monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XXIII. <<<     >>> XXV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XXIV. [De invidis et detractoribus.]

1 Ecce quam miser est finis hypocritarum, qui, sacro testante eloquio, perdentur ut sterquilinium, quo nihil immundius est. Frustra ergo affectaverunt umbram bonorum operum, nam si bona essent, revera nequaquam perderentur. Ut desideria carnis implerent, quae adversus spiritum concupiscit, multa sustinuerunt in fame et siti, in frigore et nuditate, et similibus, quibus Christi pretiosum emi poterat margaritam.
2 Non enim in sola immunditia, vel gula consistunt opera carnis, cum Apostolus ad Galatas loquens, ea in multis vitiis manifesta esse convincat, ut sunt fornicatio, immunditia, avaritia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietas, comessationes, et similia. [Gal. V.] Quae qui committunt, regnum Dei non possidebunt.
3 Sive ergo ad finem immunditiae et luxuriae, sive ad inanis gloriae vel avaritiae exitum, opera referantur, quia privantur fine suo, mortem incurrunt. Unde idem Apostolus: Non efficiamini, inquit, inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes [Gal. V]. Sane vitia quibus falsa iustitia innotescit, prudenter et eleganter expressit, cum arrogantiae tumor facile provocet, unde sibi provenire victoriam opinatur, et livor illis invideat, quos superiores putat esse, vel pares.
4 Quo quidem nihil crediderim esse miserius, licet nulla miseria minus moveat misericordiam (et hoc recte) quam calamitas eorum, qui sponte beatitudinem abiecerunt. Quis enim compatiatur eis, qui a felle malitiae malunt esse miseri, quam beati? Patribus siquidem pridem placuit beatitudinem consistere in virtute, et nullam sine charitate posse esse virtutem.
5 Cuius utique fructus iucundissimus est, Apostolo testante, et qui operibus carnis haec opera spiritus, quae ad vitam proficiunt evidenter opponit; quae sunt charitas, pax, patientia, longanimitas, bonitas, gaudium, mansuetudo, continentia, castitas [ibid.]. Qui ergo hos virtutis ramos a terra cordis sui succidunt, et radicem charitatis, de qua oriuntur, exterminant, quanam via ad beatitudinem pergunt?
6 Plane nihil est, quod magis charitatem impugnet, quam venenum invidiae. Est autem invidia, ut philosophis placuit, tristitiae ex apparenti prosperitate alicuius initium. Si enim de tyranni vel perversi civis apparenti quis prosperitate tristatur, nequaquam deturbatur invidiae macula. Nam et bonis displicet, cum in perniciem multorum bene succedit his, qui ad mala creduntur proniores.
7 Si ergo livor bonis affligitur alienis, planum est quod a charitate plurimum distat, quae sua non quaerit, sed quae proximorum. Charitas in bonis nihil suum, in malis reputat nihil alienum; malis compatitur alienis, bona sua diffundit in proximos. Nam et animos unit, ut idem velint, idemque nolint. Ait magnus Pater Augustinus: Tolle invidiam: meum tuum est, et tuum meum.
8 Et forte non erit aliquid meum, vel tuum, sed omni nostra erunt. Ipsa enim est quae, quod sibi vult abesse, idem proximo abesse desiderat, et si non absit, infeliciter cruciatur, et saepe in eo quod non desiderat, dum illud proximo videt abesse, torquetur. Recte quidem, cum et ethnicus dicat, quia Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit, excrucians animum.
9 Nec leve tormentum credas, quo nullum gravius potuerunt 'Siculi excogitare tyranni.' Pestem hanc, licet poetici nube figmenti, Naso depinxit eleganter quidem et vere: Pallor in ore sedet, macies in corpore toto: Nusquam recta acies, livent rubigine dentes, Pectora felle virent, fuffusa est lingua veneno.
10 Risus abest, nisi quem visi fecere dolores, Vixque tenet lacrymas, quia nil lacrymabile cernit. Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis. Sed videt ingratos, intabescitque videndo Successus hominum, carpitque, et carpitur una, Suppliciumque suum est.
11 (Ovid., Met. II, 775.) Non est autem minus vera descriptio, licet rei incorporali corporis compositionem auctor ascribat, cum in eo figurae, sarcophegia, vel sarcographia dicitur, vis consistat, quod rebus incorporalibus corporis lineamenta licenter attribuit. Hoc quidem potius attendendum, quod nulla vis beneficii aut naturae, flammam restinguit invidiae.
12 Nam et Palladis viribus et forma, motam describit invidiam, et sororis felices thalamos, soror stimulata ferre non potuit, et ut promissam numini vel germanae fidem servaret, nullo pretio potuit inclinari. Saepe mori voluit, ne quidquam tale videret. Ad parricidii facinus, in fratrem patriarchas excitavit invidia, ut nec impune revelare licuerit gratiam, quam spiritus innocenti monstrabat in somnis. Ergo servitute damnatur innocens frater, pater orbitate, et ut dispositionem gratiae Dei evacuet, in se famem, servitutis iugum, calamitatem exsilii, calumnias Aegyptiorum, saevitiam Pharaonis a iusto Iudice iniquitas impetravit.
13 Manus Ioseph in laboribus servierunt, et successio eorum in luto et latere, ipsisque paleis reputatur indigna. Videas multos eiusdem livoris stimulis urgeri, ut quos possunt obices opponant gratiae, et dispositionem Altissimi nitantur impedire. Si forte quasi somniando coniiciunt alicuius provectum, obstant, reluctantur, ut quasi fratrem Ismaelitis exponant; si non occidant, incrustant ipsam sinceritatem, et ut proprium praetexant scelus, innocentis tunicam ostendunt cruentatam.
14 Hanc enim in multis video descriptionem, qui ad omnia felicioris aurae momenta uruntur, sibique vellent adversari fortunam, dum alii gravius laederentur. Et ut Aesopo, vel Aviano credas, videbis qui sibi oculum alterum erui gaudeat, dum utroque privetur proximus. Nec est qua via declines invidiam, nisi miserrimus fias. Celebre namque est ab antiquo proverbium: quia sola miseria nescit invidiam.
15 Fortunaque hominis miserrima est, cui non invidetur. Fertur Plato, cum ei condiscipuli inviderent, Socratem interrogasse, qua ratione posset hominum declinare invidiam. Cui Socrates: 'Esto, inquit, ut Thersites.' Dum ergo torquentur invidi, alios miseriae suae volunt esse participes, undique quaerentes ut noceant, et ipsam innocentiam, quamdam putant esse mortis imaginem. Unde Maro, ut ab uno discas omnes. notans invidum ait: Et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
16 Quo nihil minus decet philosophum, aut virum auctoritate vel moribus gravem. Unde Socrates, non ille antiquus, sed quem auctorem gestorum Cassiodorus in tripartita laudat Historia: 'Quod, inquit, Iulianus tonsores et coquos a palatio expulit, non modo imperatoris, sed et philosophi opus egit.' Ut autem detraheret, atque dilaceraret, neque philosophi, neque principis fuit.
17 Cum enim ex quacunque causa cessant opera, decurritur ad malitiam detrahendi. Haec est utique indubitata proles invidiae, et charitatem abesse manifesto indicio protestatur. Et nunc quidem bona aliena pervertit, nunc minuit: mala autem fingit quae non sunt; aut magnificat et extollit, si qua sunt. Charitas non agit perperam, at haec sola perversitate laetatur.
18 Cum Apostolus vitia gentium multa enumeret, novissime, et quasi in culmine malorum, sive profundo rectius dixerim, posuit detractores, eosque, tanquam singulari nota, divinae bonitatis hostes exprimens, quasi solos Deo odibiles esse, pronuntiat. Verumtamen illos Deo odibiliores inter caeteros esse crediderim, qui latenti odio, ut magis noceant, eisque credatur fidelius, laudes praedicant alienas, amicitiam simulant, subiicientes tamen in calce sermonis vel modicum, quod praecedentibus titulis adversetur: Felix et nato, felix et coniuge Proteus: Et cui, si demas iugulati crimina Phoci Omnia contigerant.
19 Nunquid tanti parricidii labes, omnes non modo fortunae dotes, sed quamvis magnificos virtutis titulos grandes non oblitterat? Tale est illud oratoris: Iulium Fortunatum fateor virum fortem, et quem constat strenue egisse quamplurima: quo tamen pacto iudicium repetundarum apud iudices iustos evaserit, mirarer quidem, si vis eloquii eius mihi esset incognita.
20 Hoc nonne venenum est, et quodammodo spem boni operis, et ut ita dicam, virtutis vitam exstinguit? Et quidem gnathonicis, id est adulatoribus, multa superius dicta sunt; sed quos deteriores dixerim, gnathonicos, an detractores? non satis liquet. Utrumque tamen vitium apud antiquos invenio morte mulctatum. Nam et Athenienses Timagoram inter officia salutationis, Dario regi, more gentis illius adulantem, capitali supplicio affecerunt; et Lacedaemoniorum senatus, Caristolum interimi iussit, eo quod magnorum virorum carpere facta maluit, quam palam constantia virili arguere. Hoc enim apud bene compositos semper licuit, ut quisque suo iudicio uteretur, palamque reprehenderet, quod nequaquam recte factum videretur.
21 Siquidem hanc reprehendendi licentiam, charitate subnixam, libertas approbat, et tyrannica duntaxat rabies perhorrescit, et impedit. Caeterum detractores et invidos sic in curia videbis abundare, ac si in eam, quasi totius orbis sentinam, confluxerint. Non est coetus conviventium, nisi religiosissimus sit, quem livoris stimulus non attingat.
22 Ubique tamen qui illustrioribus clarescunt meritis, acrius invidiae toxicato dente roduntur. Urit enim fulgore suo qui praegravat artes Infra se positas, exstinctus amabitur idem. (Hor., Ep. II, I, 13.) Sed prae caeteris servi dominos, praelatos subditi insequuntur. Nam sicut servorum, ita et subditorum genus plerumque querulum est, et aut se iniuste premi, aut indigne remunerari studia, aut officia male administrari causatur.
23 Raroque invenies, qui in aliquo non detrahat praesidenti, etsi interdum omnia recte gerantur. Comicos relege, revolve tragicos, familiam fere semper patrifamilias videbis ingratam. At non modo in curia, sed in schola, sed in claustro, sed in Capitolio morem hunc, si tamen domestica vitia sunt moribus aggreganda, miraberis obtinere.
24 Venerabilis Pater Gilbertus Herefordensis episcopus, mihi referre consuevit claustralium morem, quem in se ipso se fatebatur expertum. Cum enim monasterium ingressus esset, fervens adhuc igne, quem de novo conceperat, magistratuum suorum ignaviam arguebat. Nec mora, promotus in modico, miseratione complicium motus est. Nondum tamen pepercit maioribus.
25 Paulo post ad priores ascendit: prioribusque compatiens, carpere non cessavit abbates. Factus est et ipse abbas, et propitius in coabbates, episcoporum coepit vitia intueri. Tandem et ipse episcopus, coepiscopis parcit. Nec tamen ipsum invidiae vitio arbitror laborasse, sed vir prudens, quod hominibus quodammodo ingenitum est, eleganter expressit.
26 Et forte hoc sibi praefatus Pater imposuit, ut sic laborantium turbae sponte consertus, benignius audiretur. Sane Iulius Caesar, audita Catonis morte, tandem compassus est laboribus et aerumnis exstincti, et egregium civem rebus humanis deflevit exemptum. Publice tamen confessus est, quod et Cato virtuti eius inviderat, et quod ipse Catonis gloriae invidebat.
27 Quae vero ad gratiam sine invidia via expeditissima sit, senex docet in Andria, dum filium omnibus obsequi, neminem laedere refert. Ait quoque sequendae beatitudinis pater Augustinus, quia dentem caninum vel evitabit cautissima humilitas, vel retundet solidissima veritas. Alia siquidem virtute, nemo detractionis declinat aculeos, liberae tamen reprehensionis medelam, sana mens minime aspernatur.
28 Licet iure convicia puniantur, famosique libelli. Nam Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est Iudiciumque: et adversus conviciatores iam pridem 'lex est accepta, chorusque' de inepta licentia praesumentium, et abutentium, Turpiter obticuit, sublato iure nocendi. (Hor., De art. poet., 284.)
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77 > 29 > 71 > 23 > 24