertinent militarem. Nam et ab eo dicuntur stratilates. Quae vero contra propriae appellationis notam ad res alias pertinent, Iulio Frontino teste, strategematica appellantur. Distat enim strategematicum a strategemate, quomodo genus a specie differt. Redit iterum Publ. Clodius, ut ipsius pauca subiiciam, quorum vel minimum dixisse, maius est, et fructuosius ad gloriam, quam fecisse quod faciunt, qui se ipsos eviscerant ob inanem laudis amorem. Ait ergo Beneficium accepit dando, qui digno dedit. |
| 27 | Feras, non culpes, quod mutari non potest. Cui plus licet, quam par est, plus vult quam licet. Comes facundus in via pro vehiculo est. Frugalitas miseria est rumoris boni. Haeredis fletus sub persona risus est. Furor fit saepius laesa patientia. Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit. |
| 28 | Nimium attercando veritas amittitur. Pars beneficii est, quod petitur si cito neges. Ita amicum habeas, ut posse inimicum fieri putes. Veterem ferendo iniuriam, invitas novam, Nunquam periculum sine periculo vincitur. Necesse est multos timeat, quem multi timent. (P. SYR. ap. Gell. XVII, 6.) Postremo vel tenui virtutis indicio, sive in verbo, sive in opere, fama protenditur, et virtute relicta, quantuslibet sumptus non tam gloriam quam ignominiam parit. |