Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput III. [Quod omnis professio suos Thrasones habet:et de personis, quae ad simitudinem eunuchi Terentiani sint apud inaniter gloriantes: et quod vana gloria meretricis more loculos sequitur.]
| 1 | Est, ut diximus, in quavis professione invenire militem gloriosum, qui obsequiis et muneribus suam Thaidem, id est nomen celebre, et quasi famae gratiam captat. Sed ei nec Gnatho, ut decipiat, nec Phaedria, qui laudem praeripiat, nec qui dona corrumpat adolescens, aut servus Parmeno, qui desipientem irrideat, deest. Apud eunuchum comici audi Gnathonem, et an ipsum in familia gloriantium videas, diligenter attende. Est, inquit, genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, Nec sunt: hos consector: hisce ego non paro me ut rideant. |
| 2 | Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul. Quidquid dicunt, laudo; id rursum si negant, laudo id quoque. Negat quis? nego; ait? aio: postremo imperavi egomet mihi Omnia assentari, is quaestus nunc est multo uberrimus. (TERENT. Eun. II, II, 18.) Talemne vidisti alicubi? |
| 3 | Imo nec quempiam illorum qui felices esse videntur, sine huiusmodi mancipio agnovisti, adeoque scitum hominem ubique reperies, 'qui homines ex stultis, ut ait Parmeno, prorsus insanos faciet.' Vide et quid de se sentiat Thraso. Istud, inquit, est datum Profecto, ut grata mihi sint quae facio omnia: Vel rex semper maximas Mihi agebat gratias, quidquid feceram. Aliis non item. Me semper habebat in oculis, omnem credebat exercitum, Consilia, et ubi eum satietas Hominum, aut negotii si quando odium ceperat, Requiescere ubi volebat. |
| 4 | Ubi illam expueret miseriam ex animo, Tum me convivam solum abducebat sibi. Invidere omnes mihi Mordere clanculum, ego flocci pendere. Illi invidere misere. (ID. ib. III, I, 11) Ego alios palam reprehendebam, alios mordaciter irridebam, ut Risu emorerentur omnes qui aderant. |
| 5 | Denique metuebant omnes iam me. (ID. ib. II, 42.) Profecto magnus hic est in oculis suis, et non est ei similis in tota comoedia. Dignus est ergo qui intromittatur ad Thaidem, excluso Phaedria, qui in ea non minus insanit. Dolet exclusus, a servo docetur sobrio, ut recedat a meretrice, bonoque sit animo, quia si ad ignem accesserit, calescet plus satis, nec patiatur contumelias meretricum, quae una falsi lacrymula, quam oculos misere terendo, vix vi expresserint, restringent amantis bilem, et ultro accusantes id agent, ut ultroneum supplicium praestent. |
| 6 | Nam sapienter amare nemo facilius potest, quam ratione insanire. Huius ergo Phaedriae et Thaidis ea conditione interest verbis ut quod verbum audierit taceat, et contineat optime; sin falsum aut vanum, aut fictum, continuo palam effundit: Plenus rimarum est, hac atque illac effluit. (ID. ib. I, II, 25.) Utrumque arguit, irridet utrumque, quando alterum fallere, alterum videt irrevocabiliter insanire. |
| 7 | Ait ergo exclusus et gemens prae dolore: O Thais utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, ut Aut hoc tibi doleret, aut ego istud abs te factum nihili penderem! (ID. ib. 14.) Ad haec Thais: Non crucia te obsecro, anime mi Phaedria, Non pol quemquam plus amem, aut plus diligam, Eo feci, sed ita erat res, faciendum fuit. |
| 8 | (ID. ib. 15.) Plane Credo, inquit Parmeno, misera prae amore exclusit hunc foras. (ID. ib. 18.) Quid multa? Id agit fallacia meretricis, ut unus amantium alteri priores partes cedat per aliquot dies, dum deterius rebus amissis emungatur admissus. Mos est enim gerendus Thaidi, quae profusiores et perditiores admittit. |
| 9 | Interim quid donare queant, aut mittere, exclusi deliberant. Nam potissimus est apud eam, qui novissima mittit. Ubi vero priorem emunxerit, redit alter, exclusoque priore, delegat ei moestam doloris sui provinciam. Insanit ergo miles, et in impetu doloris potius vel moriendum esse decernit, quam in se contumeliam tam insignem accipiat. |
| 10 | Familiam convocat, disponit bellum, et prostibulum collectis viribus expugnare decernit. Progreditur, mente et ore revolvit iniuriam. Loquitur grandia, et minis fervet; sed cum ad conflictum accedit, memor amoris pristini, praeceptum recolit militare, quo ex auctoritate Scipionis liquet, quia 'omnia prius consilio experiri, quam armis' sapientem decet. |
| 11 | Thaidem ergo suam ex pacto sic convenit, iure non viribus agens. Primum: Thais hoc mihi responde, cum tibi do istam virginem, dixtin hos dies mihi soli dare te? (ID.) Thais: Quid tum postea? Concedere videtur, quae non negat. Thraso: At mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum. Et illa: Quid cum eo litigas? |
| 12 | Ecce quia amicae patrocinio, nec verba miscere cum rivali licitum est: Cum eo, inquit, clam te subduxti mihi. Et illa: Libuit, inquit. Pamphilam ergo redde huc, nisi eam mavis eripi. (ID.) Aequum et iustum videtur petere, cum repeti possit, quod ob causam datum est, si ea secuta non fuerit. Quid multa? Ad clamorem meretricis contribules, convicaneique conveniunt, turba fit, conviciatur miles, petenti viribus et iure resistitur, denuntiaturque furcifero omnium ineptissimo, ut linguam manusque contineat, quia si quidpiam turbae fecerit, aut moliminis, sibi loci, diei, tortorisque memoria inustione signorum, promittitur, in eum protendenda. |
| 13 | Interrogantem se Thais quaerere iubet qui respondeat sibi. Miles opera et, reperdita, cogitur redire inglorius. Et hunc fructum reportant miseri amatores; eo tamen addito, quod alius rebus, quas illi perdiderunt, abutitur. Et, quo magis doleant, qui eas meretrici subripuit, sibi successisse non putat, nisi stultitiam et infortunia amantium, suosque successus in auditu omnium praeconetur et publicet. |
| 14 | Audi Chaeream occultum dare Pamphilae corruptorem. Quid meretrice decepta, loquatur egrediens. Num quis hic est? Nemo est. Num quis hic me sequitur? nemo homo est. Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? Proh Iupiter, Nunc est profecto, interfici cum me possum perpeti: Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua. |
| 15 | Sed neminem hic curiosum intervenire nunc mihi Qui me sequatur, quique iam rogando, obtundat, cruciet, enecet, Quid gestiam? aut quid laetus sim? quo pergam? unde emergam? ubi siem Vestitum hunc nactus? quid mihi quaeram? sanus sim, an insaniam? (ID. Eun. III, 5, 1.) Interrogatus haec omnia: 'Imo ego, inquit, te obsecro Antipho, ut audias omnia, audias diem festum, iucundum eventum, suavem fortunam, in aevum omnibus historiam memorandam. |
| 16 | ' Et sui quoque furoris subtexuit dolos. In summa totius argumenti eo ad praesens universa haec arbitror posse referri, ut constet pro certo, quia amicitiae prostitutae fides haberi non debet. Nam quae venit a sinceritate animi, fidelis, certa, et fixa est; quae ab arca vel loculis, fluida, incerta, erronea, et deficiente viatico emarcescit. Cum fortuna manet vultum servatis amici, Cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. |
| 17 | Omnis enim res quae in commercium venit, ab uno transit ad alium, et ditiorem et avidiorem comitatur emptorem. At foro isto nihil iniquius est, quo rem semel emisse non proderit, nisi semper ematur, et ubi quisque rem ab alio venditam vindicat, nisi et ipsi de pretio satisfiat. Quis enim popularem favorem vendiderit? |
| 18 | Si publice habendus est, ematur ab universis. Singulis enim non licet publica bona distrahere. In proverbii quoque consuetudinem venit: quia incauta largitio non habet fundum. Praeterea quem popularis favor ad munera extulit, si forte Thrasonis more emptam celebritatem exigit, contumeliis affectum, honore spoliatum, Thais altera fama, et quavis Thaide minus fida, a praeempto honoris gradu arcet, deprimit, et repellit. |
| 19 | Insultat rivalis, sobrius correptor exsultat, Gnatho vix submurmurat, dum tamen spes est, aut silet omnino si desperat, et ad alios transit, quia ei consilium est, semper felicioribus adhaerere. |