monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24 > 5 > 11 > 11
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, X. <<<     >>> XII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput XI. [De molestiis et oneribus coniugiorum, secundumHieronymum et alios philosophos: et de pernicie libidinis: de mulieris Ephesiae, et similium, fide.]

1 Sicut ergo sobrietas in conviviis necessaria est, ita rebus omnibus necesse est adesse modestiam. Siquidem de saturitate libido, de libidine immunditia, et multiplex pernicies generatur. At ex his nihil nisi dolor poenitudinis sequitur: et bene agitur cum moerentibus, si fructuosa sit poenitudo. Unde hebetati cordis videtur opinio, quae sine expletione libidinis, diffinit perfectam non esse voluptatem. Traditur hoc sensisse Epicurum.
2 Sed quidquid gregis illius grunniant sues, tam immundam, et tam funestam vocem nulli philosophorum arbitror placuisse, nedum Epicuro; qui tantus fuit, ut inter philosophos propriam fecerit sectam. Sunt eius, auctore Seneca, egregia multa, quae passim possunt apud philosophos inveniri, et pro parte expressa sunt, et congesta in libro, qui de vestigiis, sive de dogmate philosophorum inscribitur.
3 Sileni senis inveterati videtur amentia, potius quam sententia philosophi, et est certe asello cui insidebat brutior, cui hoc nequitia potuit suadere. Id ipsum forte innuunt figmenta gentilium, quae delirum senem vino aestuantem, aliis naturae obtemperantibus, et quiete fessa recreantibus corpora, Lotide prae caeteris captum referunt, et tandem cum omnium irrisione, quem nec aetas, nec verecundia refrenabat, asini sui ruditu revocatum.
4 Omnis ergo voluptas libidinis turpis est, ea excepta, quae excusatur foedere coniugali, et indultae licentiae beneficio, quidquid erubescentiae poterat inesse, abscondit. Unde et nuptiae a nubendo dici maiores tradiderunt, quia pudenda humanae infirmitatis nubit, id est abscondit, ut ait Nonnius Marcellus, indulgentia legis.
5 Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis ecclesiae iungit auctoritas, pallio velentur altaris, aut alio ab ecclesia constituto, ut torus qui Christo conciliante construitur, sic in fide castitatis, fragilitatis suae maculas contegat, ut totius sit probri, aut confusionis ignarus. Praeferuntur et faces, lampades, et luminaria accenduntur, quia geminum torum, qui palam, et non sua urgente libidine, sed honesta consentientium voluntate sternitur, decus boni coniugalis illustrat.
6 Nam Hymenaeus lucem amat, et alacer pharetra puer Cupido, furtivam succedens flammam, latebras et angulos quaerit. Licet autem honesta sit, et utilis copula maritalis, angustiae quam laetitiae fecundior est. Parit enim in dolore vel filios: nec aliquem producit fructum, quem non amaritudo praecedat, aut sequatur.
7 Unde, referente Valerio, Socrates humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, ab adolescentulo quodam consultus, utrum uxorem duceret, an se omni matrimonio abstineret, respondit, eum, utrum eorum fecisset, acturum poenitentiam. 'Hic te, inquit, solitudo, hic orbitas, hic generis interitus, hic haeres alienus excipiet.
8 Illic perpetua sollicitudo, contextus querelarum, dotis exprobratio, affinium grave supercilium, garrula socrus, lingua subcaesoria alieni matrimonii, incertus liberorum eventus.' Non passus est iuvenem in contextu rerum asperarum, quasi laetae materiae facere delectum. Concinit in hunc modum totus recte philosophantium chorus, ut si qui Christianae religionis abhorrent rigorem, discant vel ab ethnicis castitatem.
9 Non tamen quod coniugali detraham castitati, sed centesimum, aut sexagesimum fructum, licet de radice tricesimi oriantur, minime arbitror tricesimo componendum. Zeno, Epictetus, Aristoteles, Critolaus, et Epicureorum quamplurimi traduntur posteris hanc publicasse sententiam.
10 Fertur, auctor Hieronymo, aureolus Theophrasti liber de nuptiis: in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et cum diffinisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus orta; si ipse sanus et dives, sic sapientiam aliquando inire matrimonium, statim intulit: Haec autem raro in nuptiis universa concordant.
11 Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophiae, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint; pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae, et exedra deaurata. Deinde per totas noctes garrulae conquestiones. Illa ornatior procedit in publicum, haec honoratur ab omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? Quid cum ancillula loquebaris? De foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem. Alterius amorem, suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qnalibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus. Pauperem alere difficile est; divitem ferre, tormentum.
12 Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscunque obvenerit habenda, si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si foetida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur.
13 Scia uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est semper eius facies, et pulchritudo laudanda, ne, si alteram aspexeris, se aestimet displicere. Vocanda domina, celebrandus natalis eius, iurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda nutrix eius et gerula. Servus paternus et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteri delitescunt.
14 Quoscunque illa dilexerit, ingrati etiam amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertetur ac iurgia, et nisi cito consulueris, parabit venena. Anus, et aurifices, et ariolos, et institores gemmarum, sericarumque vestium, si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis iniuria.
15 Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit: pudica, non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Pulchra cito adamatur, foeda facillime concupiscit. Difficile custoditur quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur.
16 Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant, alius forma, alius facetiis, alius ingenio, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducuntur uxores, multo melius dispensat servus fidelis obediens auctoritati domini, et dispensationi eius obtemperans, quam uxor, quae in eo se aestimat dominam si adversus viri fecerit voluntatem, id est quod placet, non quod iubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa, quae nobis imputet lacrymas suas, et haereditatis suae spe vendat illuviem, et sollicitudinem iactans, languentis animum desperatione conturbet.
17 Quod si languerit, coaegrotandum est, et nunquam ab eius lectulo recedendum, aut si bona fuerit, et suavis uxor, quae tamen rara avis est, cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, quique unquam fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert.
18 Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquetur cum Deo. Nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus praesidia senectutis, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius non vocetur, cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui appellantur eodem nomine? Aut quae senectutis auxilia nutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam aetatem pervenerit, tarde ei videaris mori?
19 Haeredes autem et meliores, et certiores, sunt amici, et propinqui, quos iudicio eligas, quam quos, velis nolis, habere cogaris. Licet certa haereditas sit, dum advivis, bene uti substantia tua, quam tuo labore quaesita, in incertos usus relinquere. Haec et huiusmodi Theophrastus, quae vel sola matrimoniorum angustias, et calamitates exquisitae dulcedinis sufficiunt explanare. Sic refertur dixisse P. Clodius, quia improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium fecit. At non illud inelegantius diceretur, quia improbe Venerem accusat adversam, qui secundam ducit uxorem.
20 Quis enim ei compatietur, qui semel solutus a vinculis, revolat ad catenas. Plane indignus est libertatis honore, et quiete, qui ad excussum servitutis recurrit iugum. Unde monstris simile est, quod hi qui non modo philosophiae, sed et religionis sibi vindicant nomen, arceri nequeunt ab amplexibus mulierum. Saepe enim qui antequam nomen profiteretur alterutrum, si tamen haec, religio scilicet et philosophia, numerum faciunt, cum sine religione nemo recte valeat philosophari, continentissime vixit: cum in aliquem gradum promotus est, nactusque quietem, primae et summae deliberationis acumen exercet in eligenda uxore vel ducenda; aut quod nequius est, vicinorum matrimonia sollicitare, et corrumpere non veretur.
21 Erumpit interdum inverecunda intemperies mulierum, quia, ut scribit Herodotus, mulier cum veste deponit et verecundiam. Erumpit, inquam, impudens, et in facie erubescentium populorum, genialis tori revelat et denudat arcana, et de mariti frigiditate conqueritur, allegans hanc sufficientem et evidentem repudii vel divortii causam, quod semivir est, et inutilis matrimonio, qui non est promptus ad coitum.
22 Eleganter quidem Gaufridus de Heroum villa, familiaris meus, unius talium in causa huiusmodi confudit audaciam. Cum enim ei patronus datus esset a iudice, celebraturo, ut putabatur, divortium, et mulier generosa audientibus amicis et suffragatoribus, advocato, ut fit, diligentius merita causae suae exponeret, scrutatus est ab ea vir prudens, an alium maritum quandoque habuerit.
23 Quod cum illa negasset, quaesivit iterum an adhuc virgo esset, dicens hoc sibi inquisitu, et scitu pernecessarium, ne a discreto iudice caperetur occasione aliqua in sermone. Illa vero hoc, verecunde tamen, eo quod sibi non bene credebatur, asseruit. Et ille: 'An simul de noctu dormire consueverint, et se invicem osculari et amplexari maritus et ipsa, inquisivit.
24 ' Quae omnia cum illa fateretur: 'Unde ergo, inquit patronus, nosti, virgo pudicissima, prudentissima, pudoratissima, quod efficacem tecum virum non impleverit, et totius matrimonii iura persolverit? Quis te docuit, quid sit coitus, ut eum tecum coiisse neges, inter tot oscula, tot amplexus, qui te pro libitu quoties voluit pertractavit licentia maritali?
25 Nam et quaedam animantia certum est se invicem osculando misceri; alia se tenuiter tangendo concipiunt; et sunt quae suo gravidante calore, ab aere temperato impraegnantur, et pariunt.' Hic illa tandem erubuit, hoc solum dicens, se quid ad huiusmodi captiones hisceret, non habere. Sed bene cum philosophantibus, id est cum clericis agitur, quod nemo eorum frigidus est, aut in iudicio perfusus huiusmodi macula.
27 Cicero rogatus ut, post repudium Terentiae, sororem Hirtii duc eret, omnino facere supersedit, dicens se non posse et uxori, et philosophiae pariter operam dare. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant, introeuntem ex more cubiculum, uxor exclusit irata. Qui exclusus tacuit, et iniuriam suam versu tragico consolatus est.
28 Gorgias rhetor librum pulcherrimum de concordia, Graecis tunc inter se dissidentibus, recitavit Olympiae. Cui Melanthius inimicus eius: 'Hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se, uxorem, et ancillulam, tres in una domo, concordare non potuit.' Aemulabatur quippe uxor eius ancillulae pulchritudini, et castissimum virum quotidianis iurgiis exagitabat.
29 Unde ut cesset invidia, et quies matrimoniis reformetur, ditioribus in consuetudinem versum est, ne quam habeant in domo pulchriorem. Socrates cum duarum uxorum iurgia vellet reprimere, in eum novissime verterunt impetum, et male mulctatum, fugientemque diu persecutae sunt, et a solio in quo morabantur, postmodum lotio perfuderunt.
30 In muliebrem levitatem ab auctoribus passim multa scribuntur. Fortasse falso interdum finguntur plurima, nihil tamen impedit 'ridentem dicere verum,' et fabulosis narrationibus, quas philosophia non reiicit, exprimere quid obesse possit in moribus. Ex his enim liquet, quam facile ament, quanta oderint levitate, quam cito obliviscantur affectuum, et naturae immemores, interdum in filios armentur, interdum in viscera sua.
31 Sunt aliquae pudicissimae, licet satyricus dicat, quoniam Rara avis in terris, nigroque simillima cycno, (Hor.) mulier exactae castitatis. Et tragicus, nullam esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem incendatur. Matrona quaedam, referente Petronio, Ephesi tam notae erat pudicitiae ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret.
32 Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus prosequi, crinibus sparsis et turbatis, aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogato, Graeco more, corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se, ac mortem inedia persequentem, non parentes potuerunt abducere, non propinqui.
33 Magistratus ultimo repulsi: abierunt. Complorataque singularis exempli femina ab omnibus, quintum iam diem sine alimento trahebat: assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrymas commendabat lugenti, et quotiescunque defecerat positum in monumento lumen, renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum, omnis ordinis homines confitebantur.
34 Cum interim imperator provinciae latrones crucibus iussit affigi, secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte cum miles, qui cruces servabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi et lumen inter monumenta clarius fulgens, et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae, concupiit scire quis, aut quid faceret. Descendit itaque in conditorium, visaque pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro, infernisque imaginibus turbatus subsistit.
35 Deinde ubi et corpus iacentis aspexit, et lacrymas consideravit, faciemque unguibus sectam, ratus scilicet, id quod erat, desiderium exstincti feminam pati non posse, attulit in monumentum coenulam suam, coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret.
36 Omnium eadem esse, scilicet idem domicilium, et caetera, quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa, laceravit vehementius pectus, raptosque crines super pectus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione tentavit dare mulierculae cibum, donec ancilla humi (certum habeo) odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum.
37 Deinde refecta potione et cibo, expugnare dominae pertinaciam coepit, et: Quid proderit, inquit, tibi hoc, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si, antequam fata poscant, indemnatum effuderis spiritum? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? (Verg.) Vis tu reviviscere, reluctantibus fatis, exstinctum? Vis discusso muliebri errore, quandiu licuerit lucis commodis frui?
38 Ipsum te iacentis corpus admonere debet ut vivas. Nemo invitus audit, cum vivere cogitur, aut sumere cibum. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca, passa est frangi pertinaciam suam. Nec minus avide replevit se cibo, quam ancilla quae prior victa est. Caeterum scitis quid plerumque tentare soleat humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vivere vellet, eisdem etiam pudicitiam eius aggressus est.
39 Nec deformis, aut infacundus iuvenis castae videbatur, ancilla gratiam conciliante, ac subinde dicente: Placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem quorum consederis arvis? (Verg.) Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit.
40 Iacuerunt ergo una, non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postera etiam, ac tertia die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisque ex notis ignotisque, ad monumentum veniens, putasset exspirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Caeterum delectatus miles et forma mulieris, et secreto, quidquid boni per facultates poterat, coemebat, et prima statim nocte ferebat in monumentum.
41 Itaque unius cruciati parentes, ut viderunt laxatam custodiam, detraxerunt nocte pendentem, et supremo mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit, nec se exspectaturum sententiam iudicis, sed gladio ius dicturum ignaviae suae, commendans, modo perituro locum provideret, et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
42 Mulier non minus misericors quam pudica: Nec istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi charissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere, quam vivum occidere. Secundum hanc rationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli, atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae.
43 Posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem. Tu historiam, aut fabulam, quod his verbis refert Petronius, pro libitu appellabis. Ita tamen ex facto accidisse Ephesi, et Flavianus auctor est. Mulieremque tradit impietatis suae, et sceleris parricidalis, et adulterii poenas luisse. Non quidem solus est in mulierum ineptiis ridendis, aut exprimendis Petronius.
44 Scribit beatus Hieronymus, quia totae Euripidis tragoediae in mulieres maledicta sunt, et quod Epicurus, quanquam Metrodorus discipulus eius Leontion habuerit uxorem, raro dicit sapienti ineunda coniugia, quia multa incommoda admista sunt nuptiis. Et quomodo divitiae et honores, et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona, nec mala sunt, sed velut in meditullio posita, usu et eventu vel bona, vel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorumve confinio.
45 Grave ergo esse viro sapienti venire in dubium, utrum bonam an malam ducturus sit. Si ergo tanta est molestia nuptiarum, quae procul dubio bonae sunt, et a Domino institutae, ut eas sapiens reformidet, quis nisi demens eam approbet voluptatem, quae illicita est, et tota versatur in sordibus, quam homines culpant, et Deus procul dubio condemnabit?
46 Nam cum hae duae voluptates, scilicet gulae et Veneris, quodammodo brutorum sint, altera porci immunditiam, altera et hirci videtur habere fetorem. Ut enim pudicitia inter virtutes eminet, sic petulantia in vitiis abiectissima est: et cum illa utrumque deceat sexum, muliebrem tamen magis exornat. Siquidem doctissimi viri vox est, pudicitiam inprimis esse retinendam, qua amissa omnis virtus ruit.
47 In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram. Bene meretur de maioribus, quorum sanguinem sobole furtiva non vitiat: bene de liberis, quibus nec de matre erubescendum est, nec de patre dubitandum est: bene in primis de se, quam a contumelia alieni corporis vindicat.
48 Captivitatis nulla maior calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulares illustrat eloquentia, in nomen aeternum transfert gloria militaris, triumphosque novae gentis consecrat. Multa sunt, quae per se clara ingenia nobilitant, mulierum proprie virtus, pudicitia est. Hieronymus testis est, quod antequam religio Christiana fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus; per illas Fortunae muliebri sacra fieri solitum: nullum sacerdotem bigamum, nullum flaminem bimaritum. Hierophantas quoque Atheniensium diutissime cicutae sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere.
49 In immensum pagina protendetur, si ea perstrinxero, quae in hac parte tragici, oratores, comici, satyrici, poetae, ut de philosophis, ethicis et theologis taceam, prodiderunt. Sed tamen nec omnes istos arbitror suffecisse ad hanc, non dico malitiam delendam, aut reprimendam, sed nec ad exponendam. Si dixero quod multi sunt experti, quia Nec melior, pedibus silicem quae concutit atrum, Quam quae servorum vehitur cervice suorum.
50 (IUVEN., VI, 349.) hoc in iniuriam mulierum dictum, malitia calumniabitur. Nihil enim melius, nihil utilius muliere pudica, nihil eorum quae possunt excogitari iucundius his, qui continere non possunt, aut nolunt. Sed desipientis est ab his laudem spectare, quae veniam rectius merentur quam gloriam, si tamen moderationis bono fuerint temperata.
51 Alioquin non venia, sed poena, sed ignominia, utriusque libidinis maculam prosequetur: nisi forte decorus habendus sit, qui in hircum transformatur aut suem.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24 > 5 > 11 > 11