Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput VI. [De luxuria et libidine, et quinquepartitomortis introitu: et quorum sensuum sit voluptas perniciosior: et triplici genere convivarum secundum Portunianum, et pernicie gulae: et de convivio Didonis et Evandri, apud Virgilium.]
| 1 | Eatenus iam sermo processit, ut aut virtutem aut publicam fere opinionem oporteat impugnari. Imminet enim iam colluctatio adversus carnem et sanguinem, et fores videmur liberalitati praecludere, et iucunditatem auferre de vita, cum geminae vias luxuriae, Epicureis reclamantibus, coarctamus. 'Est enim blandum, ut ait Valerius, luxuria malum, quam accusare aliquanto facilius est, quam vitare. |
| 2 | ' Nam et volumen quod propheta vorare praecipitur, in ore quidem dulcescit ut mel, sed amaricatur venter cum ipsa dulcedo verborum digerenda est in usum operum. Est autem libido cognata et coniuncta luxuriae, cuius sequela immunditia, finis indubitatus confusio est. Praecedat ergo sermone, quae origine et causa prior est. Licet autem per quinque sensuum portas lenocinia luxus aeque introeant, voluptas aurium ad munditiam magis videtur accedere, et quae ex gustu, vel tactu provenit, sordidior est, et olfaciendi et videndi delectatio medium locum tenet. |
| 3 | Nam neque satis interdum habet munditiae, nec ad sordes perniciosissimas usque prolabitur. Siquidem mores per oculorum fenestras ingreditur, cum quispiam delectatur circensibus, certamine athletarum, histrionum mobilitate, mulierum formis, splendore gemmarum, vestium, metallorum, aliorumque quibus libertas animae captivatur. Rursus si auditus vario organorum cantu, vocumque flexionibus mulceatur ad carmina poetarum, comoediarum et tragoediarum actus, mimorum urbanitates, et strophas et quidquid huiusmodi per aurem incedit, virilitatem mentis effiminat. |
| 4 | Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et muscus, peregrini muris pellicula, quod dissolutis moribus faciant, nemo nisi dissolutus negat. Nam peregrinos odores non nisi dissolutis et amatoribus convenire, comicus et coquus docent. Porro ciborum aviditas avaritiae mater est, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum tenet in terra. |
| 5 | Ergo propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria, et ut mulsum, vinum, pretiosusque cibus fauces pertranseat, totius vitae opere desudatur. Ipsi quoque muri Hierusalem, etsi videantur in petra solidati, tandem ruunt et complanantur aequati solo, Nabuzardan coquorum principe imperante. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. |
| 6 | Quidquid sensus quilibet moliatur, ludus ac iocus est, prae his quae affert, ut verbis comici utar, huius rabies. Hinc enim cupimus, irascimur, gestimus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate, per quamdam poenitudinem rursus accendimur, quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Ergo cum per has portas, quasi quidam cunei perturbationum, ad arcem nostrae mentis intraverint, ut ait beatus Hieronymus, ubi erit libertas, ubi fortitudo eius, ubi de Deo cogitatio, maxime cum recordatio tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et rememoratione vitiorum cogat animam pati, et quodammodo exercere quod non agit? |
| 7 | Forte hinc est, quod cum Apostolus vitiis omnibus censuerit reluctandum, adversus fornicationem non congressum, sed fugam indicens: Fugite, inquit, fornicationem [I Cor. VI]. Nam haec fere, dum exercetur, Domini immemor est, et praeterita, dum ad memoriam redit, pestiferas excitat voluptates. |
| 8 | Ut de caeteris taceam, quos simplicitas egit in culpam, philosophus acutissimus, et litteratissimus Christianus, et ferventissimus in fide Origenes, sicut ecclesiastica refert historia, se ipsum castravit, fornicationem efficacissime fugiens, imo et omnem, quae fingi posset, praecavens suspicionem, ut exinde sine nota cum virginibus habitaret. Quod autem mirabilius est! |
| 9 | leguntur quidam philosophorum sibi etiam oculos effodisse, ne exteriorum illecebris caperentur. Utique admirando boni et honesti fervebant zelo, etsi recti scientiam non haberent. Scitum est, et scitu dignum Aristotelis dictum, quo voluptatum initia oblivioni mandanda asseruit, et solos exitus recordandos. Fessas enim, poenitentiaeque plenas, quo minus avide repetantur, subiicit animus, et quod in eis iucundum est, ne redeant, iubet abscondi. |
| 10 | Dicat Apostolus quod voluerit, quia fornicationem fugere, et gulae servire, aut omnino impossibile, aut difficillimum est. Nam et illa pars gulae, quae corpori vires adimit, nequaquam moechiae expers est. Venerem Bacchus plerumque expugnat, et tamen in sacello voluptatis nemine reclamante conveniunt. Si Bacchus obtinuerit, Venerem, non voluptatem exstinguit. |
| 11 | Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi vires eripiat: si qua est inter utramque, nocet. Utrobique a Deo receditur, sed qua magis aberretur, non facile dixerim. Sed iam alterum erroris nomine non censetur, quia avaritiae propellit notam, et ingenitae liberalitatis habere videtur imaginem. Cum autem liberalitatis effectus nunc a loco, nunc a tempore, nunc a quantitate, nunc a personis, nunc ab usu, et assiduitate exercendi, laudetur: illa praecipue commendabilis creditur, quae in alimentis, et his quibus natura indiget, aut vita civilis ornatur, clarius enitescit. |
| 12 | Ergo qui omnes admittit ad mensam, exactissimae liberalitatis est. Plane quidem, eoque liberalior, quo plures admittit. Sed hoc calculo paucissimi colliguntur. Proximus est, qui etsi non omnes admittat, eos quos introducit sic cibat, sic potat, sic in tricliniis fulcit, et locat discumbentes in sedilibus, ut nihil vel excogitari lautius possit. Multiplicantur fercula, cibi alii aliis farciuntur, condiuntur haec illis, et in iniuriam naturae, innatum relinquere, et alienum coguntur afferre saporem. Conficiuntur et salsamenta. |
| 13 | Garo nihil vilius est, nisi complurium polliceatur effectus, et indicia specierum. Egregium tamen est in huiusmodi, quod mimis, et historionibus, et rumigerulis placet. Haec enim non ad veritatem, sed ad opinionem omnia fiunt. Coquorum sollicitudo fervet arte multiplici, eliciuntur iura, quid quo die geri oporteat, et quotidianis ministrari conviviis domesticus dictator nocte dieque deliberat. |
| 14 | Undecunque conquerit irritamenta gulae, et unde palati vires excitet hebetati, nihil arbitrans expeditum, nisi cum intemperantiae fuerit satisfactum. Sunt et qui poculis fercula subruant, et quasi Homerici auctoritate decreti incentivum ingenii, et fomitem virtutis, et quemdam hilaritatis fontem opinantur, si se omnino mero sicerave proluerint. |
| 15 | Phaeacum ergo more consurgunt, et qui in exhauriendis poculis perditior est, potior iudicatur. Dici solet, quia aleator quanto in arte doctior, tanto nequior; et plane qui bibacior est, alios malitia et iniquitate transcendit. |
| 16 | Immolavit Israel apostatans a salutari suo, filios et filias suas daemoniis, et isti dum ingurgitatione vini aut sicerae spiritum deprimunt, exstingunt scintillulam rationis, se totos immunditiae prostituunt, et bacchantium spiritui devovent, quidnam possunt familiarius immolare? Caeterum sunt qui ista contemnant. Quoniam haec vulgarium, et (ut ita dicam) plebeiorum conviviorum videtur esse professio. |
| 17 | Siquidem alia philosophica, alia civilia, alia dicuntur esse plebeia. In his laudi plerumque dicitur, si sic tua prodigas semel, ut trimenstruo toto esuriens conviva impudens, mensas circumeas alienas. Hoc quidem saepe prodigalitatis, interdum et avaritiae nota est. Nam, ut dici solet, avarus cum incipit, modum excedit. Poteris videre quamplurimos, qui fere anno toto parcimoniae student, et ad purgandam avaritiae labem, epulones convocant, et parasitos, et collegium nugatorum, qui alienae nidore culinae capiuntur, et quos magis honorare voluerint, maioribus oneratos minoribus poculis ingurgitant et distendunt, et donec rabidam orexin excutiant, aliquid amicitiae aut festivitati credunt esse subtractum. |
| 18 | At hoc ab omni urbanitate adeo procul est, ut barbariei vitiis familiarius sit, quam vitae civili. Siquidem conviviorum civilium ratio media est, ut etiam sobrietatem exhilaret, et in satietate opulentia crapulam vitet. Nam et abundantiam cibi et potus habet, et quasi copiae cornu dispensans omnia, sic parcit ut effundat, sic effundit ut parcat, et quam habet penes se rationem non negligit quidem, sed, ut ait Portunianus, 'fides rationem non ostentat impensae. |
| 19 | ' Nihil enim molestius est, quam si triclinii praesul in convivio sedere videatur ad calculum. Unde non satis mihi videntur esse civiles quidam de liberalitate inepta gloriantes, qui singulis noctibus cum servis sui calculum ponunt, et quod effuderunt usu vel abusu diurno, quasi nocturnis lacrymis deflent. Suboriuntur lites, accedunt minae, arguuntur aut furti, aut insipientiae servi, et quasi re male administrata, eiiciuntur et torquentur interdum, quandoque quod effundere iussi sunt, refundere compelluntur: et conscii turbantur omnes, dum dominus pecuniam quae evasit, suspiriis et dolore prosequitur. Saepe etiam evenit, ut qui ad requisita naturae ingressus est, ibidem quo verecundia fugit humanum aspectum, cum ministris exactissimam sumptuum habent rationem. |
| 20 | Recte quidem, quia nullus locus tractandis sordibus eis magis videtur accommodus. Sane non quod sordidum dixerim, si diligens paterfamilias id agit, ut ei ratio constet impensae: si tamen hoc gradus aut dignitas personae non adimit. Sed in eo vitam terere, et tota mente versari, et sic quidem ut alius sit, et alius videatur, nequaquam arbitror a sordibus alienum. Et quidem conviviorum civilium, teste Portuniano, regula est, ut his plurimum pro more condegentium liceat, sobrietate hilari non soluta. |
| 21 | Nam conviventibus sic morem geri oportet, ut licentia laetior nequaquam in turpitudinem luxuriae proruat. Illa siquidem quasi omnium gentium hostis teterrima et acerbissima, vitanda est. Diogenes tyrannos et subversores urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. |
| 22 | Rectius quidem bellorum hostilium, vel civilium matrem et altricem luxuriam, quae non in sola gula placanda consistit, posuisset, sed totum intellexit in parte, dum illam quae in cibo, et potu, et Venere, et cultu splendido constat, ad gulae speciem coarctavit. Nam et his praecipue luxuria eminet, et perniciosius nocet, quorum meditatio, et iuge exercitium est, ut epulentur quotidie splendide. |
| 23 | Haec enim intemperantia bonos mores subvertit, et totius hominis saluti praeiudicat, et nisi coerceatur, prorsus humani corporis fabricam solvit. Auctor est Hippocrates, crassa et obesa corpore cum crescendi modum impleverint, necessariam esse sanguinis demptionem, ut habeant in quae rursus crescere possint. Alioquin plenitudinis distentae satietas in paralysin, et pessima genera morborum erumpit. |
| 24 | Impossibile est enim in uno statu corporum permanere naturam, sed motu suo crescere vel decrescere necesse est: et nisi crescendi capax sit animal, omnino subsistere nequit. |
| 25 | Ferunt et Galenum semper decimae diei abstinentiam, loco efficacissimae et saluberrimae medicinalis cura indixisse; nec facile posse, nisi corruptioris naturae fuerit, morbis gravioribus subiacere, qui decima quaeque die ab omni cibo abstinet, aut simplicissima diaeta transigit vitam. Sunt adhuc qui sextam feriam in ieiunio sine cibo transigant, vel eo utantur minimo: quod quidem et religioni et incolumitati, sicut experti loquuntur, certissime servit. |
| 26 | Refert Pompeius Trogus quod teterrimus Siciliae tyrannus Dionysius, dum gulae et edacitati deditus erat, oculorum lumen amiserit. Nihil enim est quod certiorem aut citiorem inducat caliginem iugi ingluvie: quia, ut ait Portunianus, 'edacitas cibos terit, sed oculos vorat.' Galenus, auctore Hieronymo, et doctissimus interpres Hippocratis, dicit in exhortatione medicinae, athletas, quorum vita et ars sagina est, nec vivere posse, nec diu esse sanos, animasque eorum ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto, involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus et ructu cogitare, et ventris ingluvie. |
| 27 | Legimus etiam quosdam morbo articulari, et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam, et pauperes eibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt, et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam. Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas. |
| 28 | (Hor. Ep. 1,2,55.) Et cum in amoenissimo agro, in morsum voluptuosorum hominum, se crassum pinguemque describeret, lussit his versibus: Me pinguem, et nitidum bene curata cute vises, Cum ridere voles Epicuri de grege porcum. (ID. ib. IV, extr.) Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. |
| 29 | Nihil enimi ita obruit animum, ut plenus venter, et exaestuans, et huc illucque se vertens, et in ructus, vel in crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud ieiunium, aut qualis refectio post ieiunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum mediatorium efficitur latrinarum. Dumque volumus prolixioris inediae famem quaerere, tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. |
| 30 | Itaque non tam ieiunium appellandum est, quam crapula, ac fetens et molesta digestio. Haec quidem Hieronymus. Et licet ieiunii faciat mentionem, etiam religione deducta, frugalitatis maximas et saluberrimas commendat utilitates. Hoc autem eleganter et vere ait Portunianus, neminem civiliter convivari, nisi qui in cibo sibi et potu, frugalitatis et modestiae praescribit formam. |
| 31 | Immoderatio cibi et potus, dispensatricem omnium officiorum temperantiam abigit. Ea impellente fit homo ad audiendum tardus, velox ad loquendum, et velox ad iram. Fit ad libidinem pronus, et ad quaevis flagitia praeceps. Qui modestiam deserit, ad plebeiam convivandi consuetudinem facile prolabitur a civili. Innuit hoc Maro Homericae perfectionis fidelissimus imitator, qui dum a rege Phaeacum Ulyxem exceptum recolit, Aeneam naufragum in convivium Didonis introducit, et Phaeacum et Afrorum luxuriam, in uno convivio eleganter expressit: Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt, et vina coronant. |
| 32 | Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant Atria, dependent lychni laquearibus aureis Incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit, Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti: tum facta silentia tectis, 'Iupiter (hospitibus nam te dare iura loquuntur) Hunc laetum Tyriisque diem, Troiaque profectis, Esse velis, nostrosque huius meminisse minores. |
| 33 | Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno. Et vos o coetum Tyrii celebrate faventes.' Dixit, et in mensa laticum libavit honorem, Primaque libato summotenus attigit ore. Tum Bitiae dedit increpitans: ille impiger hausit Spumantem pateram, et pleno se proluit auro. |
| 34 | Post alii proceres: cithara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. Hic canit errantem lunam, solisque labores: Unde hominum genus, et pecudes, unde imber, et ignis: Arcturum, Pleiadasque Hyadas, geminosque triones. Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. |
| 35 | Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem. (Verg. Aen. I, 727.) Videsne delicati instituta convivii, processum, et exitum? Superflua siquidem praecessisse, et luxum epularum gravem fuisse indicat, quod praemisit: Postquam prima quies epulis. |
| 36 | Qui alibi parcioris mensae sobrietatem notans, et quae solis necessariis gaudet, ait: Postquam exempta fames epulis. (ID. ibid. 220.) verum quia cibus homines tacitos efficit, potus loquaces, strepitum, et caetera luxus insignia, quae de licentia bibendi proveniunt, prudenter adiunxit. In ipsa quoque agapetarum consuetudine planum est invenire superstitionem, qua numinis sollicitatur gratia, et quasi religiosis precibus invitatur, qui luxu et immunditia, piis mentibus inimica, procul abigitur. |
| 37 | Siquidem aut Deus sobrius non est, aut ei ebrietates displicent. Sine mensura bibitur ad mensuram, et is caeteris praevalet, qui aut gula, aut dolo stravit, aut vicit compotatores. Invenies illic qui Nestoris ebibat annos. Quot sit per calices facta Sibylla senex. Potus quidem animum a curis redimit, solvit mentem, conceptam laetitiam dissimulare non potest. Prorumpit in cantica, et ab eis ad libidinem vergit. Cithara crinitus Iopas, non stultissima vel bucolica personat amatorum, sed ea quae civilis conventus venustatem deceant, et philosophici maiestatem. Utinam in Christianis coetibus rememorentur illa, quae in luxurioso Didonis convivio crinitus et incompositus Iopas personuit! |
| 38 | Utinam bucolica vel stulticinia amatorum conquiescant in domo sapientis, et ea in auditu omnium resonent, quae aut prosint, aut sine turpitudine et corruptione demulceant! Et quidem eleganter innuit in cantico citharoedi poeta doctissimus veterum gravitatem: qui in coetu civili nihil admittebant, nisi quod naturae aut morum instructione polleret. |
| 39 | Plausum convivii varius sermo prosequitur, eoque Veneris munia procurante, mens ebria longum, insolubilem, et pestiferum bibit amorem, quem definivit philosophus esse concupiscentiam coeundi. Campanam luxuriam urbi fuisse perutilem, historicorum testimonio celebre est. Invictum enim armis Hannibalem, illecebris suis complexa, Romano militi vincendum tradidit. |
| 41 | Illa vigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum, dapibus largis, abundanti vino, unguentorum fragantia, Veneris usu lasciviore ad somnum et delicias evocavit. Ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia, et Albania casta esse coeperunt. Quid ergo his vitiis foedius et damnosius, quibus virtus atteritur, victoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam vertitur, animique pariter et corporis vires adeo expugnantur, ut nescias ab hostibusne, an ab illis capi perniciosius habendum sit? |
| 42 | Urbs Volumniensium opulenta divitiis, ornata moribus et legibus ordinata, caput curiae habebatur. Sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut servorum se insolentissimae dominationi subiiceret, qui primi admodum pauci senatorum ordinem intrare ausi, mox universam rempublicam occupaverunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant, convivia coetusque ingenuorum fieri vetabant, ducebant filias dominorum. |
| 43 | Postremo lege sanxerunt, ut strupra sua in viduis aut in nuptis impunita essent; ac ne qua virgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non ante aliquis ex numero ipsorum delibasset. Aesopus tragoedus furiosae luxuriae depingit iuvenem, quem constat aceto liquefactos grandis summae uniones potionibus aspergere solitum, ut amplissimum patrimonium posset una sorbitiuncula deglutire. |
| 44 | Metellus Pius ab his, qui res memorabiles scribunt, arguitur, quod se aris et thure patiebatur ab hostibus excipi, laetoque intuebatur animo Attalicis aulaeis in adventu suo contectos parietes, et immanibus epulis ludos apparatissimos sinebat interponi, et in veste palmata convivia celebrabat, dimissasque lacunaribus, velut coelesti capite recipiebat coronas. Et ubi ista? Non in Graecia, neque in Asia, quarum luxuria vel ipsam severitatem corrumpere, solet sed in horrida et bellicosa provincia, et quae Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringere consuevit. |
| 45 | Xerxes opum regiarum ostentatione eximia, eo usque luxuria gaudebat, ut edicto praemium ei proponeret, qui novum voluptatis genus reperisset, qua et deliciis dum nimis capitur, cum amplissima ruina imperii apud Salaminam vix una nave evasit. Sed quia luxuriosum muliebris intemperantiae convivium apud Maronem accepisti, frugalioris mensae sobrietatem, et continentiorem coetum, Aenea apud Evandrum officio humanitatis excepto, invenies. |
| 46 | Siquidem conoe derantur viri, rex pacis dexteram dat, humanitatis verba officiosissimus hospes praeloquitur. Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili. Praecipuumque toro, et villosi pelle leonis Accipit Aeneam, solioque invitat acerno. Tum lecti iuvenes certatim, araeque sacerdos Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. |
| 47 | Vescitur Aeneas, simul et Troiana iuventus, Perpetui tergo bovis, et lustratibus extis. (Verg. Aen. VIII, 175.) Ibi cuncta sunt aurea, et universa suo nitore praefulgent. Hic sedile gramineum, acernum solium, et quae virum fortem deceat, spoliati leonis pellis villosa. Hic lecti iuvenes necessaria: ibi famulae superflua et perniciosa ministrant. |
| 48 | Ibi vix tandem ab epulis quies indulgetur: hic eximitur fames, et edendi epulis frugalibus comprimitur ardor. Ibi crinitus lopas luxuriantium laetificat coetum: hic arae sacerdos refectionem sobriam consecrat religioni. Hic post mensam seria tractantur, et ad erigendam rempublicam exigitur virile robur: ibi ut luxuriae faveant, fusis precibus invitantur et numina. Latae sunt ergo, sicut in Saturnaliorum libro legitur, ad luxuriam reprimendam leges plurimae, quarum perfunctoriam mentionem in calce civilis convivii, nec taediosum erit ponere, nec omnino inutile. |