Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XII. [Quod brutis et insensibilibus quidam appetuntconformari: et quanta humanitate cum servis vivendum sit: et de trium reliquorum sensuum voluptate.]
| 1 | Nulli utique animantium generi rectius conformantur, qui summum bonum vitae in gustandi et tangendi voluptate, ne dicam luxuria, posuerunt. Caeterum hoc aliorum sensuum luxuriam non excusat, cum manifesta sit humanae dignitatis abiectio, si non hirco aut sui, sed leoni et pardo, sed pantherae aut satyro, sed pavoni, philomenae, aut psittaco, sed cuicunque brutorum aut insensibilium studeat coaequari. |
| 2 | Siquidem ad angelicam puritatem rectius aspirabit, qui in ea creatus est dignitate originis, ut in cumulo verae et aeternae beatitudinis, perfectioni angelicae possit esse conformis. Nam et Patrum inconcussa sanxit auctoritas, quia natura humanae mentis solus Dominus dignior est, et quod omnia haec, quae humanus miratur error, ut homini serviant, ab eo facta sunt, qui hominem fecit, ut aeternitatis et beatitudinis suae participem faceret. |
| 3 | Quis ergo praesidentis Domini non vilipendat arbitrium, si servilem et abiectam affectat conditionem? Non tamen quod servos dicam habendos esse contemptui, nisi servilibus vitiis vivant. Sicut enim vera et unica libertas est servire virtuti et ipsius exercere officia; ita unica et singularis servitus est, vitiis subiugari. |
| 4 | Errat plane quisquis aliunde conditionem alterutram opinatur accidere. Siquidem omne hominum genus in terris simili ab ortu surgit, eisdem constat et alitur elementis, eumdemque spiritum ab eodem principio carpit, eodemque fruitur coelo, aeque moritur, aeque vivit. Unde et Praetextatus in Saturnalibus Evangelum reprimens, his utitur argumentis: 'Servi, inquit, sunt, imo homines. Servi sunt, imo conservi. Si cogitaveris, tantumdem in utrosque licere fortunae, tam tu illum videre liberum potes, quam ille te servum. |
| 5 | Nescis qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darii mater, qua Diogenes, qua Plato ipse? Postremo quid ita nomen servitutis horremus? Servus est quidem, sed necessitate, sed fortasse libero animo servus est. Hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. |
| 6 | Et certe nulla servitus turpior quam voluntaria: At nos iugo a fortuna imposito subiacentem, tanquam miserum, vilemque caicamus. Quod vero nos nostris cervicibus inferimus, non patimur reprehendi. Invenies inter servos aliquem pecunia fortiorem; invenies Dominum, spe lucri oscula aliorum servorum manibus infigentem. Non ergo fortuna homines aestimabo, sed moribus. |
| 7 | Sibi quisque dat mores, conditionem casus assignat. Quemadmodum stultus est, qui empturus equum non ipsum conspicit, sed statum eius ac frenos; sic stultissimus est, qui hominem aut ex conditione, aut ex veste aestimandum putat. Non est, mi Evangele, quod amicum tantum in foro, et in curia quaeras, si diligenter attenderis, invenies et domi, Tu modo vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum, et in necessarium nonnunquam admitte consilium. |
| 8 | Nam et maiores nostri, omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, servos familiares appellaverunt. Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant, nec tibi parum videatur esse quod diis satis est. Nam qui colitur, etiam amatur. Nec potest amor cum timore misceri. |
| 9 | Unde enim putas arrogantissimum illud manasse proverbium, quo iactatur, totidem nobis hostes esse, quot servos? Non habemus hostes illos, sed facimus, cum in illos superbissimi, contumeliosissimi et crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt venire deliciae, ut quidquid non ex voluntate responderit, iram furoremque provocet. |
| 10 | Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos. Nam ut caetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui dum se mensae copiis, et aviditate distendunt, circumstantes servos movere labra, nec in hoc quidem, ut loquantur, permittunt. Virga omne murmur compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt. |
| 11 | Tussis, sternutamentum, singultus, magno malo luitur. Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, et periculum imminens in caput suum vertere. |
| 12 | In conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.' |
| 13 | Haec Praetextatus: et de fide servorum multa et praeclara subiungit, et quae essent in quantavis nobilitate sanguinis gloriosa, et cuivis imitanda. Nihil enim decorum est, quod non a virtute profluxerit, et se invicem turpitudo et vitium infausto ambitu circumscribunt. In hoc autem solo vitiorum impulsu quisque prolabitur ut eorum se deiiciat et devoveat servituti, quibus natus est imperare. |
| 14 | Qui ad spectacula confluunt, aut evocant ad se spectacula inhonesta, aut se ipsos affectatis nugis volunt esse spectaculo insipientium, quoniam haec lenocinia vanitatis recte sapienti placere non possunt, oculorum capiuntur illecebris, et licet mitius elidantur, corruunt tamen a dignitate conditionis suae, et ad eam, quam diffitentur, servilem relabuntur. |
| 15 | Quid ergo aliud faciunt mimi, histriones, parasiti, et huiusmodi monstra hominum, nisi quod ineptam convincunt felicium servitutem? Sed et illi qui voculis capiuntur, licet aurium sensus purissimus et defaecatissimus sit, serviunt quidem, iugo tamen premuntur mitiori, si alias non praevaleant vitia. Nam et ab olfactu vix aliquis omnino capitur, nisi forte Lotophagum vivat. |
| 16 | Non aliquid adversus cantores, aut musicos struo, cum teste Quintiliano, Valerio, Flaviano, et aliis multis, Socrates etiam in senectute didicerit musicam, credens si musica deforet, sibi cumulum sapientiae defuturum. In ea tamen nimium occupari, citra philosophicam gravitatem est. Nunquid enim virum decebit sapientem, praesertim quod etiam in sexu muliebri turpitudinis non effugit notam? |
| 17 | Nam et Sallustius Semproniam reprehendit, non quidem quod saltare, et psallere, sed quod optime scierit. Ait enim, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae. Optime tamen cantare, si citra levitatem posset haberi, plane desiderabile est. In omnibus enim quae simpliciter expetibilia sunt, quo intensiora sunt in qualitate boni, eo expetibiliora sunt. |
| 18 | Sed ex adiunctis possunt nonnulla esse suspecta. Lucius Sylla vir tanti nominis, optime cantasse traditur, sed dotem, libidinis et crudelitatis nota perstrinxit. Catoni quoque visum est bene cantare, non serii hominis esse. Unde nimirum Marcum senatorem non ignobilem, Cecilium spaciatorem, et Fescennium vocat, eumque staticulos dare his verbis, ait: 'Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridicularia fundere. |
| 19 | ' Et alibi: 'Praeterea cantat ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces denuctat, staticulos dat.' |
| 20 | Porro illa voluptas aurium grata est honestati, quae virtutis est amica, aut non est conscia turpitudinis. Oculorum vero voluptas histriones introduxit, et mimos: quod et Scipio Africanus Aemilianus, in oratione contra legem iudiciariam Tiberii Gracchi, non mediocriter reprehendit. Docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis, et sambuca, psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines, puerique ingenui. |
| 21 | Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque ducentis. In his, quod me reipublicae maxime misertum est, vidi unum filium petitoris, puerum bullatum, non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare. |
| 22 | Croton Graece pulsus dicitur, et inde cymbala sic dicuntur; vel musicum notat instrumentum, quod in sono vocem ciconiae imitatur: nam ipsa apud Aegyptios crotalus appellatur. Crotala quoque dicuntur sonorae sphaerulae, quae, quibusdam granis interpositis, pro quantitate sui et specie metalli, varios sonos edunt. |
| 23 | Quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. |
| 24 | Patet ergo quanto affectu ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltare filium petitoris, id est candidati, quem ne cum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se, suosque, ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret, quod scilicet turpe non habebatur. Nam et ab eo tempore quo optimis moribus in Urbe vivebatur, scilicet inter duo bella Punica, ingenui filii senatorum in ludum saltatorium commeabant, et illic crotala gestantes saltare discebant. Adeo quidem, ut ab heroicis conviviis nequaquam arceretur ludus saltatorius. |
| 25 | Nam et Socraticum symposium ab auctoritate philosophorum, qui illic convenerant, celebre est, et tamen non defuit qui sub illorum supercilio peteret psaltriam intromitti, ut puella, supra naturam mollior, canora dulcedine, et saltationis lubrico, exerceret illecebris philosophantes. Caeterum histriones non inter turpes habitos, Cicero auctor est, qui, sicut Furius Albinus refert, Roscio et Aesopo familiariter usus est, adeo quidem, ut res rationesque eorum sua solertia tueretur. |
| 26 | Quod cum ex aliis multis, tum ex epistolis eius declaratur. Nam illa oratio celebritate sui innotuit, in qua populum Romanum obiurgat, quod Roscio agente tumultuarit. Et quidem constat cum ipso histrione contendere solitum, utrum ille saepius eamdem sententiam variis gestibus efficeret, an ipse per eloquentiae copiam, sermone diverso pronuntiaret. |
| 27 | Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet, quo eloquentiam cum histrionia compararet. Is est Roscius, qui etiam Syllae charissimus fuit, et annulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acciperet. Aesopum quoque ex pari arte ducenties sestertium reliquisse constat. |
| 28 | Sed utinam, si histriones videntur ob auctoritatem Ciceronis, et praedictorum heroum, in coetum sapientium admittendi, eligantur Roscio similes, et Aesopo, qui etsi non facere, quod tamen illi noverant, vel intelligere libros sciant, et amatores sint potius, quam impugnatores litterarum, quas nemo unquam sapiens, aut bonus odio habuit. |
| 29 | Ciceronem refert Valerius litteras contempsisse, et in contemptu ipso fuisse fontem abundantissimum litterarum, ob hoc forte quod studium negotiis postponebat. Nam institit eis etiam, dum contempsit: ipseque contemptus Ciceronis, multorum studio studiosior est. Non facile tamen crediderim, ad hoc quemquam impelli posse litteratum, ut histrionem profiteatur, licet facile inveniantur quamplurimi, quos non pudet agere, et implere sordidum histrionem. |
| 30 | Gestus siquidem exprimunt, rerum utilitate deducta. |
| 31 | Fertur beatus Hieronymus tres a mensa clericos exclusisse, quia ipsos incompositos vidit, turpe ducens honesto et gravi viro, in eius consortio aliquem incompositum inveniri. Et quidem hoc laude maiori dignum est, quam si, ut ab eis laudaretur, admitteret. Licet autem aliqua sit voluptas oculorum in talibus, vix sine turpitudine exerceri poterit, vel admitti. |
| 32 | Est et illa voluptas in viro gravi notabilis ex causa luxuriae, quae ornatam suum in pretio vestium, aut colore, aut forma, aut usus novitate consistere opinatur. Ut enim ait ethicus: Malthinus, tunicis demissis, ambulat: est qui Inguen ad obscenum demissis usque facetus. (Hor., Sat. I, II, 25.) Alter solis lineis brumae horrores excludit, et dum omnia gelu constricta rigent, tenui sudat in cyclade, et illius delicias, etiam bombycinus urit pannus, aut premit. |
| 33 | Hic caepa tunicatior, densatis pellibus et epitogiis, chlamidi penulam superducit, et quasi conglobatus in orbem rotulari, quam incedere, magis idoneus est. Ille nunc utitur penula, nunc campestri: id solum agens, ut aliis dissimilis habeatur. Ille tantas exquisiti ornatus affectat munditias, ut nimio splendore cultus operosi, ad sordes videatur accedere. |
| 34 | Quidquid enim dedecet, et quodammodo polluit, aut potius expellit honestatem, sordidum est, et habendum in sordibus. Non tamen arguitur quod necessitas introducit, quia non omnes omnia possunt, et est cuius natura exigit, unde alius oneratur, aut quod omnino ferre non potest. Hoc autem philosophia praecipit observari, ut quisque in omnibus fugiat notam, indicens actioni rectitudinem, ne sit reprehensibilis; sermoni cautelam, ne sit contemptibilis; habitui modestiam, ne sit notabilis. Intemperantiam namque nota convincit. In hodiernum diem arguitur intemperies Hortensii, a quo isti dealbati adhuc dicuntur Hortensiani, non quod primus, sed quod praecipuus talium fuerit, adeo ut suffecerit ad notam saeculi sui; vir utique alloquio et professo mollis, et in praecinctu ponens omnem decorem suum. |
| 35 | Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem quaerebat in speculo. Ubi se intuens, togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte, sed industria locatas, artifex nodus astringeret, et sinus ex composito defluens, modum lateris ambiret. Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito, structuram togae destruxerat, et capitale putavit, quod in humero suo, locum ruga mutasset. |
| 36 | Nihil tale sapientem decet, aut virum probum: imo et matronae honestae, et virgines nupturae, facilius et felicius ob dotes formae, tantam cultus sui sollicitudinem erubescunt. Mirum itaque est, qua impudentia aetatis nostrae: Cultus gestare decoros, Vix muribus rapuere mares. (LUCAN. I, 164.) Quid ergo quod milites? Quid quod clerici? Siquidem haec omnia fallacem meretricis fucum, et malitiam imitantur. |
| 37 | Quid ergo viro cum speculo, nisi in eo casu, quo illud Platonem gestasse testis est Flavianus, ut videret in eo quantum peregrinatio, studii fervor, acumen temporis, processus aetatis, de naturali statu mutasset, faciei indicio, quae bona, et mala fidelissime protestatur? Hoc quidem egit, ut servaret, aut relevaret naturam, ne labore, et diaeta insueta corrumperetur. |
| 38 | Ut autem ad alia transeamus, quis istorum, qui dotes brutorum affectant, brutus esse dignetur? Aut cui non praeponderare videbitur, si collatam sibi prae illis conferat rationem? Nunquid virium amator, leo vellet esse, aut pardus? Dicunt physiologi, quod lyncis aut pantherae odorem animalia caetera sequuntur: istos tamen qui musco, et speciebus exoticis placant olfactum, et provocant, velle, si possent, non arbitror in pantheram aut lyncem transformari. Non utique credam, quod qui satyrum induit, satyrus esse velit; sed nec illi qui se ipsos poliunt, pavonis in se poterunt transformare colores. |
| 39 | Concinant hi, et totius musicae melos pro viribus expleant, nemo eorum philomenam aequabit, aut psittacum. Nonne ergo indecens et probrosum est humanae celsitudini, si postposita dote sua, in qua praevalet, ad alienas, in quibus superatur, aspirat? Verum si moderatio adhibeatur, in his interdum sensuum voluptatem versari, sapienti non arbitror indecorum, ut saepenumero dictum est, nihil decorum est sine modo. |
| 40 | Nam et otiari interdum sapienti familiare est, non tamen ut virtutis exercitium evanescat, sed quo magis vigeat, et quodammodo recreetur. Siquidem Laelius et Scipio, illud par amoris insigne, simul lectitabant, et sicut remissionis eorum certissimus testis Scaevola auctor est, civilibus fatigati negotiis, pila ludebant. Idem quoque Scaevola aleae et calculis interdum vacasse traditur, cum bene ac diu iura civium, caeremoniasque deorum ordinasset. |
| 41 | Ut enim in rebus seriis Scaevolam, ita in lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit. Idque vidit Socrates, qui nullam sapientiae partem dicitur habuisse ignotam; ideoque non erubuit tunc, cum interposita arundine cruribus suis, cum parvulis filiolis ludens, ab Alcibiade risus est. Homerus quoque, coelestis vates ingenii, non aliud sentit, vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, nisi ut earum militare robur, levi pacis studio, relaxaret. |
| 42 | In summa, histrioniam, saltatoriam, et huiusmodi lenocinia exercere, levitatis aut turpitudinis est. Sed delectari in eis, nunc ad otia, nunc ad flagitia accedit. Si enim modeste fiat ad recreationem, sub otiandi licentia excusatur; si ad lascivientis animi voluptatem, cadit in crimen. Haec autem facillime distinguit, loci, temporis, modi, personae, et causae superius memorata discretio, quam forte nimis revolvere posset lingua verbosior, sed eam mens cauta revolvere nimis, aut continere non potest. |
| 43 | Haec est enim fons et origo totius modestiae, sine qua nihil recte in officiis exercetur. Ab hac alios alia decere vel dedecere certum est. Nam quod turpe bonis Seio, Titioque, decebit Crispinum. Perspicui ergo erroris est, ad fundamentum famae et gloriae, consumere vitam in talibus, quae aut otiosae occupationes sunt, aut flagitiosa negotia. Profecto sic delinquentium particeps est, qui eorum lasciviam exhibet, et auctor videtur esse luxuriae alienae, qui eam mavult sumptibus prosequi, vel favore, quam persequi increpatione adhibita, et sumptibus denegatis. |
| 44 | Siquidem Ambrosius auctor est, quia qui talibus donat, peccatum grande committit. Hoc enim fovet in eis, in quo nequissimi sunt. |