monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput IV. [Quod nullum vitium peius avaritia, necamari posse qui suspectus est avaritiae: et de duplici fonte liberalitatis: et uter sit potior: et de Considio et Gillia.]

1 Nec tamen, etsi prodigalitas videatur in culpa, locum arbitror avaritiae relinquendum. Nullum enim vitium deterius est, nullum detestabilius, praesertim in his qui principatum, aut magistratum aliquem in republica gerunt. Non enim res ipsa, sed etiam opinio eius vitanda est; et omnino impossibile est, ut fidelis videatur alicui, aut amore dignus, qui ex merito apud graves et circumspectos viros avaritiae suspicionem incurrit.
2 Cum vero laus et favor humanus, quasi a duplici fonte proveniant, operae scilicet et pecuniae, facilior est haec, praesertim locupleti. Sed illa lautior et splendidior et dignior viro forti et claro. Nam qui virtutis opera et industria liberales erunt quo pluribus profuerint, eo plures ad benefaciendum habebunt adiutores. Deinde benefaciendi consuetudine paratiores erunt, et tanquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
3 Si tamen arca suppeteret, nihil gloriosius est ea liberalitate, quae consistit in donis: maxime cum et Socrates, ut dicitur, interrogatus quaenam esset substantia beatitudinis, dignis donare respondit. Ego quidem Socraticam definitionem sic interpretandam arbitror, ut dignitas in accipientium necessitate credatur esse, vel meritis. Illis enim qui promeruerunt, donare iustum est; et eis qui indigent, subvenire pium: ita tamen ut id respiciatur in singulis, quod in facie sapientis sine rubore et nota valeat denudari.
4 Siquidem imitari debemus eum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V]. Si enim pauper histrionem videamus, aut mimum, non debemus utique fovere malitiam, sed correptam, et si fieri potest emendatam, fraternae charitatis iure oportet sustentari naturam. Expedit enim omni petenti tribuere, vel affectum mentis vel solatium charitatis.
5 Interdum tamen increpare pigrum, meretricem, vel histrionem confundere salubrius est, quam quod exigunt elargiri. Quid moror? Quidquid charitas erogat remuneratur a Domino. Quod dispensat vanitas, evanescit. In Quinto Considio saluberrimi exempli, nec sine parvo ipsius fructu, liberalitas, referente Valerio, adnotata est: qui, Catilinae furore ita consternata republica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae, propter tumultum, pretiis possessionum diminutis, solvi creditoribus possent: cum centies atque quinquagies sestertii summam in fenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum, neque de usura a suis passus est conveniri, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis, privata tranquillitate mitigavit.
6 Opportune, mirificeque testatus se nummorum suorum, non civilis sanguinis esse feneratorem. Nam qui nunc praecipue nundinatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam improbando exsultent gaudio, cognoscent, si diligenter senatusconsultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.
7 Subnectit huic Agrigentinum Gilliam, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo, quam divitiis, locupletior. Semperque in eroganda potius, quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Illinc enim publicis usibus apta monumenta exstruebantur, illinc grata publicis oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus, labentique annonae subsidia criebantur.
8 Et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus, paupertate pressis subsidia, detrimentorum incursu quassatis solatia erogabantur: hospites quoque tum urbanis penatibus, tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam vero tempore, quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Quid multa? Non mortalem aliquem, sed propitiae fortunae benignum esse diceres sinum. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat, pro cuius salute et incrementis, tum Agrigentina civitas, tum etiam vicinae regiones votis excubabant.
9 Colloca ex contraria parte, arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquando existimes illam impensam, quam hanc custodiam? Denique quidquid sapientia disponit, approbatur; quod temeritas praesumit, verae laudis fructum nequaquam assequitur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4