monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XVIII. <<<     >>> XX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XIX. [De his qui impudentius irruunt, sine dissimulationeambitionis, quos neque ratio, nec auctoritas reprimere potest.]

1 Consistunt e regione quam plurimi, nequaquam dissimulantes propositum, sed ambitionis quasi, ut dici solet, insignia praeconantes, praedictorum derident ignaviam, velut militum, qui militiae suae titulos non audeant profiteri. Hi licet impuri sint, et nec vitam suam velint erigere, nec sciant instruere alienam, immundis, ut dicitur, pedibus, certatim irrumpunt in Sancta sanctorum, panes Dominicae propositionis, et carnes Agni immaculati assas igne passionis in cruce, non modo illotis, sed pollutis (si liceat) manibus tractaturi. Hi sunt qui licet primo aditu, ac ianuis habeantur indigni, continuo tamen tendunt ad sacerdotium, festinant ad tribunal, et repulsis caeteris, sic sacris altaribus incubant, ut iam non ad formam, et exemplum praebendum plebi, ordo ille videatur institutus, sed esse occasio quaedam in abundantia et securitate vivendi.
2 Nec putatur officium districto Dei iudicio obnoxium, ad secura quaedam, et nusquam discutienda administratio. Credas illud poeticum voce praeconis omnibus sonuisse: Occupet extremum scabies. Inde est quod omnes, quasi in stadii agone, contendunt, anhelantibus singulis, ne episcopatum accipiat alter.
3 Votis ergo, etsi non re, plures numero sunt rectores, quam illi quos regunt. Nam qui regi velint perpauci sunt, cum quisque ut emancipetur a iugo rectoris proprii, totis viribus quaerat. Privilegio siquidem apostolico, aut regio praecepto, plurimi tuti sunt, ne iudicibus suis obtemperent, ne iustitiam faciant, ne legi Dei subiecti sint.
4 Non reprehendo clementiam apostolicae sedis, sed hanc indulgentiam eius, Ecclesiae Dei non arbitror expedire. Nihil tale in illa gloriosa familia Christi legimus, licet et in illis contentio facta sit, quis eorum videretur esse maior. Nullam emancipationem huiusmodi ab apostolis factam meminimus, licet Paulum et Barnabam audierimus ab invicem discessisse.
5 Nullam in illa superna civitate, quae sursum est mater nostra, contradictionis materiam credimus, sed nec hic esse debere, nisi urgentissima ratio flagitet. De his enim (ut pace multitudinis, et eorum qui illius fovent iniquitatem, loquar) dicam quod sentio, ne quid subtraham veritati, aut probabilitati. Dico ergo quod indubitanter credo, quod hi, qui efferente superbia, huiusmodi emancipationes quaerunt, a cervice sua iugum Christi, et patris eius, si fieri posset, excuterent.
6 Plus dico, imo et quantum est in ipsis excutiunt, et divinae ordinationi fallaciter contradicunt. Nusquam ergo illud Apostoli: Non omnes prophetae, non omnes magistri sunt. Omnes enim prophetae et magistri sunt. Ita ut secundum antiquum proverbium merito dicatur, quod et Saul inter prophetas. Et revera, sicut ait Gregorius Nazianzenus, nulla historia tradidit, vel tantum in Ecclesia fuisse numerum ministrorum, vel tam utiliter congregatum. Unde religioni et doctrinae Christianae grave opprobrium nascitur, quod sacerdotia vel ministeria ambitione potius, et ad gratiam, quam meritorum iudicio deferuntur.
7 Omnes itaque currunt, sed cum eo ventum est, unus accepit bravium. Ille qui in cursu ambitionis aliis velocior exstitit, et qui praecucurrit citius Petro, et quovis discipulorum Christi. Ascendit enim illico, et omnem celeritatem festinatae vocationis praevenit. Hi sunt qui crebris muneribus visitant potestates, laterales et familiares eorum sollicitant, ecclesiarum primis se commendant, applaudant omnibus, et etiam magnarum domuum non modo officiales, sed ciniflones rogant, ut, cum locum viderint, meminerint sui.
8 Hi sunt amici omnium, et qui non se, sed amicos in se desiderant promoveri. Hi sunt qui vitam scrutantur alienam, negligunt suam, infulatorum annos dinumerant, canis laetantur, physicos et genethliacos de fatis praesidentium consulunt, librant humores, et quasi in statera appendunt elementa viventium; et quos diutius superesse conspexerint, aetatem Nestoris dicunt excedere, et cervi aut cornicis iam implere mensuram.
9 Debiles aetate vel morbo concutiunt, etiam sinceros criminibus incrustant simulatis, et quasi haeredipetae vacillantium cathedris insidiantur, turpique interveniente commercio occupatarum sedium saepe illicitas impetrant sessiones. Hi sunt qui de se coadiuvandis et promovendis, nefarias obligationes interponunt; et tandem cum ad rem ventum est, immemores fidei contra fidem datae, se ipsos ambitionis et invidiae stimulis impediunt et repellunt.
10 Si ergo plerumque dum competitorum rixa crudescit, sapientia Dei, per occultam et rectam dispositionis suae viam, fidelem incognitum introducit, de quo nequaquam praecesserat sermo vel cogitatio: illa tamen ex contingentibus nihil omittunt, nisi forte in eo contingentia praetermittant, quod ambiendo modum excedunt, si tamen in eo aliquis est modi excessus, ubi nullus est omnino modus.
11 Pulsant itaque et praecipitant potestates, si obsequia non sufficiunt, si intercessiones non prosunt, vires suas ambitio exerit, suae et alienae facultatis divitias ostendit, iam palam loquitur, et in montem elationis ascendit et clamat: Haec omnia tibi dabo, si a fundamento fidei cadens, promoveris me [Matth. IV]. Hoc siquidem cadere est, cum certum sit ex auctoritate sanctorum Patrum, quod per haeresim Simoniacam, a sinceritate fidei corruit quisquis in spiritualibus, id est rebus sacris et ecclesiasticis, mercimonium avaritiae committit. Nec refert quod pecunia intercedat, in contractu, vel ante, vel post, cum omni tempore negotiantes in talibus damnatio Simoniacae pravitatis involvat. Cum enim perpetuo prohibitum sit ob hoc accipere vel dare quidpiam, nunquam dare vel accipere erit licitum, quod est usquequaque prohibitum.
12 Ut enim ait Tharrasius patriarcha, dare est quandocunque dare, et accipere quandoque accipere. Egregium quiddam in talibus accidit in Apulia temporibus meis. Regnante Rogero Siculo, contigit vacare ecclesiam Avellanam Campaniae, Apuliae, et Calabriae. Robertus iam dicti regis cancellarius praesidebat, vir quidem in rebus gerendis strenuus, et sine magna litterarum copia acutissimus. In primis provincialium facundissimus, eorum non impar eloquio, verendus omnibus privilegio potestatis, et morum elegantia venerabilis, eoque mirabilior in partibus illis, quod inter Longobardos, quos parcissimos, ne avaros dicam, esse constat, faciebat sumptus immensos, et gentis suae magnificentiam exhibebat: erat enim Anglicus natione.
13 Ad eum itaque viri tres accesserunt, abbas quidam, alter archidiaconus, et tertius laicus quidam praepositus regis, fratris sui clerici causam agens, singuli clam pro iam dicto episcopatu grandem pecuniam offerentes. Quid multa? Adhibitis familiaribus seorsum cum unoquoque eorum convenit de pretio. Emptio ergo et venditio undique perfecta est, de solutione implenda sufficientissime cautum, pignoribus et fideiussoribus datis, diesque praefixus est electioni solemniter celebrandae.
14 Cum itaque ad diem archiepiscopi, episcopi, et multae venerabiles personnae convenissent, praefatus cancellarius competitorum causas, et quid cum unoquoque eorum egisset, exposuit, dicens, se exinde ex episcoporum sententia processurum. Damnatis ergo competitoribus Simoniacis, pauper monachus, et totius rei ignarus, canonice electus, approbatus, et introductus est.
15 Illi tamen coacti sunt solvere id in quo se obligaverant, usque ad novissimum quadrantem. Utinam ita agatur cum procis nostris, qui omnes sedes olfaciunt, attentius quidem et curiosius quam odora vis aut sagacitas canum, formellas leporum, aut ferarum latebras deprehendat! Si mihi crederetur, sic excluderentur et illi, qui dissimulata ambitione cedunt, ut validius irrumpant in sedem, a qua, sicut ipsi fatentur, fuerant repellendi.
16 Siquidem iustum erat, ut de se sibi contra se crederetur. Quid enim in eis lateat, nemo fidelius novit. Plures tamen incontinenter ambiunt, et impudenter. Frustra enim, ut quemque eorum excipias, aliquem oppones titulum, quia clamore conductitio praevalente delebitur, concurrentibus exemplis et sanctionibus Patrum.
17 Ignobilis est: sed nec Petrus patricius exstitit, aut alicubi de claritate sanguinis gloriatur. Minor est: Ieremiam et praecursorem Domini habet auctores. Puer est; et monstrat seniores a Daniele puero condemnatos. Illitteratus est: nec scholas frequentasse leguntur apostoli. Coniugatus est: et Apostolus unius uxoris virum praecipit eligendum.
18 In iniuriam matrimonii sui suam reliquit uxorem: et Ioannes a nuptiis ad Evangelium traditur revocatus. Opicus, aut potius elinguis est; sed Aaron vices Moysi, qui erat impeditioris linguae, etiam sacerdotium legitur ministrasse. Si moderniora desiderantur exempla, Valerius Vincentio fidei et morum doctor exstitit, et exemplar martyrii.
19 Scorta sectatus est; sed Osee, mandante Domino, amplexibus meretricis adhaesit. Insipiens est; sed per insipientiam mundi decrevit Deus salvare credentes. Percussor est; sed Petrus gladium exerens, servi principis sacerdotum auriculam amputavit. Meticulosus est; sed Ionas ad Ninivitas veritus est accedere, Thomas ad Indos.
20 Tenetur functionibus publicis alligatus; sed Matthaeus de teloneo assumptus est. Vinolentus est, et deditus gulae; sed Dominus ipse dictus est potator vini, vorator carnium. Non acquiescit maioribus; sed et Paulus in faciem restitit Petro. Contentiosus est: et inter discipulos Iesu facta contentio memoratur. Garrulus est et linguosus; facundus habeatur, quoniam et apostolus sic dictus est semini-verbius. Militiam armatam exercuit: sed Martinus Iuliano legitur militasse.
21 Vir sanguinum est; sed Moyses Aegyptium interfecit, et abscondit in sabulo. Manifestum est homicidium; et Samuel praesente populo regem pinguissimum interfecit. Perfidus est et periurus; sed et Petrus perfidiam periurio cumulavit. Mutus est; sed hoc Zachariam a sacerdotio non exclusit. Caecus est; sed et Paulus videre non poterat, quando eum Ananias Domino consecravit. Exigentibus culpis depositus est; sed multi tales restituti sunt, et postmodum Ecclesiae Dei plurimum profuerunt.
22 Surdus est; sed hoc praeconari legem Dei non prohibet. Praedicator enim quaeritur, non auditor. Leprosus est; sed de pastore pastorum Ecclesia recolit. Quia nec speciem, nec decorem habens apparuit, qui excludendus videretur tanquam leprosus, et nec humano dignus aspectu. Persona despicabilis est; sed in simili repulsae titulo, adversus Martinum non audivit Ecclesia defensorem. Errat in fide; hoc fecisse dicitur Cyprianus. Valetudinarius est; sed Gregorius in summo languore Romanam optime gubernavit Ecclesiam.
23 Superbus et vanus est; sed talis fuit Bricius Turonensis. Corpore et membris debilitatus est; sed hoc egregio confessori Paphnucio legitur accidisse. Condemnationem ambitus tulit; sed et filiorum Zebedaei petentium primatum, est petitio reprobata. Haeresim quandoque docuit; sed Augustinus se Manichaeum fuisse fatetur. Coluit idola, sed et Marcellinus martyr insignis in papatu, thurificare compulsus est.
24 Forte nondum est Christianus, sed dum catechumenus esset, beati Ambrosii fuit, ut traditur, electio celebrata. Persecutus est Ecclesiam Dei, sed et Paulus ex persecutore factus est praedicator. Electio deest, sed et apostoli non petentibus populis missi sunt. Non vacat sedes in quam posset intrudi, accedat praecedenti. Nam et Augustinus Valerio Hipponensi non tam successisse quam accessisse describitur.
25 Avarus est, dispersa poterit congregare: et inutiliter non distrahet congregata. Ut paucis universa complectar, ad omnia ineptus est, sed Samson in mandibula asini Philisthiim expugnavit. Potens est et nunc Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae. Ad haec dubium esse non debet quod cathedra episcopalis sanctos recipit, aut sanctos facit.
26 Nam et cum Saul inunctus esset in regem, insiliit in eum Spiritus Domini, prophetavitque, et mutatus est in virum alium. Caiphas quoque licet sacrilegus, et qui cum Iudaeis conspiraverat in necem Salvatoris, cum esset pontifex anni illius, prophetavit, ut constet ipsum ab officio prophetiae, gratiam, quam demeruerat, accepisse. Cum ergo sedes suavis, et dulce lignum, gratis et sine labore omnia desiderabilia conferant, nonne superflua sollicitudo est, dies laboriosos, et noctes insomnes ducere, ut ad sacrarium philosophiae accedant? Dulcius est iacuisse toro, tenuisse puellam, Threiciam digitis increpuisse lyram.
27 (Ovid., Amor. II, XI, 31.) Aut si hoc nimis videtur esse arduum, quoniam tactus lyrae sonum eliciens, suum laborem habet, et industriam exigit, tutius est exsultare quiescentem ad sonum lyrae, et vocem organi, et portas omnium sensuum voluptatibus aperire. Interim philosophantium studia deridentur, si quid auditur incognitum, quasi profanum sit, condemnatur, aut si minoris est, contemnitur.
28 Nam ut ratione aut auctoritate reprobetur, frustra exspectas. Si ratione vel auctoritate niteris, consuetudinem qua abutuntur, et quam fecerunt, obiicient. Dicitque procerum alter ad alterum: Hoc est cur pallet, cur quis non prandeat hoc est; Doctoresque tuos curto centusse licetur [Apud Pers. Satyr. V, 191, legitur: Et centum Graecos curto centusse licetur, hoc est: exigua pecuniae summa, quae ne centum quidem asses conficiat.]. Et psallunt in sobrios hi qui bibunt vinum.
29 Nec tamen ambitione tanta episcopalis dignitas duntaxat oppugnatur, eo quod iam summis et minimis eadem est dominandi praesidendique libido. Qui enim aspirare non audet ad cathedram, pari aviditate et eisdem machinis praefecturas, archidiaconatus, et alias aggreditur dignitates. Indulge ei modicum, audebit ampliora, procedet paulatim, reminiscens, quod Audentes fortuna iuvat, et timor animos convincit esse degeneres.
30 'Nemo repente turpissimus fuit.' Si paululum successerit eis, nihil est quod se fieri posse non sperent. Tandem itaque quod petitur, obtinetur, sed ut dici solet, Deo irato Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem, Et sibi iam miseri vitam gemuere relictam. (Pers., V, 60.) Novam ergo concipiunt sollicitudinem, et seram, eo quod temporis iactura reparari non potest.
31 Quod in claustralium pluteis continetur, excutiunt, litteratorum expilant scrinia, corrogant schedulas, verborum flosculos legunt, oratiunculas conquirunt, et modis omnibus elaborant, ut videantur scire quod nesciunt. Nam ut sciant, aut in virtute proficiant, nondum solliciti sunt. Umbram duntaxat virtutis affectant, quam semper virtuti praetulerunt.
32 Utique nihil miserius est, quam in alieno fulgore gloriari: et eo constat esse inopem debitorem, qui solutionem celebrare non potest, nisi novi gratia creditoris. Verumtamen sic tempus redimere gestiunt, ut tibi satyricus recte videatur illis occurrere, cum improperio ingerens, Udum et molle lutum es, iam nunc properandus, et acri Fingendus sine fine rota: tibi luditur, effluis amens.
33 Contemnere, sonat vitium percussa, maligne Respondet, viridi non cocta fidelia limo. (ID., III, 23.) Haec enim non modo adversus praelatos Ecclesiae, sed omnes qui ante docendi officium praesumpserunt, quam discipuli formam impleverint, ad pigritiam excitandam, quasi stimulum libertas veritatis educit. Unde ergo nova et vetera proferent, qui semper aeque nova et vetera contempserunt?
34 Nec est quod error concurrentium sub praetextu multitudinis excusetur, quia vivendi forma a conviventium similitudine nequaquam trahitur, sed a verbo Dei, in cuius via beati ambulant, et recto calle ad verae felicitatis patriam pergunt. Neque enim quod a multis peccatur, peccatum non est; sed ideo gravius, quia multum.
35 Nec delinquentis culpam socia minuit multitudo, sed praegravat, eo quod viribus suis, ne corrigatur, obstat. Ne tamen adversus iustitiam Dei ambitiosorum multitudo praevaleat, non modo divina, sed humana iura armantur. Lex et prophetae, Evangelium, et omnes regulae Patrum, illorum detestantur audaciam. Nihilominus tamen adversus Dominum eriguntur.
36 Erubesce, Sidon, ait mare [Isa. XXIII]: et tu, clerice, quid sentis, cum laicus legis fere ignarus ambitionem tuam arguit et compescit? Obstupesce, propheta, cum asina te sessorem suum revocat, et tuos convincit errores. Brutum animal, homo stupidus, angelum videt tenentem gladium, id est spiritum, qui latet in littera, et tu caecus in tanto lumine Scripturarum insanus ruis in mortem?
37 Erubesce ergo, obstupesce, subsiste, et a maledictione, ad quam avaritia stimulante festinas, recede, et qui contemnis Moysen et prophetas, vel asinam, quam ambitionis tuae calcaribus urges, audi. Miraculo siquidem opus est. Balaam etenim non corripitur, nisi asina loquatur. Nonne erubescis, quod te sic excaecavit, sic pessundedit sui ipsius ignara ambitio, ut propheticis et divinis oraculis ruditum asinae praeferas?
38 Terreris forte, et contremiscis in vocem asinae, sed nequaquam compungeris. Hoc enim divini verbi munus est, et donum illius, qui solus in mentibus electorum ignem charitatis accendit. Unde liquet, quia inutiliter asinam audit, quicunque verbi Dei contemnit vocem. Audi tamen et asinam utilia suadentem, quia et in ea ad eruditionem tuam spiritus loquitur.
39 Praevidet angelum cohibentem illicitos gressus tuos, et eum ostendit tibi. Qua via ad honores ecclesiasticos ascendendum sit, quae via sit fugienda, canones docent. Contemnis tamen, quia in via mandatorum Dei non vides angelum tenentem gladium, ut occidat te. Eadem incedit asina homo tui collatione stolidus et tardus, et qui verbi et exempli tui calcaribus urgendus est, ut faciat legem, videt angelum, timet, subsistit, et consilium Dei tibi enuntiat.
40 Loquitur in casu isto. Tu miraculum venerare, et singula verba eius repone, et exculpe in tabulis cordis tui.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19