monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XX. <<<     >>> XXII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XXI. [De hypocritis, qui ambitionis labem, falsareligionis imagine, nituntur occultare.]

1 Licet autem populi temeritas, aut licentia potestatum, praeceptis legitimis, et divina institutione reprimi possit, ambitio tamen dominari non potest. Si enim in manifesto non audet, clanculo serpit, et fraudulenter ingreditur. Si fores Ecclesiae muneribus non aperiat, si nec sua, nec aliena violentia reserantur, confugit ad artes fallaciae suae, omnia quae libertatem impugnant, quae doctorum statuta convellunt, et quae religioni contraria sunt, tota libertate spiritus detestatur.
2 Sinonem, ut simplices et credulos circumveniat, miraberis rediisse. Simulat et dissimulat, et astutam gerit sub pectore vulpem. (Pers., V, 117.) Stoico quovis liberior est, Catone rigidior. Est quoque interdum simplicior Paulo doctore gentium, sollicitior, ferventior Petro; et ei vivere Christus est, et mori lucrum: nec gloriatur in aliquo, nisi in cruce Christi, quam iugiter portat in corpore, ut spiritus salvus sit, dissolvi duntaxat cupiens, et esse cum Christo.
3 Mortificat ergo carnem cum vitiis et concupiscentiis; et non sicut caeteri hominum, cum hominibus degens, vitam agit angelicam, et in coelestibus conversatur. Ieiunant hi continue, sine intermissione orant, clare tamen, et ut audiat hospes, asperis et sordidis vestibus induuntur, et populum increpant. Arguunt clerum, de moribus corrigendis sollicitant principatus et potestates, testimonium sibi acquirentes iustitiae, si vitae detrahant alienae.
4 Ut vero fraus sub honestatis specie convalescat, laudabilium virorum collegia expetunt, arduas subeunt professiones, ostentant difficilia, et familiarius sibi propitii, possibilia et quae humaniora sunt, exsequuntur. Sic ergo Basilii, Benedicti, Augustini, aut si hoc parum est, apostolorum et prophetarum fatentur successores; vestes Carthusiensium, Cisterciensium, Cluniacensium, induunt, et qui dignantur esse canonici, gloriantur in laneis tunicis et pellibus agninis.
5 Veniunt enim in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII]; sed, ut ait Dominus, evidentissime cognoscuntur a fructibus suis. Non tamen a fraude istorum, religionis verae diminuitur gloria. Nam indubitanter omnibus constat, quia nomina quae profitentur, et quorum pollicentur officia, honestissima et fidelissima sunt.
6 Nam religio in his adeo vera, adeo probata consistit, ut nullius reprehensionis aculeos reformidet. Siquidem Carthusienses, quasi avaritiae triumphatores, praecipui ubique clarescunt. Cistercienses B. Benedicti, quem omnium iustorum spiritu plenum fuisse constat, praecepta et vestigia sequuntur ad unguem, Cluniacenses, religionis formam multis provinciis tradiderunt.
7 Et canonicis sufficere debet ad plenissimam laudem, quod regulam eorum oportet omnes clericos imitari. Eremitae quoque baptistam Salvatoris, et filios prophetarum, institutionis suae habent auctores. Fratres Templi, Machabaeorum exemplo, ponunt animas suas pro fratribus suis. Xenodochi, sive hospitalium procuratores, apostolorum sequuntur vestigia, et ad perfectionis cumulum aspirantes, in eo fidelissime audiunt Christum, quod vivunt innocenter, et omnia quae habent, pauperibus erogant.
8 In his tamen omnibus fideles inveniuntur, et reprobi, nec ob id religionis aut professionis veritas deformatur. Quae enim professio est, aut quae legitur unquam fuisse societas, in quam macula non irrepserit? Angelum apostatam legimus, in primis fratribus parricidium, prophetam reprobum, apostolum proditorem, discipulos Christi perfidos, nec tamen corrumpitur puritas persistentium angelorum, aut minus sancta est societas invicem diligentium fratrum, aut prophetiae gratia est in electis culpabilis, aut apostolatus in fidelibus contemptibilis, aut disciplina Christi per varios errores aberrantium est infamis.
9 Sicut ergo angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis, et apostoli pseudo ad auctoritatem apostolicam aspirabant potius, quam ad vitam: sic et hypocritae ad supercilium Pharisaeorum confugiunt, dilatantes phylacteria, et magnificantes fimbrias; et quae in lege Dei scripta sunt, nolunt contingere digito, nisi ut videantur ab hominibus, a quibus honoris aut alterius remunerationis mercedem exspectant.
10 Inde est quod facie pallorem ostentant, profunda ab usu trahunt suspiria, artificiosis et obsequentibus lacrymis subito inundantur, obstipo capite, liminibus interclusis, coma brevi, capite fere raso, voce demissa, labiis ab oratione mobilibus, incessu tranquillo, et quasi gressu quadam proportione composito, pannosi, obsiti, sordes vestium, et affectatam vindicant vilitatem, ut eo facilius ascendant, quo se studiosius videntur in locum novissimum deiecisse, et qui sponte sua decrescunt, crescere compellantur inviti.
11 Hi sunt qui, si quid maculae inhaesit Ecclesiae dum peregrinatur, publicis aspectibus detegunt, ut ipsi ab omni macula videantur immunes. Hi sunt qui beneficia, quae necdum sanctis collata sunt, praedicant auferenda. Hi sunt qui potestatibus persuadent, ut propter vitia personarum, iure suo priventur ecclesiae. Decimationes et primitias ecclesiis subtrahunt, et ecclesias ipsas accipiunt de manu laicorum, episcopis inconsultis.
12 Hi sunt qui praedia avita subtrahentes indigenis, vicos et pagos redigunt in solitudinem, et in suos usus vicina quaeque convertunt, ecclesias diruunt, aut in usus revocant saeculares. Quae domus orationis fuerat, aut efficitur stabulum pecoris, aut opilionis, aut lanificii officina. Et quidem maiora impune faciunt, et quasi cornibus geminae potestatis, Ecclesiam, in cuius sinu quiescunt et proteguntur umbra, ventilare non cessant.
13 Ad Ecclesiam namque Romanam confugiunt, quae mater pietatis, religioni consuevit providere quietem. Implorant opem eius, protectionis impetrant clypeum, ne cuiusquam possint malignitate vexari, et ut se possint plenius exhibere, et charitatis implere munus, ne decimas dent, apostolico privilegio muniuntur. Procedunt ulterius, et quo sibi plura impune liceant, a iurisdictione omnium ecclesiarum se ipsos eximunt, et efficiuntur Romanae Ecclesiae filii spirituales.
14 Ita tamen, ut pro foro rei ubique conveniant; sed tamen conveniri non possunt, nisi Romae vel Hierosolymis. Deinde saecularium potestatum implorant auxilium, et eis divinam gratiam pollicentur. Fiuntque mediatores Dei et hominum, et eos qui venia indigent, suis aggregant societatibus, confessiones excipiunt, et claves Ecclesiae usurpantes, aut subripientes Petro, ligare praesumunt et solvere, et Domino prohibente, falcem mittunt in messem alienam. Potentiores tamen et ditiores, favore vel mercede recepta, facilius exonerant, et peccatis alienis humeros supponentes, iubent abire in tunicas et vestes pullas, quidquid illi se commisisse deplorant.
15 Amplificant misericordiam Domini, qui neminem vult perire, quam sicut apertam et patentem poenitentibus, sic solis desperantibus praeclusam esse, pronuntiant. Indulgent interim his, qui criminibus ardentius, et tenacius involvuntur, peccare in spe, dum tamen sibi in redemptionem eorum, aliquid praerogent; et audacter promittunt veniam, eo quod sicut aqua ignem, ita eleemosyna peccatum exstinguit.
16 Poenitentia quoque nunquam sera est, si tamen vera. Consentiunt ergo moribus iniquis, et popularem provocantes affectionem, assentationibus obturant aures hominum, ne increpationes audiant praelatorum. Ad haec rumusculos inquirunt, tumultibus gaudent, dissidentium secreta explorant, et eadem nunc ad amicos perferunt, nunc ad hostes, utrisque grati, utrisque perfidi, magis tamen ad ista videntur idonei, quia ab imagine religionis minus habentur suspecti. Quid in palatio, quid in foro, quid in agris expediat, quid in castris, soli creduntur nosse, quia universa haec prae caeteris videntur curare, qui istis iugiter immiscentur.
17 Si conveniant patres in curia, cives in foro, milites in expeditione, si denique concilium, aut synodus convocetur, praecipuam sedium partem praeoccupabit umbratilis ista religio. Claustrorum fracta credas repagula, exhausta ptochia, vel xenodochia, et a locis venerabilibus examina conviventium evolasse. Adeo quidem se religionis species turbis, et publicis aspectibus ingerit.
18 Primas cathedras, recubitus primos, primas salutationes usurpant, et si eas differas, vehementissime indignantur. Si eis obloqueris, religionis inimicus et veritatis diceris impugnator. Feras itaque patienter, si iniurias et damna intulerint, qui licentiam omnium, apostolica et regia auctoritate obtinuisse videntur.
19 Nam et hoc meritis eorum deberi creditur. Sane qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. [Rom. XIII.] Nec ego apostolicae maiestati, et regiae arbitror reluctandum. Miror tamen, ut fidelium pace loquar, quidnam sit, quod decimas, et iura aliena usurpare non erubescunt? Inquient forte, religiosi sumus. Plane decimas solvere religionis pars est, et eas a Deo populus duntaxat religiosus exigitur.
20 At qui eas exigunt, irreligiosi sunt. Vos autem quis constituit iudices super eos? Aut qui estis ut exerceatis iudicium in servos alienos? Unusquisque suo domino stat, aut cadit. Stabunt autem. Sumus, inquiunt, tuti apostolico privilegio, cuius beneficio de nutrimentis animalium et laboribus nostris decimas retinemus. Nempe apostolis omnia licent; sed omnia ab apostolicis fieri nequaquam expedit.
21 Esto quod illi vobis hoc licenter concesserint; vos an recte petieritis, videatis. Nempe qui petit, ut quod debet, non faciat, iustitiae spontaneus non obedit. Nunquid de nutrimentis Abel Dominum non respexit? Cain fruges obtulit; recte quidem, quia Domino debebantur, sed in partitione iniqua, dum divisioni aliquid subtrahit, peccatum committit.
22 Acceptantur prae illo munera eius, qui fetus animalium cum Domino partitur. Et forte de animalibus redduntur rectius, quia sine cultura et cura nostra proveniunt. Plus enim laboris est in frugibus serendis et metendis. Non coguntur dare de suis. Quis enim de laboribus alienis redditurus est rationem? Quid multa?
23 Multis et longis allegationibus videntur astruere quoniam alios decimas dare non prohibent, dum ipsi ab eis dandis immunes sint, quia adeo religiosi sunt, quod in ea parte derogare possunt constitutioni divinae, et in eo licenter minus grati sunt gratiae Dei, quo eam amplioribus beneficiis experiuntur. Quae enim ex sola gratia proveniunt, ut sunt fena, et sponte nascentia, non censentur obnoxia religioni.
24 Primo quidem dum religio paupertate gaudebat, et in aliorum necessitates aut usus effundebat viscera inopiae suae, indulta sunt privilegia professionibus, quae necessitate cessante, et frigescente charitate, potius avaritiae, quam religionis instrumenta creduntur. Ecce enim quia omnes hi privilegiati, quae sua sunt quaerunt, et Iesus, qui praedicatur in publico, aut omnino abest, aut in abditis latet.
26 Inde est, quod cum ad iniquum compendium avaritiae privilegia trahi conspiceret B. Adrianus, volens ea omnino revocare, licentiam eorum hac moderatione compescuit, ut quae de laboribus usurpant, circa novalia duntaxat interpretetur. Sic enim gaudere poterunt privilegiis, sine gravi dispendio iuris alieni. Unum tamen est quod tantus Pater utcunque sustinuit: et quia Patrum canonibus refragatur, mirabile est in oculis nostris.
27 Milites namque Templi, sui favore ecclesiarum dispositionem vindicant, occupant personatus, et quodammodo sanguinem Christi fidelibus ministrare praesumunt, quorum fere professio est humanum sanguinem fundere. Non equidem quod eos viros sanguinum dicam, qui pene soli inter homines legitima gerunt bella, cum et David non propter bella, quae legitime exercebat, vir sanguinum dictus sit, sed propter Uriam, cuius sanguinem innocenter effudit.
28 Ut enim in canonibus cautum est, laicis quamvis religiosis, nulla de rebus ecclesiasticis legitur attributa facultas. Esset utique verae religionis indicium, si ab illius rei dispositione temperarent, quam sibi, Domino prohibente, tractare non licet. Sed nec de rapinis, non dico ecclesiarum, sed nec quorumcunque fidelium, munus hospitalitatis implendum arbitror, quia panem sacrilegum odit Dominus, et aspernatur oblationes quae offeruntur ex sanguine: et quoties invocatur a talibus, claudit aures suas, ut non pateant ad preces eorum.
30 De his quae in fraudem iustitiae Dei committuntur a talibus, ad praesens nequaquam sermo est institutus: licet omnino iniquum sit, quod amore pecuniae illecti, ecclesias, quas episcopi clauserunt, aperiunt. Divina suspensi celebrant, sepeliunt mortuos, quos reiicit Ecclesia, et semel in anno faciunt, ut toto anno erroneus populus ad vocem Ecclesiae obsurdescat, et qui coerceri non potest, emendari contemnit.
31 Circumeunt ergo ecclesias, collegiorum suorum merita praeconantur, abolitiones criminum portant, et interdum praedicant Evangelium novum, adulterantes verbum Dei, quod annutiant non ad gratiam, sed ad pretium, viventes ad voluptatem non ad veritatem: et tandem cum in latibulis sero conveniunt, die de virtute locuti, clunem agitant errore et labore nocturno.
32 Si sic itur ad Christum, fallax et vana est doctrina Patrum, quae arctam et arduam monstravit viam, homini tendenti ad vitam. Cum vero istis ecclesia indignetur, nulli omnino aequius commoventur, quam viri vere, religiosi, in quorum iniuriam haec omnia refunduntur. Succenset populus; sed religiosae professiones adversus hanc hypocrisis labem iustius amaricantur.
33 Non enim hoc fecisse dicuntur hypocritae, sed Cistercienses, aut Cluniacenses, aut alii, quorum hi ventiloqui, aut ventriloqui habitum induunt, et vitam mentiuntur. Nam claustrales, qui plane vere religiosi sunt, dum professionibus serviunt, ab hac malitia immunes sunt. Nulla vita fidelior, nulla simplicior, nulla felicior, quam eorum, qui in claustris fideliter degunt, et humiliter abiectione sua gaudentes, obedientes praelatis suis in omni subiectione et reverentia, nec appetentes sub obedientiae nomine dominatum, aut fraudandi, aut vagandi, aut otiandi licentiam, vasa sua possidentes in sanctificatione et honore, praestolantes in silentio et patientia salutare Dei, a detractione et murmure alieni, excipientes ab ore Domini in quiete verbum, quod salvare potest animas suas, grata miscentes cum Deo colloquia, et quasi terrestres angeli, sunt totius mundanae perturbationis ignari. Si quid autem est, quod eos contristare videatur, ad charitatem fraternam referendum est, quia et in coelis angeli nostris quodammodo lapsibus compatiuntur, et super uno peccatore, poenitentiam agente, congaudent.
34 Cum vero philosophos imitari nostro tempore, quo virtus exinanita est, et Astream relictis hominibus ad coelos constet rediisse, sit arduum, vita claustralium virtutem philosophorum incomparabiliter antecedit, aut quod melius crediderim, rectissime et tutissime philosophantur. Qui vero ad explendas necessitates eorum egrediuntur humiliter, et in eis fideliter versantur, et si non securiorem, plane utiliorem exercent; et vitam, maxima laude digni et reverentia, nequaquam ad Epicureorum vel hypocritarum factionem accedunt. Nam hypocritas Epicureis rectissime aggregabis, qui philosophiam profitentur, et propriae serviunt voluntati.
35 Cum lites foveant, privilegiis abutantur, serviant cupiditati, charitatis officia nequaquam exerceant, propriam quaerant gloriam, nonne secundum carnem ambulant, licet se spirituales mentiantur; merito exspectantes interitum carnis, participes futuri gehennae illius, cuius et nequam spiritus est, et quia inani gloria intumescens, Altissimo conformari voluit aut praeferri, deiectus et praecipitatus est in lacum damnationis aeternae?
36 Sane insani sunt, qui hac via incedunt, et miserabiliores omnibus gentibus, qui et praesentis vitae bonis privantur, et aeternae, maxime cum ille, qui pro peccatoribus peccatum sustinuit fieri, et familiarem se exhibuit publicanis, et meretricibus, cum hypocritis pacem habere nequiverit, qui non indigebant iustitia eius. Quod planum est his, qui altercationes, quas cum Pharisaeis exercuit, diligenter attendunt.
37 Nituntur tamen Pharisaeorum exemplo locum tenere primum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XX. <<<     >>> XXII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21