monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, IX. <<<     >>> XI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput X. [Regula convivandi, sensu, et fere verbis Macrobii,sumpta de libro Saturnaliorum: et de scommatibus: et de cavenda ebrietate: et de observantia convivantium: et de C. Claudio Caesare dicente, quod sicut nautae scopulum fugiunt, sic fugiendum est infrequens et insolens verbum.]

1 Videntur autem forte parum civilia, et superstitiosa nimis, quae de sacris apicibus proferuntur. Caeterum ut mitius agamus nobiscum, gentilium philosophorum convivandi regula in medium proferatur. Et quidem plures in hanc partem officiorum praecepta dederunt, sed ad praesens pauci sufficiunt. Inter alios Saturnaliorum liber primus occurrit, talis, si inspiciatur recte, et tantus, ut nihil aliunde oporteat mutuari.
2 Eum ergo in praesenti capitulo non tam vestigiis, quam passibus decrevimus imitari, et ex opulentia promptuarii sui, cellulae nostrae supplere angustias. Siquidem conspicuus est in sententiis, in verbis floridus, et tanta morum venustate redundans, ut in institutione convivii et dispensatione, Socraticam videatur dulcedinem propinare. Ait ergo: Scio philosophiam, quae rerum omnium moderatrix est, hoc primum observaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum, et si plures peritos, vel saltem amatores sui in convivii societate repererit, sermonem de se patietur agitari. Quia velut paucae litterae mutae, dispersae inter multas vocales, in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores imperiti, gaudentes consortio peritorum, aut consonant si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
3 Si vero plures ab institutione disciplinae eius alieni sunt, prudentibus qui pauciores intererunt, sauciet dissimulatione sui, et patietur loquacitatem maiori parti amicitiorem sanare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur. Et haec est una de philosophiae virtutibus. Quia cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore, quam loquendo, philosophatur.
4 Sic ergo pauci qui aderunt doctiores, in consensum rudis consortii, salva et inter se quaestione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat. Nec mirum, si doctus faciet, quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus. Qui cum filiis suis rectum dando consilium non obtinuisset assensum, et ideo esset in simultate cum liberis: ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit, ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata, ait, succensuisse quidem se filiis, non acquiescentibus patriae voluntati, sed hoc postea sibi visum esse paternae aptius pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet.
5 Sciret igitur civitas, sobolem regis cum patre concordem. Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantium quieti. Ita in omni genere vitae, praecipueque in laetitia convivali, omne quod videtur absonum, in unam concordiam soni, salva innocentia, redigendum est. Sic Agathonis convivium, quia Socratas, Phaedros, Pausanias et Herisimacos habuit, verbum nullum nisi philosophicum sensit.
6 At vero Alcinoi, vel Didonis mensa, quasi solis apta deliciis, habuit hic Iopam, illa Polyphemum cithara canentes. Nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum, ut se totum superflua eius infusione prolueret. Nonne si quis aut inter Phaeacas, aut apud Poenos, sermones de sapientia erutos, convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus amicam perderet, et in se risum plane iustum moveret?
7 Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas. Deinde ubi sibi patere locum viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias, sed utiles quidem, faciles tamen, movebit quaestiones. Nam sicut inter illos, qui hoc exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis ut se amplius exerceat, sodales vel ad cursum, vel ad pugillatum lacessiverit, quasi ineptiis relegabitur ab alacritate convivii: sic apud mensam quandoque philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo nympharum, sed musarum quoque admistione temperies.
8 Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est, aut loquendum; quaeramus, silentiumne conviviis, an opportunus sermo conveniat. Si enim, ut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet sileri; non est ultra quaerendum inter mensas philosophandum sit, necne.
9 Si vero non erunt muta convivia, cur ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur? Maxime cum non minus, quam dulcedo vini, hilarent verba convivium. Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Imo nihil tam cognatum sapientiae, quam locis et temporibus aptare sermones, personarum, quae aderunt, aestimatione in medium vocata.
10 Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant, saepe auditis talibus, ad emendationem venirent. Sic autem vitiis irretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso fecit, per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem, ut palam vitia castiget.
11 Caeterum his obnoxii repugnabunt: et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto: Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati. (Verg., Aen., IX, 158.) Ergo si opportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
12 Quid mirum si feriat sapiens, ut dico, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut et reprehensus hilaretur? Nec tantum fabulis suis, sed interrogationibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet. Hanc ergo nullus honestus actus, locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat, ut ubique sic appareat necessaria, tanquam abesse illam nefas fuerit.
13 Et post pauca, loedoriae et scommatis differentiam facit, quae sic interdum proferuntur a sapiente, ut non modo amaritudine careant, sed afferant tempestivam dulcedinem. Deinde interrogandi civilitatem, vel facetiam docet. Qui vult ergo amoenus esse consultor, ea interroget, quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse.
14 Gaudet enim quisque provocatus ad doctrinam suam in medium proferendam, quia non vult latere, quod didicit, maxime si scientia, quam labore quaesivit, cum paucis illi familiaris, et plurimis sit incognita, ut de astronomia, vel dialectica, caeterisque similibus. Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota; qua caret, qui non ingerit, sed invitatur ut proferat.
15 Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges, quod non opima scientia quaesivit. Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondens temere se eventui veri falsive committere. Unde saepe nascitur inscitiae proditio, et hoc omne infortunium pudoris sui imputat consulenti.
16 Nec non et qui obierunt maria et terras, gaudent cum de ignoto multis, vel terrarum situ, vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent, et loca describunt, modo verbis, modo radio: gloriosum putantes quae ipsi viderant, aliorum oculis obiicere. Quid duces vel milites, quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu. Nonne hi si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, renumerationem putantes inter volentes narrare quae fecerant?
17 Adeo autem id genus narrationis habet quemdam gloriae saporem, ut si invidi vel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant, et alias inserendo fabulas, prohibent illa narrari, quae solent laudem creare narranti. Pericula quoque praeterita, vel aerumnas penitus absolutas qui evasit, ut referat gratissime provocatur.
18 Nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur, horret admonitionem, et formidat relatum, ut Virgilius: Forsan et haec olim meminisse iuvabit. (Aen., I, 207.) Iuvat si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem, quam sponte non audebat dicere, vel tacere, modo iactantiae, modo malitiae metu. Qui venatibus gaudet, interrogatus de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu.
19 Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus observationibus meruerit auxilia deorum, quantus illic caeremoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere. Adde quod volunt se amicos numinibus aestimari. Si vero et senex praesens est, habes occasionem qua plurimum illi contulisse videaris, si eum interroges, vel quae ad illum omnino non pertinent. Est enim huic aetati loquacitas familiaris.
20 Ut vero ad scommata redeamus, illa quae plus urbanitatis, et minus amaritudinis habent, sunt interiacienda conviviis, ut sunt illa quae de nonnullis corporum vitiis aut parum, aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, aut nasum, vel curvam erectionem, seu Socraticam depressionem. Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto suavius laedunt.
21 Contra oculorum orbitas non sine excitatione commonitionis obiicitur. Quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset occidit propter scomma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus, quod omnimodo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit: 'Ergo impossibilem mihi dicitis spem salutis.
22 ' Erat autem Antigonus uno orbatus oculo, et importuna urbanitas maledicacem luce privavit. Nec negaverim philosophos quoque incurrisse per indignationem hoc genus scommatis. Nam cum regis libertus, ad novas divitias nuper erectus, philosophos ad convivium congregasset, et irridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset, cur et ex nigra, et ex alba faba, pulmentum unius coloris edat: Aridices philosophus indigne ferens: 'Tu nobis, inquit, absolve, cur et de albis, et de nigris loris, similes maculae gignantur.
23 ' Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit, ut si alium de paupertate pauper irrideat, si obscure natum, natus obscure. Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano dives esset, et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subiecit: 'Sed et nos de eisdem seminibus sumus, et omnes pariter laetos fecit.' Illa vero scommata directa laetitia eum, in quem dicuntur, infundunt, ut si virum fortem vituperes quasi salutis suae prodigum, et pro aliis mori volentem. Aut si obieceris liberali, quod res suas profundat, minus sibi quam aliis consulendo.
24 Sic et Antisthenem Cynicum magistrum suum solebat, velut vituperando, laudare. 'Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex divite, et pro domo ampla, fecit habitare in dolio.' Melius autem ista dicebat, quam si diceret: 'Gratus illi sum, quia me philosophum, et consummatae virtutis virum fecit.' Ergo cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus.
25 Ideo apud Lacaedemonios inter caetera exactae vitae instituta, hoc quoque exercitii genus a Lycurgo institutum est, ut adolescentes et scommata sine morsu dicerent, et ab aliis in se dicta perpeti discerent. At si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.
26 Verum quia laetitiae in conviviis frequenter insidiatur ira, ab huiusmodi dictis temperandum est, et quaestiones convivales in omnes proponendae sunt, aut solvendae. Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt, ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit, et Plutarchus, et Apuleius cum Frontone. Nec contemnendum sit, quod tot philosophantium meruit curam.
27 At in exercitio rhetorum, oratorumve foro, longe commodiorem habent scommata locum. Quippe ubi motus adversarii saepe proficit ad triumphum. Unde et hoc Ciceroni perfamiliare fuisse traditur. Ipsis quoque laedoriis crebro in contentionibus fori locus est, dum tamen ad probra non perveniant: quae etsi non quiescant favore litigantis, cessare tamen debent ob reverentiam iudicis, et auditorum.
28 Offenditur enim . . . Quibus est equus, et pater, et res, si quis, nisi evidentissima ratione, ad probra prosiliat. Sed et qui ea sustinet patienter, favorem omnium a temperantia visus est meruisse. Convivia ergo laedorias excludunt, ne felle earum tota convivalis dulcedo amarescat. Ad id quod hilaritatem conciliat, modestiae consciam, undique conquirendum. Iocus enim comis, et venustus convivantium risus, omnibus parentheticis iucundior est.
29 Siquidem eleganter, licet in persona derisoris, ethicus ait: 'Sed convivatoris, uti ducis ingenium, res adversae nudare solent, celare secundae.' Sed et vini indulgentia, licet dici soleat, quia 'siccis Deus omnia dura' proposuit, modum habet, etsi fuerint qui Platonis auctoritate ea passim crediderint haurienda. Laudibus arguitur vini vinosus Homerus.
30 (Hor. Ep. 1,19,6.) Et Plato ab eisdem vinosus convincitur exstitisse. Certum est utrumque eorum vini laudasse usum, quod et naturam roborat, et acuit ingenium, et ad res gerendas animum remissum accendit. At Platonem inter minuta et modesta pocula, iucundiorem liberalioremque invitationem probasse fidelius traditur, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris, sobriisque magistris conviviorum.
31 Et hoc est quod in primo, et secundo de legibus, non inutile viris esse decernit. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus, refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores, ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores, et simul si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent, quos celaret alios pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi, et ad corrigendum medendumque fieri opportuniora. Atque hoc Plato ibidem dicit: Non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversus vini violentiam propulsandam.
32 Neque ullum unquam continentem prorsus, aut temperantem satis fideliter visum esse, cui vita non inter ipsa errorum pericula, et in mediis voluptatum illecebris explorata sit. Nam cui licentia, gratiaeque omnes conviviorum incognitae sunt, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit, aut casus induxerit, aut necessitas impulerit, mox deliniri, et capi, neque mentem eius animumque consistere.
33 Congrediendum igitur, et tanquam in acie quadam cum voluptariis rebus, cumque ista vini licentia cominus decernendum, ut adversus eos non fuga, nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refectoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae, vel torpentis verecundiae fuerit, abluamus.
34 Poterit auctoritas Platonis movere complures, sed mihi nimis arduus, et temerarius infirmioribus animis videtur, cum Baccho, imo et cum quavis voluptate congressus. Si Loth vir iustus, et dignus qui de Sodomorum eriperetur incendio, impellente vini stimulo corruit in incestum; si Noe femora denudavit, fide et perseverantia boni subtractus diluvio, alter humani generis pater et salutis opifex, quis tuto congreditur, nisi forte se ipsum tantis ducat patribus praeferendum?
35 Ut tamen Platonis non reluctemur edicto, congredi cum voluptate sit fortius, dum tamen tutius sit fugere, et illius declinare conflictum. Nec memini quemquam me invenisse de provocatoribus voluptatum, quem non legerim cecidisse. Eo forte spectant figmenta poetica, quae orgia sine furore transacta non recolunt, nec erubescunt sacra Bacchi cruore, parricidiis, et multiplicibus flagitiis maculare.
36 Est praeterea in conviviis observandum, ut instruendae familiae, et domus regendae cura, et servilis obsequii moderatio, uni alicui demandetur; ne quid ineptum et imparatum appareat, ne quid stupendum, aut erubescendum emergat, ne dominum oporteat ad se gerendorum revocare sollicitudinem, et ut dici solet, quasi in humeris portare convivas.
37 Vitet etiam, qui conviva comis esse voluerit, consiliandi consuetudinem, verbique secreti faciendi morem, eo quod in conviviis, id est in iucundo amicorum convivantium coetu, debent omnia esse nuda, et in amore et fide nihil debet esse absconditum, sed si fieri posset, oculos in pectora sua invicem mutuo transferre conspectu.
38 Nullus enim locus, actitandis consiliis, aut vix ullus ineptior est. Siquidem verba secreta solent assidentibus exclusis esse molesta. Nam ipsa exclusio habet imaginem diffidentiae. Sed et in his, quae palam dicentur, fideliter exsequendum erit, quod in primo libro de analogia scripsit C. Claudius Caesar, vir excellentis ingenii, magnaeque prudentiae. Ait enim: 'Tanquam scopulum nautae fugiunt, sic fugiendum est infrequens atque insolens verbum.
39 ' Et quidem numerum convivarum expresserunt antiqui, ut nec pauciores essent, quam Gratiae, quae clauduntur ternario, nec plures quam Musae, id est novem, aut in summa, Gratiarum et Musarum explerent numerum, ad duodenarium ascendentes. Obtinuit tamen apud eos qui rectius intuentur, ut in his officium patrisfamilias latissime pateat.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10