monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, VIII. <<<     >>> X.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput IX. [Quod etiam in sacra Scriptura sunt optimaecivilitatis regulae: et quod nihil virtute civilius: et quae sunt regulae civilitatis in conviviis observandae: et de verecundia.]

1 Dictum est philosophiam totius civilitatis, et omnium agendorum esse magistram, et eorum quae in conviviis exercenda sunt, officia dispensare. Cum sint ergo plura civilitatis praecepta, illius qui omnibus philosophis et sapientibus antecellit, et qui quovis philosopho civilior est, civilis regula videtur merito anteponenda posterioribus.
2 Ait ergo: Cum invitatus fueris ad nuptias, noli locum praeoccupare primum, ne forte honoratior te sit invitatus, et dicat tibi, qui te invitavit: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed recumbe in novissimo loco, ut cum te viderit, qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius, et erit tibi gloria coram simul discumbentibus [Luc. XIV]. Deinde hunc articulum, quasi generali loco confirmans ait: Omnis enim qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur [ibid.]. Et licet religionis potius quam civilitatis videatur edictum, ego religionis formam a civilitate non divido, cum nihil civilius sit, quam cultui virtutis insistere.
3 Caeterum nec valvifragam admittit legem, nec laetitiam excludit, nec lautiorem refugit apparatum, gulae tamen irritamenta non quaerit. Ait enim: Tauri mei et altilia occisa sunt [Matth. XXII]. Et ubi redeunti prodigo pater pius iucundum instruxit convivium, ad conciliandam laetitiam, symphoniam admisit et chorum. Occisus est vitulus saginatus, et ne vestis abiecta convivium devenustet, annulus et stola ministrorum officio in usum nudi et ornatum promitur de conclavi.
4 Sicut autem dignis liberalitatis ostia patent, ita sunt turpibus praecludenda. Nam et fatuae virgines, licet pulsent ad ianuam, ob stultitiae notam repulsam patiuntur, ne forte eiiciantur admissae Constat enim quod Turpius eiicitur, quam non admittitur hospes, (Ovid.) et tamen sine nota eiicitur, si sua turpitudine deformet convivium.
5 Siquidem et ille eiectus est, qui vestem non habuit nuptialem. Haec autem licet mysticum habeant intellectum, nihilominus in ipsa superficie civilitatis praeferunt rudimenta. Nam et illud quidem fideliter sonat ad litteram, quod Apostolus praecipit: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum huiusmodi nec cibum sumere [I Cor. IV]. Ad hoc ergo est liberali domui ianua, ut lascivos, criminosos, et infames excludat. Ad hoc ianitorem habet, aut ostiarium, ne quis insulsus irruat, et ut sit qui dignos et admittendos reverenter excipiat, honeste alloquatur, solatietur ignotis, instruat novitatis ignaros, et cum opportunitas fuerit, ad dominum introducat.
6 Est et rerum copia sine luxu; iucunditas sine lascivia; et usus rerum licentiosus, imo liber, sed virtute incolumi. Nam convivium Herodis, aut Pharaonis, dum immoderatam ad gestus saltatricis, aut fervorem vini, laetitiam concipit, fine tragico exit, et homicidio maculatur. Hoc etiam nec gentilium gravitas approbat. Valerius auctor est, quod Porcius Cato Lucium Flaminium sustulit a numero senatorum, quia aliquem damnatum impie securi percusserat, tempore tamen supplicii, sed ad arbitrium et spectaculum convivantis mulierculae, cuius amore tenebatur allectus. Sed et Lucius Flaccus, et collega eius, censores, Duronicum senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam, tribunus plebis abrogaverat, mirifica notae causa.
7 Quam enim impudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus! 'Freni sunt iniecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim data est, quae nos frugi esse iubet. Abrogemus ergo illud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium. Etenim quid opus est libertate, si volentibus luxu perire non licet!
8 ' Est et alia in sacris litteris civilitatis nota, ut ab initio gratiarum praecedant actiones. Nam et illud constat, quod liberalissimus, et civilissimus, aut facetissimus paterfamilias, qui de quinque panibus satiavit quinque millia convivarum, panem antequam, frangeret, benedicere consuevit. Sed et illud celebre est sapientis, quod philosophia, quae unicum munus est deorum, et disciplina disciplinarum, honoranda est antiloquio.
9 Civile quoque est, et sacris litteris consentaneum, aut omnino silere in mensa, ut audias ad profectum, aut unde proficiant alii, aut sine culpa laetentur, doctum proferre sermonem. Siquidem et inter comedendum Dominus parabolas, aut verba vitae frequenter auditoribus miscet. Sunt autem nimis tristia, et fere civilitatis ignara, ubi citra voluptatem audiendi, solus venter impletur, aut ubi clamore anserino et ineptis fabulis, convivia perstrepunt.
10 Nec est qui musicam arceat, cum ars innocens sit, adeo quidem, ut eam Socrates discere in senectute curaverit. Cantabunt mihi Damoetas, et Lyctius Aegon. civile est: Saltantes Satyros imitabitur Alphesibaeus, (Verg. Eclog. 5, 71.) ad plebeia transit. Illa ergo quae aptiora sunt, et vitiis magis adversa, proferenda sunt verba, et quae luxuriam iugulant, amota tamen vel tenui suspicione avaritiae.
11 Licet enim intemperantibus sit sopita vena ingenii, non omnino exstinctam esse, correctus Polemio testis est. Hic autem perditae luxuriae adolescens Athenis fuit, neque illecebris eius tantummodo, sed et ipsa infamia gaudens. Cum e convivio, non post occasum solis, sed post ortum surrexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem ianuam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, refertam turba doctorum hominum scholam eius intravit: nec contentus tam deformi introitu, consedit; et ut clarissimum eloquium, et prudentissima praecepta temulentiae lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit.
12 Cuius gravitate sermonis resipiscere coactus Polemio, primum coronam capiti detractam proiecit: paulo post brachium intra pallium reduxit. Procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit. Ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est itaque huius animus in nequitia, nec habitavit: divertit paulum, sed nequaquam domicilium fixit.
13 Postremo unum est ad quod totius philosophici coetus tendit intentio, scilicet finis honestus, laetus exitus et iucundus, qui plane evenire non poterit, nisi philosophia omnibus officinis, et omnium ministris officiorum custodem adhibeat verecundiam, quae parens est, ut ait Cassianus, omnis honesti consilii, solemnium officiorum tutela, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, privatas negligens facultates, ut communes amplificet, omni loco, omni tempore prae se favorabilem gerens vultum.
14 Adeo quidem, ut etiam inverecundis feratur accepta. Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum venisset, eumque nemo e civibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte pervenit, qui hominis aetatem, canos eius et annos, assurgendi officio venerati sunt, sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. Quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis verecundiam comprobavit.
15 Ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse: 'Ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere negligunt.'
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9