Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput VIII. [De convivio philosophico, ei quod et civileconnexum est: et de sumptuariis legibus eius.]
| 1 | A civili ad philosophicum transeamus. Licet his qui rerum substantiam perspicacius intuentur, philosophicis civilia videantur esse connexa. Siquidem philosophia rerum omnium moderatrix, a conviviis non potest abesse civilibus, cum nihil omnino officiosum sit, aut civile, quod non illa pertractet. Ipsa est quae universis praescribit modum, et dum disponit officia, etiam plebeis et vulgaribus interesse dignatur. Alioquin nihil aliud recte procedit, nisi et ipsa rebus asserat, quod verbis docet. |
| 2 | Quid enim prodest verbis inanibus ventilare in scholis virtutis officia, si non actibus et vita solidentur? Dicuntur tamen esse plebeia, quae ad modestiam minus accedunt, et quasi philosophiae soluta legibus ab indisciplinatione, aut esuriem invehunt a parcitate, aut a luxu et aviditate furorem. Si apud Nasidienum convivae conveniant, sordidus displicet apparatus, domus incomposita susurriis incrustatur, et avaritia illius, qui tricliniis praeest, convivarum irrisoriam provocat gulam, ut cum Aliphanis vinaria tota inverterint, submurmurent invicem illud Horatii Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti. |
| 3 | (Sat. II, VIII, 34). Hoc enim modis omnibus agitur, ut paterfamilias, cui impensa perit et opera, damnificetur. Si autem apud Cepheum discumbatur, opulentia et defectus rationis ad insaniam vergit, et facillime fit a Baccho concursus ad Martem. Hoc enim in fabulis exprimunt illa convivia Centaurorum, ubi Bacchi non cessant munera, donec eliciant sanguinem. |
| 4 | Haec quidem sunt vulgarium conviviorum commercia, et quae philosophiae non temperantur arbitrio. Quos si videris citra modestiam convenire, non fabulosos Centauros crede, sed veros. Semiferi enim sunt, et aura spiritus sui, aut spiritus Bacchi, inaniter intumescunt. Nam quae a plebeis, id est tenuioribus, celebrantur, interdum civilia, interdum philosophica sunt, nisi forte Socratis, Alcibiadis, Epicteti, aliorumque philosophorum convivia incivilia opineris. |
| 5 | Civilia tamen sunt, ut morem sequamur nostrum, qui pinguiori Minerva utimur, non quidem dissoluta, sed liberioris licentiae, et opulenta magis et quae ad communem laetitiam, salva tamen modestia, magis quam ad philosophicum rigorem accedunt. Ab his ergo Nasidianitae arcentur, et quicunque supercilii gravitate, et inamoeno vultu admissorum hilaritatem offendit. |
| 6 | Quidquid enim in olla ferveat, aut in culina paretur, aut congestum sit in promptuario, aut in mensa resplendeat, insipidum est, et insulsum, si non hilaris vultus indicio saporem ingerat charitatis. Nam et Iupiter, ut in fabulis est, pauperis hospitii acceptavit convivium, et magnas reputavit delicias quod devota Philemonis angustia ministravit. |
| 7 | Et quidem de illo dictum est, sed obtinet apud omnes, quia super omnia vultus Accessere boni, nec iners pauperque voluntas. (Ovid., Met. VIII, 79.) Est ergo civiliter convivari, hilari vultu, larga manu, diligenti officio amoenare convivium, et quod in usum suppetit, habita ratione personarum, loci et temporis, singulis dispensare, non quidem ex tristitia vel ex necessitate, cum hilarem datorem et Deus diligat. |
| 8 | In usus istorum licet et Catio Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona. (Hor., Sat. II, IV, 2.) Porro convivia philosophica omnino castigata, et suis regulis limitata sunt, ut qui versantur in his, possint nulla cibi et potus impediente molestia, suis officiis inservire. |
| 9 | Sobria enim sunt, et omni luxuria castigata, non impediunt Socratem ne positivam iustitiam exsequatur: a naturali inquisitione Platonem non revocant, memoriam rerum gestarum non excutiunt Critiae. Timaeus non prohibetur causas rerum omnium aperire, nec aliquis a quocunque virtutis officio retardatur. Hic nec tristitiam, nec vultum nubilum contingit in bonis ducere, nec Crassum illum, quem Cicero auctore Lucilio, semel in vita risisse scribit, magnopere admirari. |
| 10 | Adsunt utique voluptates, sed quae lascivia careant. Adest gravitas, sed quae laetitiam non excludat. Habent autem et haec convivia suas sumptuarias vel cibarias leges: non tamen ut rebus, sed ut personis parcant. Res enim quatenus utilitas, aut honestas exposcit, effundere non verentur. Siquidem in eis nil sapienti charum est, praeter usum. |
| 11 | Videtur autem beatus Hieronymus ad custodiam sobrietatis, cuius iucundissima et utilissima voluptas est, egregiam statuisse cibariam legem. Ait ergo: 'Adesse debet ratio, ut tales et tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur: quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis incentiva libidinis sustinenda. |
| 12 | Luxuriosa res est vinum, et contumeliosa ebrietas. Omnis autem qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos magno partos et perditos labore doleamus. Olerum, et pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum genus. Moderateque sumptus, quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet, leviori digestione concoquitur. |
| 13 | Nemo enim uno et duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur. Quae diversitate carnium, et saporis delectatione concipitur, cum variis nidoribus fumant patinae, et ad esum sui expleta esurie quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur, multique impatientiam gulae vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt. |
| 14 | ' Sed forte nimis austerus videtur esse Hieronymus, et cuius edicto difficillimum sit parere. Esto, liceat contemni Hieronymum, Stoicorum vilescat auctoritas, excludantur Peripatetici, dum vel Epicurus voluptatis assertor audiatur. Testantur enim, ut de nostris taceam, Seneca, et multi alii clari inter philosophos, quos ille omnes libros suos repleret oleribus, et pomis, et vilibus cibis, dicens esse eis vivendum, quia carnes et exquisitae epulae, ingenti cura et miseria praeparentur, maioremque poenam habeant in quaerendo, quam voluptatem in abutendo. Corpora autem nostra, cibo tantum et potu indigere. Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum. |
| 15 | Quidquid supra fuerit, non ad vitae necessitatem spectare, sed ad vitium voluptatis. Bibere et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restringere. Qui carnibus vescuntur, indigere etiam his, quae non sunt carnium. Qui autem simplici victu utuntur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. |
| 16 | Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames simplici vestitu, et cibo expelli potest. |
| 17 | Hoc quidem Epicurus, licet a turpi sequacium grege contraxerit infamiae notam. Porro Aristoteles docet a quibus sit voluptatibus praecipue abstinendum: 'Cum enim de quinquepartito sensuum fonte voluptas oriatur, illam quae est gustus et tactus, id est cibi et ventris, solam hominibus communem dicit esse cum belluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis hac voluptate ferarum occupatur. |
| 18 | Caeterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes, hominum tantum propriae sunt. Quis ergo habens aliquid humani pudoris, voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?' Hoc Aristoteles. Socrates autem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent; se bibere atque esse, ut viveret. |
| 19 | Unde satyricus: Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas. (IUVEN. Sat. VIII, 83.) Refert Valerius vini usum olim Romanis feminis fuisse ignotum, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse consuevit. Convivium etiam solemne maiores constituerunt, idque charistia appellatum est, cui praeter cognatos et affines nemo interponebatur, ut si qua inter necessarias personas querela esset orta, apud sacra mensae, et inter hilaritatem animorum, et fautoribus concordiae adhibitis, tolleretur. |
| 20 | Senectuti iuventus ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tanquam maiores natu adolescentium communes patres essent. Quocirca iuvenes ita senectutem die, ut aliquem ex patribus conscriptis, aut propinquum, aut paternum amicum, ad curiam deducebant, affixique valvis exspectabant, donec reducendi officio fungerentur. |
| 21 | Qua quidem voluntaria statione, et corpora et animos ad publica officia impigre sustinenda roborabant. Brevique processu in lucem virtutum suarum verecunda laboris meditatione ipsi doctiores erant. Invitati ad coenam, diligenter quaerebant quinam ei convivio interessent, ne senioris adventum discubitu praecurrerent. Sublataque mensa, priores consurgere et abire patiebantur. |
| 22 | Ex quibus apparet coenae quoque tempore, quam parco, et quam modesto sermone, his praesentibus, soliti sint uti maiores natu in conviviis. Ad tibias egregia superorum opera carmine comprehensa pangebant, quo ad ea miranda virtutem alacriorem redderent. Quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? Pubertas suum canis decus reddebat, defuncta viri cursu aetas, ingredientes actuosam vitam favoris nutrimentis prosequebatur. |
| 23 | Quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia, huic domesticae disciplinae praetulerim? Inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Fabii, et Marcelli. At, ne singula Romani imperii lumina percurrendo, sim longior, inde superioris coeli clarissima pars divi Caesares effulserunt. Haec Valerius. Sed et ipse Plato, cum esset dives, pro tempore tamen et conditione, et toros eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiae, elegit academiam, villam ab urbe procul, non solum desertam, sed etiam pestilentem, ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum, quas discerent. Est autem via omnibus praeclusa disciplinis, si comes sapientiae sobrietas amovetur. |
| 24 | Quam utique tenere non possunt, qui clamitant apud insulsos 'omnia siccis dura esse proposita.' Ego quidem novi hominem longe inferiorem Platone, nisi quia Christianus est, nec licitum arbitror Christiano praeferre vel Platonem: novi, inquam, hominem aegrotativum, morborum incursu assiduo, dum tamen non excrescant super id quod ferre potest, gaudentem, ut carnis lascivia conteratur, et spiritus erigatur, et roboretur in agnitionem Dei, contemptum mundi, et exercitium virtutis, et id solum desiderantem, dum sensus animae et corporis serventur incolumes, et ipse violentia aegritudinis a gerendis non revocetur, aliquod flagellum, leve tamen, et infirmo tolerabile, de manu Domini exspectantem, et amplectentem. |
| 25 | Platonici ergo, et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti augustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Hanc autem meditationem non habent illi, quorum Deus venter est [Philip. III], et exspectatio in confusionem, quorum gloria stercus, et ignis, et vermis. Videtur et Apostolus his, quos ad veram erudit philosophiam, sumptuariam praescribere legem, dicens: Habentes victum et vestitum, his contenti simus [I Tim. VI]. Caeterum ut cum mei similibus, pinguiori Minerva utens, mitius agam, omnia quae usus necessitatis, aut verae honestatis alicuius in se, aut in suis, adhibita ratione, et deducta abutendi licentia exigit, in alimentorum et indumentorum rationem cadant. Nam et hoc philosophia clientibus suis indulget, et solius immoderationis cohibet intemperantiam. |