monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XXI. <<<     >>> XXIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XXII. [De eisdem: et de Ezechia, qui thesauros,quos ostentavit, amisit.]

1 Difficillimum, aut impossibile asserunt sapientes, in praesenti gaudere cum mundo, et in aeternum exsultare cum Christo: et plane miserrimum est torqueri cum mundo, et in aeternum cum diabolo flagellari. Si ergo et in hac vita tantum sperantes sunt hypocritae tristes, qui exterminant facies suas ut probi hominibus appareant, et quasi praecinentibus tubis, iustitiae suae opera praeconantur, a Domino frustra retributionem exspectant, quoniam in praesenti receperunt mercedem suam [Matth. V]. De his enim qui verbo et habitu tenus honorant Dominum, ex sententia eius constat, quoniam ipse elongatur ab eis; eo quod cor eorum ab eo elongatum est; sed et ipsa opera eorum dispendium salutis afferunt, et Babyloniorum principi Satanae famulantur. Omnia enim quae ostentationis gratia fiunt, proficiscuntur in mortem.
2 Regum narrat historia, quod cum Ezechias rex Hierusalem per manum Isaiae filii Amos signum incolumitatis et salutis a Domino accepisset, umbra horologii retrorsum cedente decem gradibus, quod naturae videtur adversum, cum umbra procedere soleat, non redire; misit Berodach Baladam filius Baladam rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
3 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum, et argentum, et pigmenta varia: unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quidquam quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Venit autem Isaias propheta ad regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, aut unde venerunt ad te?
4 Cui ait rex: De terra longinqua venerunt, de Babylone. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quae sunt in domo mea, viderunt. Nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. Dixitque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini. Ecce dies venient, et auferentur omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui, usque in diem hanc, in Babylonem. Non remanebit quidquam, ait Dominus.
5 Sed de filiis tuis qui egredientur de te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis [IV Reg. XX].
6 In superficie quidem historiae secundum Hebraeos, auctore Hieronymo, veritas liquet cum Ananias, Azarias, Misael, cum Daniele captivati sunt in Babylonem, ibique castrati, ut in regis palatio, secundum morem gentium, ministrarent: nisi forte repugnet, quod pueri sine macula a rege iubentur introduci, ut linguam Chaldaeorum discerent, et constet quod non modo thesauri regis Iudae in Babyloniam translati sunt, sed magna pars vasorum templi Domini in Hierusalem asportata legatur, et profanata. Eleganter tamen cum Dominus regi miraculum indulsisset, Babyloniorum dicuntur nuntii cum muneribus accessisse.
7 Quia tunc praecipue quis sollicitatur a nuntiis confusionis, quando per admirabilem clementiam Dei virtus clarius innotescit. Sed tunc imprudentis est exsultare, quia hi non modo suspecti habendi sunt, sed quasi hostes perniciosissimi studiosius devitandi, quia timendi sunt etiam cum dona ferunt. Qui ergo aromata bonorum operum, virtutis aurum, argentum eloquentiae, cogitationum pigmenta, unguenta misericordiae, et utensilium suorum aptitudinem ostentat et decorem, et si qua in thesauris bonae conscientiae cautius et utilius reponuntur, audiat verbum Domini, sciatque pro certo, quia omnia quae militare videbantur ad gloriam, confusionis stipendium et mortis acceptura sunt.
8 Ipsaque etiam filiorum successio, Babyloniorum castratur principi, quia ea quae alias meritum virtutis habent et fructum, dum inanis gloriae causa fiunt, inutilia sunt auctori. Iustus enim remunerator hypocritas spernit, et solius veritatis in bono cultum acceptat, cuius oculi nullo fuco, nulla malitia praestringi possunt, quia videt in abditis, et cordium profunda scrutatur.
9 Species discernit a rebus, Ne qua sub aerato mendosum tinniat auro. (Pers., V, 106.) Unde et hypocrisis nomen accepit, quae quidem Epicureorum indubitata species est.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22