monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24 > 5 > 11 > 11 > 32 > 13 > 17 > 25 > 2 > 12 > 13
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XII. <<<     >>> XIV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XIII. [De frugalitatis commendatione, et notaQuintiliani in Senecam: et quomodo vivendo frugaliter possit avaritiae suspicio devitari.]

1 Luxuriam persequi videor ad laudem frugalitatis, mihique ab insulsis, inepte viventibus, et indiscrete loquentibus, illud Publii Clodii subsannando ingeritur, quia frugalitas boni rumoris inserta est. Hi sunt, qui dum luxuriam vitare nolunt, vel nequeunt, quidquid pro virtute dicitur, avaritiae patrocinium putant. Secus quidem est. Luxuriam per se turpem nemo ambigit, et licet frugalitas sit tanquam virtutum, bonorumque operum origo laudabilis, non tamen omnibus placet, nec credunt avaritiam malitiae fomitem posse vitari, nisi et frugalitas fugiatur. Nempe indoctorum haec opinio est. Ut enim ait ethicus: Dum vitant stulti, vitia in contraria currunt (Hor. Sat. I, II, 24.) recedentes a medio vitiorum, quae regio virtutis est.
2 Sunt tamen quibus frugalitas est inhibenda, ut quorum natura proclivior est ad avaritiam. Sunt tamen quibus est indicenda calcatius, ut qui sua prodigunt, et ratione contempta effundunt, non discernentes quid usus sit vel abusus. Quo quidem temperamento usum esse Servium Opidium Canusinum in ultimo elogio, cum filios peste contraria videret occupatos, refert Horatius.
3 Simpliciter tamen constat frugalitatem in bonis numerandam, utpote illam, quae Saturno regnante regna aurea temperavit, et eorumdem omnia dispensavit officia. Haec est quae Astream, et pudicitiam in terris diutius tenuit, donec eas, invalescente luxu, regnante Iove, ad superos contigit evolasse. Nos haec fabula respicit, ut sciamus sine frugalitate non posse iustitiam, aut pudicitiam conservari.
4 Siquidem necessitas exercendi luxus excludit iustitiam, et exercitii voluptas pudicitiam propellit. Ait enim: 'Qui festinat ditari, non erit innocens.' Illud tamen Clodii nequaquam denigrat frugalitatis honorem, sed videtur potius commendare decorem. Constat enim nequaquam malum esse, quod in patrocinium, et excusationem sinistri rumoris assumitur. Sic fuscus color nigrum extenuat; et quod lurgidum est, nomine plenitudinis honoratur.
5 Est autem frugalitas virtus moderatrix utendi et abutendi ignara. Nihil gelide ministrat aut timide, sed ei tamen ratio constat impensae. Rebus quidem, sed sibi magis parcit. Nihil aut, minimum subtrahit usui, sed luxuriae nihil omnino indulget. Siquidem diligentissima est. Possunt ad commendationem eius sufficere quae Zeno, quae Socrates, quae Plato, quae Aristoteles, quae omnium philosophorum chorus de frugalitate servanda tradiderunt.
6 Sed quia haec pervetusta sunt nomina, aut eorum non sunt praecepta celebria, vel Seneca noster audiatur, qui eam tantis laudibus effert, ut quisquis aliquid omnino adiicere tentaverit, otiari quam aliquid agere rectius videatur. Sunt tamen qui eum contemnere audeant, Quintiliani auctoritate freti, suum ex eo nobilitantes iudicium, si ei detrahant, qui plurimis placet, ut apud indoctos eorum gloriam videantur praecedere, quorum virtutem nequeunt imitari.
7 Mihi tamen desipere videntur, qui quemcunque secuti, non venerantur eum, quem et apostoli familiaritatem meruisse constat, et a doctissimo Patre Hieronymo in sanctorum catalogo positum. Ut tamen et de Quintiliani possis iudicare iudicio, verba ipsius, quae scriptoribus enumeratis, in sugillationem Senecae posuit, haec sunt: Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae versatum distuli, propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere, creditus sum.
8 Quod accidit mihi dum corruptum, et omnibus vitiis fractum dicendi genus, revocare ad severiora iudicia contendo, cum iam solus hic fere in manibus adolescentum fuerit. Quem non equidem conabar omnino excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis, placere se in dicendo posse, in quibus illi placerent, diffideret.
9 Amabant eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim optandum, pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quae poterat. Deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. Cuius et multae alioquin, et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis, in quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.
10 Tractavit etiam omnem fere omnium studiorum materiam. Nam et orationes eius, et poemata, et epistolae, et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius vitiorum insectator fuit. Multae in eo, claraeque sententiae, multa etiam morum genera legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque, eo perniciosissima, quod abundabant dulcibus vitiis.
11 Velles enim eum suo ingenio, dixisse alieno iudicio. Nam si nil aequalium contempsisset, si non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum, quam puerorum amore comprobaretur. Verum sic quoque iam robustis, et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo, quod exercere potest utrumque iudicium.
12 Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt. Eligere vero curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit, effecit. Haec in Senecam Quintilianus; sed an recte senserit, sapientiorum iudicio derelinquo. Hoc tamen quod ei ascribit, multam morum scilicet elegantiam, etsi in eloquendo corruptam, nequaquam arbitror detrahendum.
13 Moralia ergo eius praecepta admittantur et eo genere loquatur quisque, quod caeteris praefert, et planum erit virtutum rivulos de purissimo fonte frugalitatis oriri. Legantur epistolae eius, libri de beneficiis, aut clementia, illi quoque quos decem oratorum sententiis sub imagine declamationum scholarium illustravit, et hi quos de naturalibus quaestionibus edidit, et quos de philosophia parum diligentes arguit Quintilianus; ubique fidelis custos virtutis, ubique vitiorum hostis occurrit, tantus utique, ut eum Fronto, secundum quosdam nepos Plutarchi, cuius meminit in primo Iuvenalis sic: Frontonis platani, convulsaque marmora clamant; (IUVEN. I, 12.) semper eum, inquam, sic asserat univeros exterminare errores, ut aurea videatur saecula reformare, et deos ab humano genere exsulantes, eius opera revocatos, hominibus contracta societate miscere. Consentiam facile litteratiorem exstitisse Quintilianum, et acumine, et gravitate dicendi praecedere. At ille diligentior est, et quantum in rhetoricis vincitur, tantum vincit in ethica.
14 Ipse quoque Quintilianus in magnis et praecipuis bonis frugalitatem ducit, et in commendatione eius tantus est, ut vel solus possit sufficere. Quis tamen est qui non laudet? Quis non eam necessariam credit? Ne tamen a luxuriosis arguar avarus frugalitatis laudator, eam liberalitati credo et fateor cohaerere. Cicero mihi testis est, et Iulius Caesar, et alii, quos nemo tenacitatis insimulare praesumet.
15 Adversus hanc multa superius dicta sunt, et liberalitatis officia ex libris Officiorum facile innotescent. Ut tamen liberalitatis ingenuae facies denudetur, modus ille largiendi nobilior et laudabilior est, et absque omnium contradictione optimus, qui spem remunerationis excludit. Siquidem ad retributionem dare, a liberalitate alienum est, et consentaneum avaritiae. Nam fenerator ut plus recipiat, interdum aliquid praelargitur.
16 Unde coquus: Munera quod senibus, viduisque, ingentia mittis, Vis te munificum, Gargiliane, vocem. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, Qui potes insidias dona vocare tuas. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras. Quid sit largiri, quid sit donare docebo, Si nescis, dona, Gargiliane, mihi.
17 (Mart., IV, 54.) Vis hominem videre liberalem? Vis veram et fructuosam largitatem audire? Deflecte oculos ad eum qui vermibus scatens, iacet in sterquilinio, et testa fluentem de corpore saniem radit. Audi quid loquatur vir iustus, timens Deum, et recedens a malo: non utique dicit: Cithara, et lyra, et psalterium, et sambuca, et omne genus musicorum in conviviis meis.
18 Non dicit; Epulabar quotidie splendide, gustus per omnia clementa quaerens, sollicitudine multa contrahens, unde conficerentur stercora, aut venter distentus facile in libidinem dispumaret. Non dicit: Induebar purpura et bysso, opereve plumario, affectans quod in locis acus complexum pectine serum, falsis inanis vitae obduxit imaginibus, et vestibus fulgebam deauratis, circumdatus varietate. Non dixit: Ad me confluebant undique Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne, (Hor. Sat. I, II, 2.) venatores clamosi, dulcorarii mendaces, histriones vani, et parasiti edaces, meretrices dolosae, rumigeruli, falsiloqui, et relatores, aut concentores inanium fabularum.
19 Non dicit: Leones, ursos alebam et simias, et huiusmodi monstra, aut probra naturae. Quid ergo? Nonne haec sunt, quibus nostrae aetatis liberalitas illustratur? Nunquid fere sine his largitas esse potest? Humerus, inquit, meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus conteratur, si negavi, quod volebant, pauperibus. Si oculos viduae exspectare feci, si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
20 Si foris mansit peregrinus, et ostium meum non patuit viatori. Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est [Iob. XXXI]. Uter tibi videatur liberalior, hic, an Antonius, qui liberalitati satisfieri non posse credidit, nisi gulam, et totius luxuriae vitia procuraret?
21 Videsne quia multiplici potest via avaritiae suspicio frugaliter declinari? Hospitalitatis bonum commendat Apostolus, per quod Deo adeo officiosi hospites placuerunt, ut etiam angelos hospitio recipere mererentur.
22 Abraham descendentibus in via viris occurrit, exercendae liberalitatis optans gratiam, angelos in hospitium, humilitate victos et precibus, introducit. Eis tamen incentiva gulae nequaquam apponit, nec vitulum quem de armento tollit, impendiis rerum, et coquorum arte fecit esse Troianum. Loth quoque luxuriae punitores angelos, devotione urgente, in domum suam egit, et licet eis ad gulam, aliamve luxuriam non serviret, nihil tamen defuit charitati: adeo quidem, ut et Sodomitarum furori virgines filias, quam hospites mallet exponere.
23 Cum in domo Tobiae dies festus ageretur: Vade, inquit, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum [Tob. II]; neque enim diem festum agi posse putabat, nisi aliquem ad domesticum coetum charitas adiecisset. Sed in omnibus his est eadem ordinatae dispensatio charitatis. Quos enim per viam descendentes aspexit Abraham, illis potiorem praestant auctoritatem, qui in via morum, lege scilicet Domini gradiuntur. Et recte descendentes scribuntur, quos ad visitationem, et praebendam materiam promerendi, ad conspectum fidelis patrisfamilias gratia destinavit. Sic et iste primo tribum suam agnoscit, quae Dominum specialiter agnoscebat, et in ea ipsa illos caeteris praefert, non quos sanguis, aut lenocinia mundi exinaniti commendant, sed quos divinus timor illustrat.
24 Non utique ventriloquos et vaniloquos vir sanctus ascivit, sed eos qui Dei, quem colebat, imaginem praeferebant. Sed nunquid diei festivitas, fratrum coetus, aut opulentia eduliorum, a gerendis pro more sanctum hominem retardavit? Utique in ipsa laetitia convivantium increpatus a fratribus, Hebraeum, quem ab impiis perculsum audierat, post solis occubitum, quia ante non licuit, profectus est sepelire.
25 Nec veritus est offensam principis, dum expleret officium charitatis; illi plane consimilis, qui in se, et sobole, quam in hospitibus recipere maluit a concivibus luxuriosis insignem iniuriam. Discipuli quoque persuasionibus usi sunt, ut Dominum, volentem ire longius, hospitio detinerent, et nobis hospitalitatis formam praescribentes exemplo, coegerunt eum, visique sunt ei locum cessisse primum, quem postmodum agnoverunt Dominum in fractione panis.
26 Alias namque delicias, nisi quas forte necessitas exigebat, ei non legimus fuisse appositas. Britannia quoque nostra produxit Albanum, ab officio hospitalitatis insignem, qui se ipsum maluit tyrannorum exponere telis quam hospitem quem susceperat Christianum. Quid de fidelibus loquor? cum et infideles consueverint, etiam adversus hostes, et proprio periculo patrocinari, quos infra quatriduum hospitio suscepissent.
27 Criminis enim contrahebat notam, quisquis ante quintum diem hosti, id est peregrino, humanitatis patrocinium denegabat. Auctore siquidem Cicerone, ob aequitatem hospitibus exhibendam, hostis dicebatur antiquitus, quem modo dicimus peregrinum. Cui quisquis fuerit inhumanus, de iure antiquo iniquus est. Declarant hoc legum tabulae, et titulus iuris, qui est statutus dies cum hoste.
28 Qui vero humanitatem exhibet hospiti, et charitatem implet, nihil eorum subtrahit, quae ratio permittit exponi. Effundit quidem in hospites viscera sua, sed memor officii, si discretus est, ad turpia non impellit, nec urget quempiam in id, in quod se nollet urgeri. Est itaque in hospitem peregrinum omnis humanitas, et sobria liberalitas exercenda, et indigenae hospiti gratiam pleniorem referre debet, tenaci beneficiorum memoria peregrinus. Hanc quoque gratiam nec adversae religionis, nec praecedentis inimicitiae titulus perimit.
29 Nam et beatus Gregorius Neocaesariensis episcopus, cum urgente temporis et procellae angustia, in Alpibus interceptus, in fanum Apollinis, qui ibi ab indigenis colebatur divertisset, et a sacerdote loci, licet profano officiosissime exceptus esset hospitio, memor officii et hospitii, Apollinem quem suspenderat a responsis, et ludificationibus animarum, sacerdotis precibus relaxavit.
30 Siquidem apud Eusebium Caesariensem in ecclesiastica historia poterunt haec plenius inveniri. Eoque referente constat, quod sacerdos querulus beatum Gregorium prosecutus, et agens adversus eum ingratitudinis, et exprobrans humanitati suae iniquo pondere esse repensum, hanc a sancto viro ad Apollinem suum epistolam reportavit.---Gregorius Apollini: 'Permitto te redire ad locum tuum, et agere quae consuevisti.
31 ' Cum ergo idolo sacerdos epistolam reddidisset, solutus daemon responsis more solito ludificare coepit. Unde sacerdos admiratus illius maiestatem, cuius servi humiles possunt sic etiam diis gentium imperare, et verbo suspendere et torquere, contempto Apolline suo, sequensque Gregorium adhaesit ei; factusque est discipulus Christi, qui sacerdos Apollinis fuerat: ita in fide et religione profecit, ut beato Gregorio credatur in regimine Neocaesariensis Ecclesiae successisse. Et sic quidem sedulitas hospitis humane prius, deinde salubriter remunerata est.
32 Postremo etsi urbanitatis in hospites exercendae apud ethicos nulla regula esset, beatus Benedictus in capitulo de hospitibus, frugalem humanitatem non modo religiose, sed etiam comiter et urbane videtur exprimere. Hoc tamen quod in libro consuetudinum Cisterciensium apud plerosque legitur et tenetur, quod ad duos articulos spectat hospitalitatis instituendae, ab omni civilitate, ne dicam humanitate, alienum est.
33 Si tamen verum est, hoc in tantae perfectionis consuetudinibus inveniri, ut nec carnes apponantur hospitibus, nec propter eos aliquid ematur, cum et ipsa ieiunia propter hospitem perfectio solvat, et in multis de rigore suo plurimum indulgeat charitati. Ethnicus quoque in eo fidelius et familiarius videtur insistere virtuti, quod statuit, ut ea quae intus sunt, hospitibus hilari modestia apponantur, Quodque domi non est, et habet vicinus, ematur.
34 Crediderim satius esse et perfectius, ut se ipsam paululum virtus solvat, modesteque desipiat. Nam et in loco desipere, ut ait ethicus, interdum dulce est, et tam virtuti consentaneum, quam humanitati. Augustinus quoque, et Hieronymus ad hanc rem pertinentia multa proponunt. Sed et beatus Gregorius electionem cuiusdam, quasi avari reprobat, eo quod audierat eum ad charitatem domi suae exercendam, neminem invitasse.
35 Nec tamen crediderim quod tantus pater luxuriosum convivium vellet instrui invitatis. Quis ergo ambigit avaritiam posse frugaliter declinari? Aut quis audebit Abraham, Loth, Tobiam, et Iob avaritiae nota respergere? Beati Iob descriptionem audisti. Nunc si vis, audi quomodo M. Coelius describit Antonium: 'Ingredientes, inquit, ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare, et reliquas circumiacere passim, quae tamen exanimatae terrore ab hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur: nomen inclamabant, frustra cervicibus tollebant, blandius aliae ad aurem, aliae vehementius invocabant, nonnullae etiam feriebant. Quarum cum omnium vocem tactumque nosceret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus, neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore, inter manus centurionum concubinarumque iactabatur.
36 ' Haec quidem aut vera fuerunt aut verisimilia. Nihil enim his neque credibilius fingi, neque vehementius exprobari, neque manifestius ostendi potuit. In summa ergo aut virtuti insistendum est, aut de gloria desperandum. Gloria siquidem aliunde non provenit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24 > 5 > 11 > 11 > 32 > 13 > 17 > 25 > 2 > 12 > 13