Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, Caput I. [Quod Gnathonica subest Thrasonianae: et deseptem principalibus vitiis, et sequela eorum, secundum beatum Gregorium: et quod inanis gloria nobilem habet ortum.]
| 1 | In tota ergo Epicureorum familia insignis est Thraso; et licet non exierit primus, aut omnium primus habendus est, aut non minimus inter primos. Et namque, licet ineptus sit, tota Gnathonicorum factio famulatur. Et forte comicus ideo Gnathonem introduxit servum militis gloriosi, ut eleganter innueret, quoniam et in vita hominum et in assertione morum subest Gnathonica Thrasonianae. Altera tamen pendet ex altera, adeo quidem, ut invicem sine se esse non possint. |
| 2 | Nam et Gnathonis opera inutilis est, si non sit miles gloriosus, et forte Thrasonis arrogantia conquiescet, si non eam fallacia Gnathonis exceperit. Comici forte contemnis eunuchum, sed in eunucho fere omnium vitam expressit. Et eo quidem liberius et elegantius omnes arguit, quo cautius fictitio argumento, sine laesione personarum, vitia denudavit. |
| 3 | Si nobiliorem quaeris auctorem, multi procedunt cenodoxiae repressores. Est autem cenodoxia, ut Patribus placuit, inanis gloria, quae mentem inflat et aures, et nihil aliud emolumenti de soliditate virtutis mortalibus affert. Cum autem superbia sit totius peccati initium, hanc de se primam sobolem gignit. Ab hac enim virulenta radice superbiae, septem principalia vitia oriuntur, quae quidem principalia dicuntur respectu minorum, quae ex his, velut hydrae capitibus, multipliciter pullulant. |
| 4 | Quorum ut nomina et figurae fidelius teneantur, qualiter hanc pestiferam arborem beatissimus papa Gregorius depingit in Moralibus, si vacat, paulisper attende. Primos ergo ramos huius plantae sic distinguit, ut sit primus, inanis gloria, secundus invidia, tertius ira, quartus tristitia, quintus avaritia, sextus ventris ingluvies, luxuria septimus. |
| 5 | Unde et Salvator, quia nos his superbiae vitiis captivos doluit, ad spirituale liberationis praelium septiformis gratiae spiritu plenus venit. Cum vero vitiorum quinque spiritualia sint, duo carnalia, unumquodque eorum tanta sibi cognatione iungitur, ut non nisi alterum de altero generetur. Habentque rami singuli ramusculos de se procedentes, tanta quidem amplitudine dilatatos, ut mundum fere totum, in malignum positum, pene operiant. |
| 6 | Nam de inani gloria, inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. |
| 7 | De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita prodeunt. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis egrediuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquia, hebetudo sensus, circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generatur. |
| 9 | Sed quomodo ab invicem principalia prodeant, idem doctor exponit. Prima namque superbiae soboles, dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis alius hanc adipisci valeat, intabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur. Et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus, velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo ad dicendum mala confugit: et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. |
| 10 | Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum consilium cor bonum in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit. Et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet, ad quod intrinsecus recurrat. Et quidem singula eorum suae perniciei afferunt fructum, cum inanis gloria Deum, invidia proximum, ira auferat et se ipsum: tristitia solatii fit ignara, avaritia dum per exteriora vagatur, edacitatis suae maceratur ieiunio. |
| 11 | Ut vero maciei suae indigentiam expleat, prolabitur ad duo carnis vitia quae sequuntur. In quibus liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum, ventri genitalia videantur esse subnexa. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. Haec quidem Gregorius, imo per Gregorium Spiritus sanctus. |
| 12 | Ex quo constat ei qui ad salutem tendit, primam superbiae sobolem exstinguendam. Quae si paulisper succreverit, omnium vitiorum frutices de se, ut praedictum est, gignit. Nam, etsi sit apud aliquem quandoque praecipua, nequaquam possibile est, ut sit sola. Si enim quempiam inanis gloria stimulat, necesse est, ut per abrupta vitiorum praeceps ruat. |
| 13 | Hoc est autem quod nobile censetur vitium, adeoque humanae fragilitatis demulcet ingenium, ut vix sit vel a praeclaris mentibus alienum. Nam et ortum nobilem habet, suique dispendii processum nescit, antequam a fastigio corruat, quod optavit. Nam et de se invicem vitia oriuntur, et inanis gloria etiam in virtute originis suae figit radicem. |
| 14 | In quo enim quisque prae caeteris pollet, in eo nisi adsit moderatrix gratia, facilius intumescit. |