Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XVII. [De ambitione, et quod cupiditas stultitiamcomitatur: et quis sit ortus tyrannidis: et de diversis vitiis ambitiosorum.]
| 1 | Declinare nituntur aliqui, etsi non maculam, odibilem tamen avaritiae notam. Nam et ab alienis videntur abstinere, et suis, cum res exposcit, libere uti parati sunt. Eis tamen de fonte malorum oritur alicuius vitii vena, quae semitas eorum a tramite verae felicitatis deflectat. Sicut enim in horto deliciarum, de uno fonte oriuntur flumina quae fecundant suavissimi odoris agrum, cui Dominus benedixit: sic in loco horroris et vastae solitudinis, in terra scilicet oblivionis, quam illi inhabitant, qui sui obliviscuntur in mundo, velut stupidus ludorum vanitate captus in theatro, quasi de fonte uno, omnium capita pullulant vitiorum. |
| 2 | Hic autem puteus cupiditatis est. Eam vero sic Patrum diffinit auctoritas, ut dicatur cupiditas esse amor eorum, quae quis amittere potest invitus. Sociatur enim ei stultitia comes, suadens id amari et quaeri, quod teneri non potest. Et est stultitia eorum quae scienda sunt, vitiosa ignorantia. Sic eam liber magni Augustini De libero arbitrio pingit. |
| 3 | Si enim nesciatur quod sciri non potest, in nomen stultitiae minime cadit. At cum sui ignorantia quis tenetur, transit ad stultos. Si in bonis, quae minora patenter sunt, maioribus praefert, stulte iudicat. Si vitia sequens, partem suam deteriorem faciat, stultitiae maledictione damnatur. Si ergo error fuerit cupiditate succensus, praecipitii multiplex via patet, cum ab errore sit, ut homo, quid sit sequendum ignoret, et ipsum in invio abeuntem, fornax cupiditatis inflammet. |
| 4 | Et quidem adhuc praevalent verba iniquorum, dum homo propriae cognitionis ignarus, et debitae subiectionis detrectans iugum, fictitiam quamdam affectat libertatem, ut possit vivere sine metu, et impune quod voluerit facere, et quodammodo iam esse sicut Deus. Non tamen quod divinam velit imitari bonitatem, sed Deum, dando impunitatem malis, ad suam vult malitiam inclinari. |
| 5 | De radice ergo superbiae subrepit ambitio, potentiae scilicet cupiditas et honoris, ut hinc vires habeat, ne prematur, hinc proveniat reverentia, ne vilescat. Nemo enim est qui non gaudeat libertate, et qui vires, quibus eam tueatur, non optet. Nihil enim est quod non in permutationem eius veniat, si locus adsit. Servitus enim quaedam imago mortis est, et libertas securitas vitae. |
| 6 | Inde est quod ad conciliandam potentiam effunduntur opes; et quanto quis potentiae cupidior est, tanto eas facilius expendit. Cum vero potentiam nactus est, erigitur in tyrannidem, et aequitate contempta, naturae et conditionis consortes, inspiciente Deo, deprimere non veretur. Et licet omnes occupare non possint principatus et regna, a tyrannide tamen omnino immunis est aut nullus, aut rarus. |
| 7 | Dicitur autem quia tyrannus est, qui violenta dominatione populum premit; sed tamen non in populo tantum, sed in quantavis paucitate, potest quisque suam tyrannidem exercere. Nam etsi non populo, tamen quatenus quisque potest, dominatur. Non enim de his institutus est sermo, qui sunt omnino animi defaecati, et subiectione continua gaudentes, alicui in vita praeesse refugiunt. Vita potius politicorum excutienda est. Quem mihi dabis inter illos, qui non velit vel unum potentia anteire? |
| 8 | Quis est qui nolit sibi ius esse in aliquem? Quis est qui sic subditum tractet, sicut se vellet tractari, si subderetur? Dum ergo ambitio invalescit, calcata aequitate, procedit iniustitia, et tyrannidis procurans ortum, omnia quibus illa crescit, exsequitur. Qui ergo suis non praevalet, viribus nititur alienis. Est videre quamplurimos aucupes potestatum, honorum procos, adhaerere potentibus, et se reipublicae muniis immiscere, tentantes viam qui se possint e latere, vel ex adverso in altum tollere, quo prae aliis possint, aut saltem posse ratione consortii videantur. Effundunt patrimonia, labores immensos aggrediuntur, et perferunt, instare obsequiis, et blanditiis sollicitare, quos captant, non verentur. Nullum ergo officium gratuitum est, non dux aut iudex, centurio aut decanus, sed nec praeco, nec caupo, nisi ad pretium fiet. |
| 9 | At haec in profanis tolerabilia, dum quae publica sunt, ambitio non corrumpat. Nam quaecunque publica sunt, pietati debent et fidei consecrari. Caeterum haec ambitiosiora sunt, et vix, aut nunquam gratis in aliquem cadunt. Sed poterunt de his, quae sunt ab institutione Traiani superius dicta, sufficere. Domesticas calamitates, et thalamum sapientiae expositum fornicatoribus, et sanctuarii interioris recessum, in prostibulum permutatum, sine gemitu et lacrymis nequeo deplorare. |
| 10 | Domus namque orationis, negotiationis, Domino prohibente, facta est domus, et templum fundatum in lapide adiutorii, in latronum speluncam versum est. Siquidem ecclesia data est in direptionem, aliis palam, aliis clam occupantibus eam. Nam et ipsa occupanti conceditur, eo forte quod in nullius bonis est. Non est enim inventus, nisi perrarus, qui accindatur gladio super femur suum, ad praesumptionem ambitionis reprimendam. |
| 11 | Illa namque machinas multiplices erigit, ut eam expugnet, nemine defendente. Alius enim de nobilitate confisus, aut viribus potestatum, violenter in sancta irruit, et si forte pulsat ad ostium, parietem aut limina suffodere non veretur. Nam et seditionem concitabit in Moysen, et alienum ignem in templum infert, et vasa sanctuarii contaminabit. |
| 12 | Alius sperans in multitudine divitiarum, Simone ducente ingreditur, non inveniens ibi, qui eum et pecuniam suam iubeat ire in perditionem. Alius in muneribus ad Petrum reformidat accedere, clanculo tamen per impluvium auri, ac si per tegulas Iupiter elabatur in gremium Danaes, sic in sinum ecclesiae procus descendit incestus. |
| 13 | Alius obsequio quasi muneris ignarus, adest; ac si obsequia non cedant in muneris rationem. Profecto nullum maius est munus, quam cum homo se ipsum hominis devovet servituti. Alium collusione quadam vocantis liberalitas praevenit; sed postmodum collatam gratiam suo Giezi plenius compensabit. Alius agit ne ipsum pulsare oporteat, sed ad ingrediendum compellatur invitus, et quasi obnubilans lucernam Dei, ut eum impune irrideat fraudulentus. Diu siquidem alius simulavit. Ambitionem namque multis indiciis prodidit, et se divitem, potentem, insignem velle fieri confessus est, sed alia via, sed in alio statu, sed in minori periculo, maiore libertate. |
| 14 | Voluit esse nobilis inter laicos, aut certe magnus in clero. Ob hoc principum virorum quaesivit gratiam, familiaritatem iniit, ab eis quascunque suscepit functiones. Scriniis forte praelatus est, aut consignandi suscepit officium, aut cimelii custodiam, aut publici claves aerarii, aut ratiocinii varias cautiones, aut si quid aliud nequit, ut corbibus praeficeretur obtinuit. Non tamen quod ad eum pertineat de egenis, aut de pauperibus curam gerat, sed quia fur est, et loculos habet, quos avaritia solvit ad tempus, ut sub imagine pietatis, eos sacrilegus farciat, et de mendicitate, et de morte egentium privatas sibi divitias paret. |
| 15 | Si enim verae compassionis moveretur affectu, sua fidelius et utilius pauperibus erogaret, quam ad dispensationem alieni mercator impurus accederet. Iam palam emuntur omnia, nisi modestia venditoris impediat. Adeo enim sacris altaribus avaritiae profanus imminet ardor, ut haec omnia quasi quaedam parodica praeemantur, et quia per se non veniunt in commercium, licite et iuste creduntur acquiri si praeempta fuerint, aut coempta. Quid enim? Nunquid in forum approbante praetore non veniunt, quae iure antiquo sic possidentur a laicis, ut transeant ad haeredes, et titulo donationis, aut permutationis, alienentur ab eis? Ius ergo advocationis, aut patronatus ecclesiae, quid prohibet distrahi? |
| 16 | Nam quod beatus Ambrosius haeresim Simoniacam committi dicit in talibus, provinciale decretum interpretantur esse, et quod in sola Italia, et inter Lombardos debeat obtinere. At constitutio apostolica, inhibens ne illi, qui, dum ecclesias ambiunt, quo facilius subintrent, ius advocationis quaerunt, admittantur in ecclesias, quarum advocatio fraude quaesita est, ad timorem dictum referunt, et nequaquam esse perpetuum, sed pro loco et tempore dispensandum. Ut enim ait beatus Cyrillus in epistola Ephesinae synodi, dispensationis modus nulli unquam displicuit sapientum. |
| 17 | Si dispensationis modum quaeris, probabilis est quidem, si erga divites, erga nobiles, erga potentes, et regales, aut curiales, rigor canonum temperatur. Nam 'de moribus ultima fiet mentio,' et istis canonum rigiditas nequaquam posita est. Iustitiae quidem liberi sunt, et eo ducuntur spiritu, ut necesse non habeant esse sub lege. |
| 18 | Statuat ergo lex quod placuit latori: nam isti privilegii principalis gaudentes beneficio, quidquid ambiunt sibi competere opinantur. Episcopos ad prima officia obligant, et de futura successione pacisci non verentur. Restat ergo ut tristi pactio repleatur eventu, et illius quisque animetur et armetur in necem, cuius ambit successionem. |
| 19 | Si enim cedere moretur, adversantur, vexant, et multipliciter concutiunt possessorem. Possessio namque parit adversario actionem in rem. Si vero quispiam praelatorum suae conditionis memor, eis pro voto non obaudierit, 'amaras illico audit historias,' eo quod indignum, et contumeliosum omnino reputant, si turpis et inhonesta petitio repulsam alicubi patiatur. |
| 20 | Interim ergo alarum suarum feruntur remigio, nidificant in provinciis singulis, vix quot nidos habent, vel ipsi sciunt, diurna ad propagandas alicuius orbis plagas eis praeparantur hospitia, et in tanto numero, vix hospitiolo uno donatur horridulus comes. Nam si quis hoc fecerit, probatae liberalitatis est. |
| 21 | Utique et insignis prudentiae, si quis tot quocunque modo conquirit, ut quasi ritu Memphitico, quotidianas hostias novis possit altaribus immolare. Nolunt tamen sacerdotio onerari, aut servire altario, qui de altario vivunt, ne, ut populus arguit, dicam luxuriantur, sed personatus quosdam introduxerunt, quorum iure ad alium onera, ad alium referuntur emolumenta. |
| 22 | Et cum Apostolus dicat, Qui non laborat, non manducet [II Thess. II], qui minimum meretur, plus percipit, et in labores alienos otiosus aut flagitiosus ingreditur. Quis ergo dicat in hac emenda licentia, cum non res sacra sit, sed profana, Simoniam posse committi? Huc enim, ut vulgo dici solet, per argenteum pontem transitur a sordibus, quae transeuntem vel ponte aureo persequuntur. |