Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XXIII. [Quod Carthusienses, dum moderationishabenis avaritiam cohibent, et Magni Montis nova religio, dum omnia mundana contemnens, et de crastino non cogitans repellit omnia, avaritiam excludit, ab hypocritarum nota et nomine longius absunt: et qui sunt saeculares aut religiosi: et quae regalia activorum, et quae otiosorum: et quis sit finis hypocriseos.]
| 1 | Hypocritarum autem nomen et notam cautissime et fidelissime declinant Carthusienses, et Magni Montis nova professio, in antiquae virtutis culmine, Salvatore praevio, solidata. Siquidem Carthusienses, cupiditati suae, imo necessitati, limites praefixerunt, et moderationis habenis omnem avaritiam cohibent, et interdum ipsi necessitati aliquid subtrahunt, ne sub obtentu illius quidpiam avaritia moliatur. Magni procul dubio viri, et inter praecipuos numerandi, cum non modo professiones, sed iam senescente mundo, in tanta multitudine labentium saeculorum, pauci processerint homines, qui satistatis sibi aliquos praescripserint terminos. |
| 2 | Necesse est semper deesse aliquid curtae rei, et ipse hiatus desiderii aliquid ulterius iugiter affectantis, imperfectionis signum est. Signum dico, defectum potius dixerim conscientiae manifestum. Quodam igitur modo, eoque glorioso, perfectus est, qui praevidet unde valeat satiari: quod etsi neminem vel admodum paucos gentilium assecutos credam, huic tamen nonnullos institisse proposito, certum habeo, cum et ethnicus dicat: 'Certum voto pete finem,' sine quo in infinitum animi humani conatus protenditur, et in id quod omnino nequeat apprehendi. |
| 3 | Porro Magni Montis incolae vitam praearduam elegerunt, et non modo avaritiae, sed ipsius naturae quodammodo domitores, omnia necessitatis imperia excluserunt, abiecerunt sollicitudinem crastini, omnia mundi oblectamenta contemnere parum est apud eos, quacunque ad portas eorum quis pulset imagine, excluditur et confusus abscedit: in eas quippe solus Christus ingreditur, cuius innituntur gratiae: iactantes cogitatum suum in eum, qui parvulos enutrit, et dat iumentis escam, pullisque corvorum [Psal. CXLVI]; lilia vestit agri, et omnibus sperantibus in se, aut constitutionis suae obtemperantibus legi, necessaria praestat, ut nihil desit his, qui se eius non subtraxerunt voluntati. |
| 4 | Totam ergo sollicitudinem suam, et omnem in eum proiiciunt, cui de fidelibus cura est, adeoque prudentiae devitant angustias, ut vita eorum tota nonnullis tentatio videatur. Sancti siquidem Patres genus tentationis diffiniunt, cum quis agendorum habenas divino duntaxat committit miraculo, humano nondum auxilio destitutus. |
| 5 | Caeterum ego vitam placentem Deo arbitror cupiditatis ignaram, insistentem innocentiae, et pervigilem in opere charitatis. Quid ergo in his aut in illis, sibi palliata hypocrisis vindicabit cupiditate deducta? Regula namque verissima est, quod de radice charitatis non oriuntur mala, et de cupiditatis planta nequaquam bona provenient. |
| 6 | Nec est quod displiceat Deo, ubi sincerae voluntatis victima immolatur: aut quod eum non offendat, si in qualibet pingui oblatione, propriam ei quis subtraxerit voluntatem. Ergo qui suam voluntatem facere disponit, irritat Dominum, et qui sua postposita illius se subiicit voluntati, Altissimum placat. In eo siquidem solo verae iustitiae summa consistit. |
| 7 | Unde illud in Evangelio: Iudicium meum, inquit Dominus, iustum est, quia non facio voluntatem meam, sed eius, qui misit me [Ioan. V]. Moyses quoque in Levitico: Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam ferment; ac mellis adolebitur in sacrificio Domini [Lev. III]. Superbiae namque fermentum offertur et mellis, cum quis neglecta humilitate et amaritudine mandatorum, quidpiam offert ad nutum propriae voluntatis. Qui vero mandatis legitimis propriam subiicit voluntatem, quidquid offerat, tumorem fermenti et mellis, a sacrificio prohibitam scilicet excludit dulcedinem. Isti itaque propriae voluntatis immemores, quaerentes iugiter quomodo placeant ei, cui se probaverunt, laudem, quae ab hominibus est, contemnentes; nec habentes, nec volentes habere divitias, quam dicendi sunt habere cum hypocritis portionem? |
| 8 | Quod tamen miraberis, iam ad Carthusienses divertisse dictus est aliquis, ut a sanctorum consortio evocatus ascenderet, et postea conversus retrorsum, quid quaesierit operum testimonio declarasse. At ille iudicem suum habet, nec tamen unquam committere potuit, ut sanctissimae professionis gloriam denigraret. De Magno Monte neminem adhuc assumptum audivi, sed utinam aut nunquam assumatur, aut talis, qui nullo decoloret actu hominum singularis eminentiae venustatem. Alii Basilium, alii Benedictum, hi Augustinum, at isti singularem magistrum habent Dominum Iesum Christum. |
| 9 | Licet autem istas duas professiones, minus tamen quam meruerint, commendaverim, nihil, Deo teste, in suggillationem aliorum, in professionibus suis recte incedentium, protuli. Sancti sunt utique Cistercienses, Cluniacenses sancti; sancti monachi et canonici regulares, et in his, sicut stella a stella differt in claritate, sunt alii aliis sanctiores, et quamvis professionem professio antecedat, in quavis earum forte reperientur, qui possint sanctis superioribus adaequari. |
| 10 | Plane virginum primus gradus et singularis gloriae titulus est: in continentibus tamen, et coniugatis, forte sunt aliqui multis virginibus praeferendi. Confessoribus martyres praeferendos catholica confitetur Ecclesia, et tamen nonnullos confessores, aliquibus martyribus forte quoad aliquid, non verebitur coaequare. |
| 11 | Nec est quod se aliquis saecularium, mei scilicet similium, iam dictis professionibus conferat, quia vix est ut quispiam talis vel ignavo coenobitae possit aequari. Si quis enim in nobis, a Septembris Idibus usque ad Pascha, ieiunet omni die, nocturnis adsit vigiliis, iugiter abstineat ab esu carnium, omnem Veneris immunditiam nesciat, horis competentibus nunquam desit, aut raro, et hoc ex iusta causa, sobrietatis limites non excedat, cautam ponat silentii custodiam ori suo, et diurnos excessus deleat satisfactione quotidiana, et quod praecipitur incunctanter, et sine mora expleat, et non modo verborum, sed et verberum acrimoniam sufferat patienter, ut coram tondente se obmutescat; quis non eum quasi virtutis egregiae, et singularis meriti hominem admiretur, et cum reverentia praeconetur, tanquam revera apostolicum virum, et expressum Christi imitatorem? |
| 12 | Haec autem etiam ignavi, ex necessitate tamen, faciunt coenobitae. Nam in eo a studiosis differunt, quod illi ex dilectione exercent ea, ad quae isti stimulo necessitatis urgentur, et saepe inviti. Sunt tamen in habitu communi, quos saeculares non audeo nominare, cum nihil saeculare sit dicendum in talibus, nisi quod saeculo nequam amoris foederantur affectu. |
| 13 | Sicut enim praeputium nihil est, et circumcisio nihil, sed observatio mandatorum Dei; sic, ut religiosorum pace dicam, monachatus nihil est, et canonicatus nihil, mandatorum observatione deducta. Haec igitur tandem prosunt, si quis legem observet. Si vero sine his quispiam observat legem, eum nequaquam dixerim saecularem. |
| 14 | Verumtamen geramus morem religiosis, sint saeculares interim, quos vestis pulla ab aliis non discernit. Nulla enim iactura nominis, nisi saecularis sit et vita. Indignantur aliqui quod de religiosis ego habitu saecularis, et conversationis peccator ista pronuntio, et dum commendo coenobitas, me aliis detrahere criminantur. Adversus hos non Caesarem, sed Benedictum appello, qui sicut Gyrovagos et Sarabaitas arguit, sic manifeste commendat coenobitas. |
| 16 | Auctor mihi Hieronymus est, licet eum nonnulli monachorum minus benigne audiant, eo quod clericos ad aliquid visus est praetulisse; auctor est, inquam, quod vestis nequaquam religionis differentiam faciat, sed in omni habitu qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Idem quoque ait: Vestes pullas aeque vita ut candidas. |
| 17 | Ornatus ut sordes pari modo fugienda, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Nam absque lineo amictu incedere, sed pretium linearum vestium non habere, laudabile est. Et manifeste videtur exprimere sectam temporis nostri, hominum scilicet, qui irregularem quamdam regulam profitentur, quos an ex verbis eius possis agnoscere, audi quid incontinenti subiungat. |
| 18 | Alioquin, inquit, ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio quod sudarium et orarium non habeas gloriari. Sunt qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias; quae magis venatio appellanda est, quam eleemosyna. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica esca in hamo ponitur, ut in eo matronarum sacculi protrahantur. |
| 19 | Est utique melius non habere quod tribuas, quam ut tribuas petere impudenter. Non habent fratres hospitales, vel alii quod hic de me querantur. Qui enim haec loquitur, doctor Ecclesiae est, et forte ad eos Hieronymus non respexit. Ipsi, licet ego noverim, noverunt regulam suam. Novi tamen regulam veritatis, qua mihi constat, quia religio munda et immaculata apud Deum et patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. |
| 20 | Haec autem politicorum omnium est: et bene cum istis agitur, si eam fideliter servant. Porro in sacro otio Dei degentium, regulam in se Propheta exprimit, dicens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear; propter hoc laetatum est cor meum [Psal. XV]. Et Maria exempta a turbis, et in Evangelio, sedens secus pedes Domini ut audiret verbum eius. |
| 21 | At ut de hypocritis sermo claudatur, quid beatus Iob de his pronuntiet proferatur in medium. Hoc, inquit, scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae adinstar puncti. Si ascenderit usque in coelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur [Iob. XX]. |