monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XVII. <<<     >>> XIX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XVIII. [Quod ambitiosi dissimulant se vellequod maxime appetunt: et quibus excusationibus propositum tegant.]

1 Sed ecce ad aliquem istorum promovendum, aut cogitur, aut circumvenitur ecclesia, ut dicat hosti domestico: Amice, ascende superius [Luc. XIV]. Stupidi itaque obstupescunt, nomen dignitatis abhorrent, refugiunt onus, et ut avidius impellantur, more, ut dicitur, arietis, ut fortius feriat recedentis, cum suspiriis, gemitibus et singultibus interrumpentibus simulatas lacrymas, retrocedunt.
2 Notum siquidem est quia sedes haec trahit et impellit invitos, et quos notat ambitio repellit. Nituntur ergo rationibus et auctoritatibus docere, quare eos episcopari non deceat. Non sum, inquit, medicus, et in domo mea non est panis, nec penes me thesauri sunt, unde in necessitatis articulo, nova et vetera, indigentibus proferam.
3 Possum itaque uti excusatione prophetica, quoniam loqui nescio, et quia puer ego sum, etsi non aetate, revera scientia et levitate morum. Sordidis vestibus ab initio indutus sum, et eas nunquam sanguine Agni, aut vestibus studui dealbare. Quomodo ergo sancta tractabo pollutus, aut, quod sacerdotem oportet, polluta mundabo?
4 Nam legem indesinenter contempsi, et Sanctum Dei, increpante Ezechiele, polluere non cessavi. Mea ergo promotio, populi deiectio est. Ruina siquidem populi, sacerdotes mali. Facti sunt enim in laqueum populi, existentes in specula, et sicut rete extensum ad involvendas animas. Terret me Aggaeus, parabola mystica sacerdotii periculum exprimens, et manifeste docens, quia populus a sacerdotum moribus facilius vitia contrahit, quam virtutes.
5 Interroga, inquit, sacerdotes legem, et dic eis: Si sacrosancta vel vas sanctum contigerit alicuius vestimentum, si sanctificant eum ex eo quod contingit? Et cum dixissent sacerdotes quia non sanctificat, dixit ad eos rursum: Si immunditia contigerit vestimentum mundi, utrum polluat eum? Et dixerunt, quia polluit. Tolerabilius ergo est me unum propriis consumi vitiis, quam in multos vitiorum diffundi pestem. Ad haec si persona esset usquequaque laudabilis, si non essem curiae nexibus illigatus, me Michaeas durissime repellit ab aditu, non ferens Sion aedificari in sanguinibus, et Hierusalem in iniquitate principum suorum.
6 Hic aut nulla est, aut compulsa, aut simulata electio.' Hanc quoque partem protensa disputatione prosequitur. Postremo se promoveri non posse sine suspicione Simoniacae pravitatis, cum ob hoc ius, et auctoritatem sigilli, aut cimelii, aut scrinii, emisse videatur, licet alia mente ad obsequium potestatis, sicut praesens testatur dies, qua delatum honorem respuit, teste conscientia accesserit, affectans ut per hoc sine onere sortiretur honorem.
7 Apostolicas quoque sanctiones replicat et revolvit, quibus pridem statutum est, ut a sacris ordinibus et omni promotionis spe arceantur, qui cuiuslibet saecularis curiae emunt officia, aut qui viles, aut serviles obsecundationes principibus praestant, aut quorum electio non est a clero in ecclesia, et sine praenominatione cuiusque mundanae potestatis canonica celebrata: quos, si aliter electi fuerint, sub periculo anathematis universalis Ecclesia prohibet consecrari.
8 Unus principum nostrorum, nominis siquidem immemor sum, in causa simili egregium facinus egisse memoratur. Henricus fuit an Robertus, non multum refert. Cum ambitiosus quidam monachus ad abbatiam, quam peremerat, vocaretur, et ille modestiam simulans, ut avidius peteretur, onus refugeret, recusaret honorem, et se palam tantae rei fateretur indignum: 'Plane, inquit princeps, indignus es, quia eam clam, data mihi tanta pecunia (summamque expressit) emisti.
9 Sed quandoquidem per me non stat, quo minus pactio impleatur, liberum me haberi iustum est, et tu domum redeas; et qui dignus est, destitutae praeficiatur ecclesiae.' Sed nunc longe aliter succedit excusatori ambitioso. Haec enim, et alia quam plurima, multiplicat, ut credatur nolle quod appetit, et tandem gratis accipere, quod praeemit. Unde tanquam vir modestiae singularis capitur, trahitur, et ad cathedram conclamantibus turbis, concinentibus choris, multitudine pressus deducitur. Nec prodest ignobilitatem praetendisse carnis, aut sanguinis, eo quod imperatori non quaeritur successor, sed piscatori; fabri filio, non Augusto. Scientiam accurata excusatio prodit, et religiosus esse convincitur ex eo quod invitatus ascendere diutius recusavit; visus est enim noluisse, qui distulit.
10 Quae vero de canonibus sibi opposuit, habita ratione loci, temporis et personae, simili via tendentium ad honores socia multitudo dispensat. Si de praesentibus niti nequeunt, aut praeteritis, futurum vaticinantur profectum. Sic callidus mango, dum qui durius provehit equum, aut pullum probitatis incognitae gradarium promittit in futurum, et fractis gressibus mollius incedentem propensiori laude in stabulum incauti mercatoris extrudit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18