Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XXV. [De libertatis amore et favore: et de his,qui libere dicta, patienti animo maiores tulerint: et de differentia loedoriae et scommatis.]
| 1 | Libertas ergo de singulis pro arbitrio iudicat, et quae sanis videt moribus obviare, reprehendere non veretur. Nihil autem gloriosius libertate, praeter virtutem, si tamen libertas recte a virtute seiungitur. Omnibus enim recte sapientibus liquet, quia libertas vera aliunde non provenit. Unde, quia summum bonum in vita constat esse virtutem, et quae sola grave, et odiosum servitutis excutit iugum, pro virtute, quae singularis vivendi causa est, moriendum, si ingruit necessitas, philosophi censuerunt. At haec perfecte sine libertate non provenit, libertatisque dispendium, perfectam convincit non adesse virtutem. |
| 2 | Ergo et pro virtutum habitu quilibet et liber est, et, quatenus est liber, eatenus virtutibus pollet. Econtra vitia sola servitutem inducunt, hominemque personis et rebus indebito famulatu subiiciunt: et licet servitus personae quandoque miserabilior appareat, vitiorum servitus longe semper miserior est. Quid est itaque amabilius libertate? |
| 3 | Quid favorabilius ei, qui virtutis aliquam reverentiam habet? Eam promovisse omnes egregios principes legimus, nec unquam calcasse libertatem, nisi manifestos virtutis hostes. Quae favore libertatis sunt introducta, noverunt iurisperiti, et quae ob illius amorem magnifice gesta sunt, historicorum testimonio percelebre est. Cato venenum bibit, ascivit gladium: et ne qua mora protenderet vitam ignobilem, iniecta manu dilatavit vulnus, sanguinem generosum effudit, ne regnantem videret Caesarem. |
| 4 | Brutus arma movit civilia, ut Urbem eximeret servituti. Ipsaque sedes imperii, miserabili maluit bello semper affligi, quam dominum, licet mitissimum, sustinere. Transeo ad infirmiorem sexum. Coniuges Teutonorum, ob amorem pudicitiae rogantes victorem Marium, ut dono mitterentur Vestae virginibus, se quoque promittentes concubitus futuras expertes; cum minime audirentur, proxima nocte laqueis sibi spiritum eripuerunt eliso gutture, ne servirent, aut pudicitiae dispendium paterentur. |
| 5 | Si singula huiusmodi referre voluero, tempus, antequam exempla, deficiet. Libertatis itaque usus eximius est, eique soli displicet, qui moribus servilibus vivit. Quae libere dicuntur aut fiunt, sicut timoris, ita et temeritatis expertia sunt, et dum recta via inceditur, laudem merentur et gratiam. |
| 6 | At cum sub imagine libertatis, temeritas spiritus sui profudit vehementiam, reprehensionem incurrit; vulgi quidem auribus gratior, quam sapientissimi cuiusque animo probabilior, utpote frequentius tuta venia aliena, quam providentia sua. Viri tamen optimi, et sapientissimi est, habenas laxare libertati, et quaelibet dicta eius patienter excipere. |
| 7 | Sed nec operibus se opponit, dum virtutis iacturam non incurrat. Cum enim per se ipsam virtus quaeque resplendeat, patientiae titulus gloriosiori fulgore clarescit. Privernatium quidam, cum interrogaretur qualem pacem habituri essent captivi Privernates, sibi impunitate donata, respondit consuli Romanorum, si bonam dederitis, perpetuam, si malam, non diuturnam. |
| 8 | Qua voce libertatis, non modo veniam rebellionis obtinuerunt Privernates, sed etiam beneficium civitatis Romanae, quia sic in senatu loqui Privernas ausus est. Philippus quidam adversus ordinem senatorum libertatem exercuit, segnitiemque pro rostris exprobrans, alio sibi senatu opus esse dixit, nec tamen senatoria gravitas moveri potuit, sicut nec prudentia Philippi consulis, cum ei a reo diceretur, cui lictoris praeceperat iniici manum: 'Non es, inquit, mi Philippe, mihi consul, quia nec ego tibi senator sum. |
| 9 | ' Magni Pompeii inter caeteros in hac parte virtus enituit. Cum enim Cneius Piso, Mallium Crispum reum ageret, eumque evidenter nocentem, Pompeii gratia eripi videret, iuvenili impetu ac studio ad accusationem provectus, multa et gravia crimina praepotenti defensori obiecit. Interrogatus deinde ab eo cur se praeses quoque non accusaret: 'Da, inquit, et tu praeses reipublicae te, si postulatus fueris, civile bellum non excitaturum, et ego etiam de tuo, priusquam de Mallii capite, in consilium iudices mittam. |
| 10 | ' Ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Mallium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua solum poterat. Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contentione de Magni Pompeii nimia potentia quereretur, assensusque ei clara voce populus esset: 'Acclamate, inquit, Quirites, acclamate, dum licet, iam enim vobis intumescente Pompeio id facere non licebit: impune tamen tam eximii civis pulsata potentia est, hinc invidiosa querela, hinc lamentatione miserabili. |
| 11 | ' Eidem candida fascia crus alligatum habenti, Favonius: 'Non refert, inquit, qua in parte corporis sit diadema.' Res eius regias exprobrans cavillatione panni exigui. Sed is neutra in parte mutato vultu, utrumque cavit, ne aut hilari fronte libenter agnoscere potentiam, aut tristi iram profiteri videretur. Idem cum Helvio Formiano libertini filio improperans, quod redierat ab inferis, ut Lucium Libonem, amicum Pompeii, accussaret: 'Ab inferis, inquit, Helvius in Libonem venio accusator; sed dum illic moratus sum, vidi quamplurimos in diversa aetate, et sexu innocentes, ibidem de te gravissime conquerentes, quos ipsos per hanc importabilem bonis potentiam tuam nequiter condemnaveris,' et omnia Pompeii perversa et reprehendenda, audientibus cunctis exposuit. |
| 12 | Itaque eodem tempore et fortissimum erat Pompeio maledicere, et tutissimum. Unde et Deiphilus tragoedus inter agendum populo, directa in Pompeium manu: 'Miseria, inquit, vestra Magnus est.' Item C. Carbone consule iubente obsides dari a Placentinis, Marcus Castutius libertate inflammatus, nec minis, nec viribus cessit, imo consuli dicenti se habere gladios, respondit, et ego annos. |
| 13 | Servius Galba pro Pompeio obligatus, cum in foro conveniretur: 'Cai, inquit, Caesar, pro Pompeio genero quondam tuo, tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor.' Quid agam? An dependam? Palam atque aperte ei bonorum Pompeii venditionem exprobrando, ut a tribunali submoveretur meruerat, sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus, aes alienum Pompeii, ex suo fisco solvi iussit. |
| 14 | Pisistratus Atheniensium tyrannus, cum eum uxor hortaretur, ut capitale supplicium sumeret de adolescente, qui filiae eius amore succensus, eam in via publica obviam fuerat osculatus, respondit: 'Si eos qui nos amant interficimus, quid faciemus his quibus odio sumus?' Vox quidem, cive dignior, quam tyranno, quae et filiae laudabiliter tulit iniuriam, et laudabilius suam. |
| 15 | Idem a Thrasippo amico conviciis in coena sine fine laceratus, et animum et vocem ab ira cohibuit: et licet eum Thrasippus impetu temulentiae sputo in os eius iniecto resperserit, filios et familiam ab ultione retraxit, posteroque die supplicem, et voluntariam de se mortem exigentem, data fide, in pristinae gradum amicitiae recepit. |
| 16 | Nobilissimis civibus, fortunae tamen disparis, a senatu Hispania provincia delegabatur, audiente Servio Sulpitio humili viro, sed liberrimi spiritus. Cum ergo senatui etiam populus praestitisset assensum, neutrum mitti mihi placet, inquit Sulpitius, quoniam alter nihil habet, alteri nihil est satis; aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque avaritiam. |
| 17 | Romanum quoque consulem, Brutum, Lusitaniae imperatorem, legatus Cinniorum, adversus Romanum imperium arma tractantium, verbi gravitate movisse potuerat, nisi Romanus esset, quoniam huic populo prae caeteris moderatio semper amica fuit. Cum enim Cinnii ad redemptionem libertatis invitarentur, legatus ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, relictum esse respondit, non aurum, quo ab imperatore avaro emerent libertatem. |
| 18 | Paschelius Iunius, vir summa libertate, multaque scientia, et domi forisque clarus, sed in solo philosophandi studio, interrogatus quid sibi tantam daret, quae vellet dicendi licentiam: duo respondit, quae homines horrent: senectutem et orbitatem. Quid enim timebit senex orbus? Pyrrhus percunctatus est eos, qui in convivio Tarentinorum parum honoratum sermonem de se habuerant, an, quae audierat, vera essent. Tum ex his unus: 'Nisi, inquit, vinum nobis defecisset, ista quae tibi relata sunt, prae his quae dicturi eramus, ludus ac iocus fuissent. |
| 19 | ' Tam urbana crapulae excusatio, tamque simplex confessio veritatis, iram tyranni convertit in risum. Inserit se viris, liberi spiritus mulier, barbari sanguinis, quae a Philippo rege temulento damnata, tumultui moerens: 'Provocarem, inquit, ad Philippum, sed sobrium.' Sic ergo excussit crapulam oscitanti, et praesentis animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, coegit iustiorem ferre sententiam. Syracusana quaedam sola, quotidie tempore matutino, votis expetentibus, a diis salutem gravissimi et importabilis tyranni Dionysii devotissime exorabat. Quod ut is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, ad se vocatam, cur, aut quo suo merito hoc faceret, interrogavit. |
| 20 | Tum illa: 'Certa est ratio, inquit, propositi mei. Puella enim cum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. Quo interfecto, aliquanto tetrior arcem occupavit: eius quoque finiri dominationem, magni aestimabam. Tertium te, superioribus importuniorem, coepimus habere rectorem. Timens itaque ne si et tu assumptus fueris, etiam tibi succedat deterior, caput meum pro salute tua devoveo. |
| 21 | ' Tam facetam audaciam Dionysius, etsi teterrimus, tamen punire erubuit. Quid enim securum erit, si etiam virtutes, inter quas praecipuum fere locum libertas obtinet, puniuntur? |
| 22 | Romani ergo, sicut aliis praestantiores, ita et reprehensionis patientiores exstiterunt, adeo quidem, ut dummodo in conviviis et locis minus sobriis caveatur, quisquis eam iustam tamen horret ac refugit, sobrietatis videatur ignarus. Nam, etsi contumeliam habeat evidentem, vel absconditam, patientia reprehensionis apud sapientes longe gloriosior est, quam poena. |
| 23 | Inde loedoriarum et scommatum, etiam adversus viros summa potestate praeditos, exercitium, licentiosum magis quam licitum est. Est autem, ut in libro Saturnaliorum Eustachius docet, loedoria, quae exprobrationem et directam contumeliam continet. Scomma quidem morsus est figuratus, quia saepe vel fraude, vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet, aliud intelligas; nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnunquam his, in quos iacitur, et dulce est. |
| 24 | Quod genus maxime vel sapiens, vel alius urbanus exercet, praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. Nam sicut in praecipiti stantem, vel levis tactus impellit, ita vino vel infusum, vel aspersum, parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate, quod tectam intra se habet iniuriam. Tanto enim pressius haerent dicta talia, quam directae loedoriae, ut hami angulosi, quam directi mucrones, tenacius infiguntur. |
| 25 | Maxime quia dicta huiusmodi risum praesentibus movent, quo velut assensus genere, confirmantur iniuriae. Est autem loedoria huiusmodi: 'Oblitusne es, quia salsamenta vendebas?' Scomma autem, quod dictum est, contumeliam esse relatam, tale est: 'Meminimus, quando brachio te emungebas.' Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est: quod aperte obiectum exprobratumque est: hoc scomma, quod figurate. |
| 26 | Sunt scommata minus aspera, quae quasi edentatae belluae sunt morsus. Ut Tullius in consulem, qui uno tantum die consulatum peregit: 'Solent, inquit, esse flamines diales, modo consules diales habemus.' Et in eumdem: 'Vigilantissimus est consul noster Camus, qui in consulatu suo somnum non vidit.' Eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset: 'Veniebam, inquit, sed nox me comprehendit. |
| 27 | ' At de usu loedoriae, vel scommatis, et civilitate, dicetur in sequentibus; nunc ostendisse sufficiat, quia arguere licitum est, quod aequum est esse correctum. Unum tantum de scommatibus Alexandri, quasi in calce libelli huius, superioribus annectam. Cum enim rex Darius uno et altero praelio virtutem eius expertus, partem regni, Tauro monte tenus, et filiam in matrimonium, cum decies centum millibus talentum polliceretur, eique Parmenion, vir mugnus inter Alexandrinos, dixisset se, si Alexander esset, usurum hac conditione, respondit: 'Et ego si Parmenion essem, eadem uterer:' tacite quidem consiliarii timiditatem arguens, voce duabus victoriis respondente, dignaque cui tertia, sicut evenit, tribueretur. Liberum ergo fuit, et semper licitum libertati, parcendo personis, dicere de vitiis, quoniam et ius est, quo licet veras expromere voces, et quod etiam servis adversus dominos, dum vera loquuntur, Decembrem indulget libertatem. |
| 28 | Tunc ergo non impetrata venia, quae ipso iure competit, linguas acuunt, et quidquid eos toto anno urit, impune redarguunt, palam detegentes, et crimina, dum tamen expletis Saturnalibus, citra veniam nequaquam ad accusationem dominorum patronorumve prosiliant. Utor ergo libertate Decembris, et iussis tuis obtemperans, quod me et te urit, beneficio iuris communi fidenter arguo, non necesse ratus, veniam impetrare, in his quae publicae serviunt utilitati, et tuae sunt placita voluntati. |