Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XX. [De legibus saecularium principum, quibuscuriales et officiales arcentur ab honoribus ecclesiasticis: et quibus exemplis Dathanitae et Abironitae nitantur obtinere.]
| 1 | Ait ergo imperator Iustinianus: 'Maxima sunt in omnibus dona Dei de superna collata clementia, sacerdotium et imperium: illud quidem divinis ministrans, hoc autem humanis praesidens, ac diligentiam exhibens: ex uno eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum imperatoribus, sicut sacerdotum honestas, cum utique pro illis ipsi semper Deo supplicent. |
| 2 | Nam si hoc quidem inculpabile sit, undique et apud Deum fiducia erit plenum. Imperium autem recte et competenter exornet traditam sibi rempublicam, erit consonantia quaedam bona, omne quidquid utile est, humano conferens generi. Nos igitur maximam habemus sollicitudinem circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus credimus, quia per ea maxima nobis dona dabuntur a Deo, et ea quae sunt, firma habebimus, et quae nondum venerunt, acquiremus. |
| 3 | Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat decens, et amabile Deo. Hoc autem futurum esse credimus, si sacrarum regularum observatio custodiatur, quam iusti, laudati, adorandi inspectores, et ministri verbi Dei tradiderunt apostoli, et sancti Patres custodierunt, et explanaverunt. Sancimus igitur sanctas per omnia sequentes regulas, dum quispiam sequenti omni tempore, ad ordinationem episcopatus perducitur, considerari prius eius vitam secundum sacrum Apostolum, si honesta, si inculpabilis, et undique irreprehensibilis sit, et in bonis testimonium habeat, et sacerdotem decens, et neque ex officiali, aut ex curiali veniat fortuna. |
| 4 | Neque ex idiota mox clericus, deinde parvum aliquid praeteriens episcopus appareat, sed aut in virginitate degens a principio, aut uxorem siquidem habens, ex virginitate ad eum venientem, neque filios odibiles. Alioquin qui praeter haec aliquid agit, et ipse cadat sacerdotio, et qui eum ordinat extra episcopatum sectabitur hanc legem offendens. |
| 5 | Sed neque ineruditus existens sacrorum dogmatum, ad episcopatum accedat. Prius autem aut monasticam vitam professus, aut in clero constitutus, non minus mensibus sex, uxori tamen non cohaerens. De caetero autem nulli permittimus a positione legis uxorem habenti, talem imponi ordinationem. Sicut bonam gratiam, vel gloriam in eo, qui ordinandus est, quaerimus; ita etiam in eo calumniam, qui frustra accusavit, punimus. |
| 6 | Si autem aliquis dicat conscium se esse alicuius illicitorum ei, non prius mereatur episcopi ordinationem, quam querelae examinatio fiat, et undique innoxius appareat. Quod si post huiusmodi contradictionem, non passus is qui ordinem facit, legitimam examinationem imponi causae, currat ad ordinationem, sciat quod ab eo fit, pro nihilo esse, sed is qui contra legem fit cadat sacerdotio, et qui sine probatione ordinationem imponit, et ipse similiter cadat sede sacerdotali. |
| 7 | ' Item Leo: 'Si quemquam ad episcopatus gradum provehi, Deo auctore, contigerit, puris hominum mentibus, nuda electionis scientia, sincero omnium iudicio proferatur. Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur. Qualiter quisque mereatur, non quantum quisque dare sufficiat, aestimetur. |
| 8 | Profecto enim quis locus tutus, et quae causa poterit esse excusata, si veneranda Dei templa pecuniis expugnentur? Quem murum integritati, aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames veneranda penetralia proserpit? Quid denique cautum esse poterit, aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiae, et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. |
| 9 | Itaque castus et humilis eligatur nostris temporibus episcopus, ut locorum quocunque pervenerit, omnia vitae propriae integritate purificet. Non pretio, sed precibus ordinetur antistes, tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. Sola illi suffragetur necessitas excusandi. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus. |
| 10 | Cum sane quisquis hanc sanctam et venerabilem antistitis sedem pecuniae interventu subiisse, aut si quis ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis, et laesae maiestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotii retrahatur. Nec solum deinceps honore privari, sed perpetuae quoque infamiae damnari decrevimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur. |
| 11 | ' Item Iustinianus Novella: 'Prae omnibus istud observare sancimus, ut nullus per suffragium alicuius muneris episcopus ordinetur. Si quid autem tale committatur, ipsi dantes et accipientes, et eorum mediatores damnationi subiiciantur. Et praeterea qui dat, et qui accipit, et mediator, sacerdotii aut cleri honore removeatur. |
| 12 | Quod autem pro hac causa datum est, ecclesiae illi vindicetur, cuius voluit sacerdotium comparare. Si forte laicus mediator pro hac causa aliquid acceperit, in duplum id ecclesiae restituat.' Idem: 'Sed neque quemlibet venerabilis domus gubernatorem, aut aliam quamcunque sollicitudinem ecclesiasticam agentem, dare aliquid illi a quo constituitur, aut nulli personae liceat, pro commissa sibi gubernatione. Qui vero dat aut accipit aut mediator fit, clero nudabitur, acceptis vindicandis venerabili loco. |
| 13 | Si autem saecularis sit qui accipit, aut mediator est, quod datum est, duplum eidem venerabili loco ab ipso praebeatur.' Idem: 'Sancimus cum opus fuerit episcopum ordinare, clericos mox in tribus decreta facere personis propositis sacrosanctis Evangeliis, dicentes in ipsis decretis, quia neque propter aliquam donationem, aut promissionem, aut amicitiam hos elegerunt. |
| 14 | Sed et scientes eos rectae fidei, et honestae vitae esse, et litteras nosse; et quia, neque uxorem, neque concubinam, neque filios habent, neque hos curiales aut officiales esse.' Idem: 'Sed neque curialem aut officialem clericum fieri permittimus: unde ex hoc venerabili clero iniuria fiat, nisi forte monasticam vitam aliquis eorum non minus XXV annis impleverit. Tales enim ordinari praecipimus, quarta propriae substantiae sibi retenta, reliquis partibus curiae et fisco vindicandis, si in clero constituti, monacho condecentem vitam impleverint. |
| 15 | ' Idem: 'Ab episcopis Deo amabilibus secundum divinas regulas religiosos clericos cum multa fieri inquisitione, et boni testimonii viros ordinari sancimus, litteras omnimodo scientes, eruditos, sed nullos magis in sacris ordinationibus diligimus, quam cum castitate viventes, aut cum uxoribus non cohabitantes. Haec quidem saeculi principes. |
| 16 | Nam licet Ecclesiae doctores haec latius prosequantur; quoniam nimis videntur ardua, quae dicuntur ab ipsis, vilescunt. Utique qui vel istos non audit, caecior est Hypsea, et Dulichio remige surdior, et qui merito praecipitandus est, prostratus ab angelo, quem contemnit, in infernum inferiorem. Nadab et Abiu igne suo succensos, et extra tabernaculum elatos, Domino mandante, audieras; sed hi templum Domini et Sancta sanctorum, Moyse repugnante, id est lege Domini prohibente, nituntur irrumpere. |
| 17 | Successit eis soboles numerosa, replet atrium domus Domini, alienum ignem accendunt. Adolere thura nituntur prohibiti, et Dathanitarum et Abironitarum societate contracta, irruunt in Moysen, scindentes Ecclesiam, sacerdotium perturbantes, seditionem facientes in populo, nisi ad sacerdotium permittantur accedere. Cum enim sibi conciliaverint gratiam potestatum, de iure patere sibi asserunt universa; eo quod princeps, ut dicunt, legibus non subiicitur, et quod principi placet legis habet vigorem. |
| 18 | Cum ergo populus ei, et in eum omnem auctoritatem suam contulerit, ei obviare crimen maiestatis est, et manifesta subversio principatus. Siquidem sacrilegii instar est, dubitare an is dignus sit, quem princeps elegerit. Nec temeritatis effugit notam, et bene cum eo agitur, si vel poenam, quisquis ex quacunque causa voluntatem principis evacuare parat. Nullas leges credunt civilibus praeferendas. Has Anacharsis Scytha telis araneae comparavit, quae muscas et culices detinent, sed volatilia transmittunt grandiora. |
| 19 | Sic et iura civilia, humiliorum reprimunt voluntates; sed profecto potentioribus cedunt. Nam ex transgressione vel contemptu legitimam eis non irrogant poenam, sed nec interpellatos quidem cauta dissimulatione praetereunt. Ad haec conquisita tyrannorum exempla proponunt, quibus persuadeant potestatibus universa licere. Maxime tamen sicubi locorum fuerint, ubi inveterata consuetudo obtineat, etiam si rationi adversetur et legi. |
| 20 | Narrant quis tyrannus domesticum suum, aut familiarem, in quam ecclesiam sine electione intruserit, quis clerum, ut ignotum et indignum eligeret, terroribus et damnis impulerit, quis Ecclesiam Dei vendiderit palam, quis metropolitanum compulerit reprobabilem consecrare, quis episcopos religiosos in exsilium egerit, aut actos ab illis, coegerit exsulare, quis Ecclesiam et res sacras oneraverit muneribus sordidis, quis indignis suppliciis torserit religiosos, quis vilipenderit et pessundederit clerum, quis in provincias induxerit ferale iudicium, quis leges et canones exterminaverit a finibus suis; quis induxerit silentium episcopis, ut quaevis flagitia impune et sine ulla reprehensione committeret, quis adversus Ecclesiam Romanam diutius et perniciosius intumuerit, quis omnia non tam sua quam perversa lege tractaverit, quis tandem consueverit libito licitum coaequare. |
| 21 | Si quis autem in his commemorandis copiosior est, et in explenda malitia nequior, sincerioris est fidei, et efficacioris indutriae. Qui vero pro veritate fidei, aut sinceritate morum de iure divino aliquid loquitur, aut superstitiosus est, aut invidus, aut (quod capitale est) principis inimicus. |
| 22 | Si dicas quia ignis qui per septuaginta annos Babylonicae captivitatis sub aqua vixerat, demum exstinctus est, Antiocho vendente Iasoni sacerdotium, aut quod beatus Gregorius testatur, quia pestilentiae, et fames, concussiones gentium, collisiones regnorum, et quam plurima adversa terris proveniunt, ex eo quod honores ecclesiastici ad pretium, vel humanam gratiam conferuntur personis non meritis. |
| 23 | Si dicas Ozam percussum a Domino, eo quod arcam nutantem praesumebat erigere. Si regnante Ozia rege leproso, siluisse dixeris Isaiam, et, eo mortuo, vidisse Dominum sedentem super solium excelsum. Si dixeris onera tabernaculi humeris et plaustris levitarum duntaxat imminere, et si qua sunt in lege Dei similia, bene agetur tecum, si non mutilatus retrudaris in carcerem, aut in exsilium propellaris. |
| 24 | Undique conclamaberis, et tam ambitiosi, quam fautores eorum extremae damnationis vitae non verebuntur ferre sententiam. Unum tamen remedium tibi Dominus procurabit, quod cuiusque sapientis et timentis Deum conscientia consonat verbis tuis. Inde est quod sententia eorum de te, Domino auctore, non semper obtinet. Si enim ipsis creditum fuerit, tu quasi laesae maiestatis reus, hostis publicus iudicaberis. Diceris utique publica evacuare iudicia, et dum professionis propriae zelator, ecclesiasticam erigis libertatem, sapientiam subvertis principum, et eos quasi stultos et contemptibiles reddere machinaris. |
| 25 | Satius erit ut diadema detraheretur principis capiti, quam principalis et egregiae partis reipublicae dispositio, quae in religione versatur, illius subtrahatur arbitrio. Non privata cupit, Romana quisquis in urbe Pompeium transire parat. Et forte arrogantius privatorum vota transgreditur qui sub imagine libertatis principibus appetit dominari. |
| 26 | Nam si quis principum superstitioni huiusmodi acquiescat, insipiens est, et ab illustrium regum virtute degenerat. David tamen, sicut Regum narrat historia, et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et tympanis, et lyris, et sistris, et cymbalis; licet ei non defuerit eiusmodi increpator. Historia namque memorata prosequitur: Et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est quasi nudetur unus de scurris. |
| 27 | Dixitque David ad Michol: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me, potius quam patrem tuum, et quam omnem domum eius; et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel, et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae [II Reg. VI]. David vero sedit rex in domo sua, et dedit ei Dominus requiem undique ab universis inimicis suis. |
| 28 | Videsne quam diligenter puniri docet historia hinc contemptum religionis, cum arrogantia tumoris, inde devotionem fidei, et humilitatis cultum remunerat? Nam et David quietem regni assequitur, et Michol pravae increpationis merito sterilis obit, et nullum inclyti generis, et felicis matrimonii reliquit fructum. Recte quidem, cum et Michol omnis aqua, vel ex omnibus interpretetur. |
| 29 | Siquidem multitudinis imperitae consilium, et quae populare iudicium sequitur, fructus boni nec iucunditatem, nec memoriam habet. Verumtamen cum istos consiliarios magnatorum audieris, nequaquam suspicaberis Michol sine sobole decessisse. Omnes enim filios Michol esse miraberis, et si non carnem, spiritum ex traduce illius putabis processisse. |
| 30 | Et quo istud facilius tibi persuadeas, hi qui divinam evacuare nituntur, ut suam statuant, auctoritatem, sine liberis moriuntur, aut eos relinquunt degeneres et ignavos. Procul dubio quisquis ecclesiasticam deprimit libertatem, aut punitur in se, aut punitur in sobole. Amittunt ergo filii etiam propria, cum his quae, favore eorum, paterna impietas occupavit. |