monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, I. <<<     >>> III.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput II. [Quod rarus est contemptor gloriae; et detribus locis a quibus laudis materia trahitur: et quae sit laus vera, quae perfecta, quae neutra; et de moderatione largitionum.]

1 Vix tamen est, qui vanae gloriae non insistat, et eam quae ab hominibus est, non concupiscat laudem. Ad hanc alii virtute, alii virtutis imagine, alii naturae, aut fortunae beneficio proficiscuntur. Ex his enim tribus locis, placuit oratoribus laudis esse materiam. Nam et ab animo, aut corpore, aut ab extrapositis peti debet. Porro animi bona, aut corporis, aut naturaliter insita sunt, at studio comparata, aut causaliter et casualiter accesserunt. At in his certi sunt gradus pro dignitate eorum in quibus consistunt, et quibus petuntur. Primus siquidem commendationis gradus est, qui ab animi dote provenit.
2 Secundus et medius, qui corporis valetudinem approbat et venustatem. Tertius, idemque novissimus, qui exteriorum continet laudem. Quod et Apuleium docuisse, superius retuli. Et laus quidem animi vera est, saepeque perfecta, si tamen ei tenaciter bona, quae in ipso commendantur, inhaeserint, adeo quidem, ut sint inseparabilia.
3 Certum est enim quia invito auferri non possunt. Alias quidem vera fortasse, sed perfecta esse non potest. Corporis autem verisimilis est commendatio, sed perfecta nunquam. Nam bona eius queunt semper auferri invito. Natura enim eius, et debilitari potest iugiter, et corrumpi. Adventitiorum vero perfunctoria gratia est, et nec veram nec perfectam habent laudem, imo nec verisimilem. Sufficiat eis si vel probabilem imitentur. Siquidem in utramque partem flectuntur facile.
4 Et nisi possidentium iuventur usu, non tam ad laudem sunt, quam ad vituperium proniora. Nam divitiae, et potentiae, et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt experimentum morum, fitque possessor morum ab eis quandoque melior, interdum peior. Caeterum opera ipsa mentis aut corporis, etsi simpliciter bona, vel absolute mala sint, vituperationem interdum, aut laudem contrahunt, pro arbitrio iudicantis. Unde et interesse plurimum putat Aristoteles, ubi, quidque laudetur, aut vituperetur.
5 Nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, docetque in rhetoricis, ut illa maxime quae probant esse in eo qui laudabitur publice, credant; aut in eo contra quem dicitur, ea quae omnes oderunt, eritque quoties quid fieri poterit, singulorum docenda utilitas. Quod enim expedit, omnes approbant, etsi honestum aliud aliis videatur.
6 Studia litterarum minus honoris merentur Lacedaemone quam Athenis: forte plus patientia, fortitudo. His rapto vivere honestum est, aliis cura legum, frugalitas apud Sybaritas fortassis odio foret. Veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eius quoque, qui laudatur, habenda est ratio, cum operibus necessariis gratuita recte facta laudem praeripiant, et pro ratione personarum, res plerumque habeatur vel honesta, vel turpis.
7 Si ergo recta via, id est virtute, sibi quis laudem conciliat, suo laudis innititur fundamento. Si vero aliunde gloriam quaerat, plane desipit, nec ad eam, quam videtur affectare, pertinget. At inter ipsa virtutis opera censentur gloriae amplioris, quae de liberalitatis aut magnanimitatis fonte proveniunt. Ea enim favore populari, clarius efferuntur, et videntur esse praecipua, quae magis ardua sunt, vel quae pluribus prosunt.
8 In his tamen longe liberalitas antecellit, quae et animi indignationem mitigat, detrahentium linguas obtundit, cohibet etiam manus hostiles, et a facie hominum operit multitudinem peccatorum. Qui ergo linguas hominum aut captant, aut metuunt, effundunt patrimonia sua, mittunt in vulgus missilia, convivia exstruunt, pusillis et maioribus adulantur, et plerique porcum potius agentes, quam hominem, comessationibus et ebrietatibus insistunt, mimos et histriones fovent, nequissimas artes remunerant, admittunt nebulones, maledicorum excitant linguas ad implendam procacitatis suae malitiam, dum silentium eorum, aut virulenta dicacitas, male merito donatur praemio.
9 Sunt qui in his maximum, et vere solum divitiarum reputant usum, si multiplicent ollas carnium, conviscerationes exerceant quotidianas, si nec modum convivii, nec numerum noverint convivarum, nec aliquam habeant regendae familiae rationem. Quam si forte videris convenisse, forum convocatum credas, non prandentium aut coenantium turbam.
10 Hoc tamen apud ditissimos, licet et manus inferior, in eo pro modulo suo praepotentium vestigia imitetur. Quisquis enim famae petitor est, vires suas excedit, et non quid possit, sed quid aliis placeat, attendit, et illud festinat implere. Sed esto, ut ad famam potius quam ad conscientiam quis liberalitatem exerceat, quia nulli virtuti praecludenda est via, mimos tamen, et professiones obscenas fovere beneficiis, illicitum est et infame.
11 Refert Valerius quod civitas Massiliensium tantae gravitatis custos exstiterit, ut nullum aditum mimis daret in scena, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continerent actus, ne talia spectandi consuetudo, etiam imitandi licentiam faceret. Nunquid ergo honestum est illos a Christianis, imo et clericis audiri in coena, qui nec a gentilibus audiebantur in scena?
12 Lacedaemonii libros Archilochi e civitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum verecundam ac pudicam lectionem arbitrabantur. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret, quam ingeniis prodesset. Itaque maximum poetam, aut certe summo proximum, quia domum sibi invisam obscenis maledictis laceraverat carminum, exsilio mulctarunt.
13 Simili fere sententia, condemnata est lascivia carminum in Nasone. Nunquid licitum est audiri in poculis, quod ieiuna sobrietas non audebat audire? Eadem civitas omnibus, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerebant, clausas habebat portas, mendacem et fucosam superstitionem submovendam esse existimans. Hi tamen qui superstitionis sibi conscii sunt, praecipuam partem vindicant apud eos qui laudis amore macerantur.
14 Porro sicut avarum a largo, ita et prodigum quadam contrarietate differre censuerunt, qui duo unius opinati sunt esse contraria, quantitate alterum, alterum qualitate. Siquidem magnanimitati timiditas adversatur qualitate mali, dum audenda metuit; et audacia quantitate, dum plus quam audenda praesumit. Prodigalitas itaque eroganda, et non eroganda profundit in eas res, quae nullam sunt omnino, aut brevem habiturae memoriam.
15 Hanc autem effusionem, Cicerone auctore, commendasse dictus est Theophrastus in libro, quem de divitiis scripsit, in quo multa praeclare, illud absurde, quod multum in laudanda magnificentia, et apparatione popularium munerum, taliumque sumptuum facultatem, fructum divitiarum putat. Quanto Aristoteles gravius et verius has pecuniarum reprehendit effusiones, praesertim cum neque necessitati subveniant, nec augeant dignitatem, ipsaque illa delectatio delinitae multitudinis ad breve exiguumque tempus sit, eaque a levissimo quoque.
16 In quo tamen ipso una cum satietate, memoria quoque moritur voluptatis. Bene etiam colligit haec pueris, et mulierculis, et servis, et servorum simillimis liberis grata esse, gravi vero homini, et ea quae fiunt certo iudicio ponderanti, nullo modo posse probari. Valerius Maximus, sed et Cicero refert, quod in Alexandro, qui largitione benevolentiam Macedonum sectabatur, hanc profusionem pecuniae Philippus arguerit, et epistolae quidem verba sunt haec: Quod te malum rationis in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putes, quos pecunia corrupisses?
17 An tu ideo agis ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem putent? Quod quidem regi sordidum esse non ambigis, et corruptelam, quam largitionem potius dici. Fit enim deterior qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior. Quid autem est stultius, quam quod facias, libenter curare, ut id diutius facere non possis?
18 Largitiones immoderatas rapinae sequentur: cum enim dando egere coeperis, bonis alienis manus cogeris inferre. Itaque cum benevolentiae comparandae causa sis prodigus, non tanta studia assequeris eorum quibus dederis, quanta eorum odia quibus ademeris. Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit; nec ita reseranda, ut omnibus pateat; sed utrinque modus adhibeatur, isque referatur ad facultates.
19 Et quidem eleganter sive philosophus, sive alius popularis huius profusionis immoderationem cohibuit, quae quidem gloriam videtur afferre, sed more meretricio cum res defecerint, evanescit. Nam gratiae, quam non virtus, sed fortuna conciliat amor meretricis rectissime comparatur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, I. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2