Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8, PROLOGUS.
| 1 | Solent qui mare enavigant, illis habere gratiam et referre, quorum beneficio pericula evaserunt. Accenduntur ignes, clamores excitantur, eriguntur et signa, quibus Scyllaea vorago, turbo Charybdis, saxa latentia, tractus et tenacitas Syrtium, a navigantibus queant salubriter declinari. Sic et his, qui ea imminere denuntiant, quibus salus periclitatur humana, rectissime gratia debetur ex merito: et qui eam merentibus non rependit, ingratus beneficii, dignus est salutis dispendium sustinere. Nemo autem est, qui salutem vitiis nesciat impediri, eaque ex amore proximorum notari ad fugam, publice interest. |
| 2 | Vita siquidem humana, quodvis freto procellosior est, nec possunt vitari discrimina, nisi suis denuntientur indiciis. Ad hanc vero operam, publicae utilitatis, et tuae iussionis stimulis urgeor, licet in me nihil agnoscam, quod attentionem provocet auditorum. Homo undique immunitus et imminutus, cui nec vita ad conscientiam, nec ad doctrinam scientia, nec opera suppetunt ad exemplum. |
| 3 | Unde in mea plurimis conclamatur ut taceam, dicentibus quod nec etiam virtutus speciosa laus est in ore peccatoris. Hoc hi soli faciunt, quibus vitia placent, currentes in mortem, nemine revocante, aut qui salvantur inviti. Nam quibus bona placent, non a quo, sed quid dicatur attendunt, et ex causis, dicentis dicta pensantes, gratum habent quidquid undecunque elicitum proficit ad virtutem. Non ergo quis, sed quid, quave de causa scribam, diligens lector attendat, et ubi male dicta invenerit, sincerus iudex, et nec invidiae, nec odii, nec alterius affectionis motu concussus, testimonium de malo perhibeat, et ubi bene dixero, non me caedat. |
| 4 | Mihi tamen pro minimo est, si innocentiae meae gratis detrahitur a perversis, quos emendari vellem, si me tamen benignitatis tuae favor exceperit. Quidquid autem a praesentibus patiar, spero, auctore Deo et charitate, qua urgeor ad scribendum, mihi praestante fiduciam, quod labori meo gratia non deerit posterorum. |
| 5 | Odio siquidem, vel amore, in partem alterutram praesentium plerumque iudicia prolabuntur. Nihil equidem praesenti operi ex proposito inseretur, quod non sit ratione, vel praecedentium scriptorum auctoritate subnixum. In quibus tamen quid sequendum sit, lectoris relinquitur arbitrio, ut procul a nomine meo faciam vitium, et notam mentiendi. Sed haec hactenus. Nunc transeamus in Epicureorum castra, et quod ibi pro certo fuerit exploratum, in medium proferatur. |
| 6 | Nam ad eorum sectam indubitanter pertinere noscuntur, qui in omnibus propriae serviunt voluntati. |