Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XVI. [De amore divitiarum, et quod in eisanima non quiescit.]
| 1 | Qui solas divitias congerere curant, nihil in vita potius credi volunt via, quam caeteris praetulerunt. Ut eis indigentia expleatur, diversa probantur a diversis. Nullum grave periculum est, si spes dolosi nummi refulgeat. Ipsam fere naturam vincit amor pecuniae, et res pene impossibiles ad possibilem redigit facultatem. |
| 2 | Avaro nihil vile videtur, aut sordidum, et sibilante populo, se ipsum consolatur, imo et sibi applaudit, simul ac nummos contemplatur in arca. Petronianum illud ingestum omnibus credas: Quisquis habet nummos, secura naviget aura, Fortunamque suo temperet arbitrio. Uxorem ducat Danaen, ipsumque licebit Acrisium iubeat credere quod Danaen. |
| 3 | Carmina componat, declamet, concrepet omnes Et peragat causas, sitque Calone prior. Iurisconsultus paret, non paret, habeto Atque esto quidquid Servius et Labeo. Multa loquor, quidvis nummis praesentibus opta, Et veniet; clausum possidet arca Iovem. |
| 4 | (PETR., Sat. 131.) Dum itaque quaestum faciat, nulla pars mundi videtur inaccessibilis, et ipsius torridae aestum, maior avaritiae ignis exsuperat. Inde est quod hic 'mutat merces, surgente a sole, ad eum quo vespertina tepet regio.' Hic toto impetu fertur in hostem, . . . concurritur, horae Momento aut cita mors venit, aut victoria laeta. |
| 5 | (Hor., Sat. I, I, 8.) Alius superbis gaudet assidere liminibus, ut ex familiaritate maiorum facilius ad opes, quae desiderantur, accedat. Si potest, versatur in aliquo ministerio; sin autem, sufficit vel in matricula curialium esse conscriptum. Sola siquidem conscriptio quaestuosa est. Ut minimum, locum parcimoniae facit, qua nullum vectigal utilius. |
| 6 | Suis enim commodissime parcit, quem loculi exhibent alieni. Militatur in curia usque ad canos, imo et illos consumit curia. Vix est, ut quem curia perduxit ad canos, domum redeat vel exclusus. Si migraverint, fame pereunt, quia ut ait Sidonius, eos non tam bonus pascit, quam panis alienus. Suavior enim est, et quiddam ab alieno innatae dulcedinis habet. Nescit uti suo, qui semper abusus est alieno. |
| 7 | Si honesta finiuntur officia, parasiti partes non erubescit explere, vel mimi. Quaevis indigna patietur antequam exeat. Apud Varronem Trebrium cogites discumbentem. Nam et huic idem propositum, et semper eadem mens est, Ut bona summa putet, aliena vivere quadra, et ea patienti perferre animo, . . . . . quae nec Sarmentus, iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset. |
| 8 | Innumerabiles viae sunt, quibus palam aut clanculo properatur ad quaestum: et quem non subigit amor pecuniae, interdum superat cupiditas specierum. Equos, vestes, aves armatas, venaticos canes, numerosos greges armentorum, et pecorum, et variam mundi supellectilem (quoniam per singula currere vires humanas excedit) plerique pecuniae praeferunt, et totius hominis vires exhauriunt, in acquirendis his aut tenendis. |
| 9 | Nam in his duobus articulis furor totius avaritiae constat, quod immoderatius appetit aliena, aut sua tenacius servat. Et quidem immoderatius appetit, quisquis quod deest, legem necessitatis excedens, et usus, exposcit. Tenentur quoque avidius quae usui subtrahuntur. Ea vero quae sine usu possessoribus elabuntur, inutilia sibi esse quis dubitat? |
| 10 | Avaritiam vel ex eo non modo fugiendam, sed detestandam constat, quod a coelestibus procul sectatores suos, a consortio divinitatis, et usu coelestis beatitudinis removet, et elongat. Omnia siquidem quae coelestibus viciniora sunt, minus cupiunt, et congregant pauciora. Volatilia coeli neque serunt, neque metunt, neque nent, neque congregant in horreis, nec penum: construunt, sed omnem excludunt sollicitudinem crastini. |
| 11 | Econtra mures et reptilia congerunt in futurum. Et generationes perhibentur esse, quibus terra est in cibum, et eaedem parce vivunt, timentes ne quando eis terra deficiat, in quam tamen ipsae procul dubio resolventur. Sentiat unusquisque quod vult, ego avarum posse fieri compotem voti non credo, nisi forte et Epicurus famelicum, et siti aridum, et languentem, plenae voluptatis iucunditate frui consentiat. |
| 12 | Siquidem uterque famelicus est; sed perniciosius esurit avarus, qui semper indiget, et satiari non potest. Maior enim est hiatus mentis, quam corporis: et nisi se ipsum Deus infundat, omnino nequit impleri. Nam cum natura spiritualis virtute propria sic corporalia comprehendat, ut nulla quantitate distendatur, nec res una loco praeoccupato, alterius impedimento sit, quo minus illa comprehendatur, et quo plura concipiuntur, eo pluribus locus est, luce clarius est, quod res corporalis animam, quae spiritus est, implere non potest. |
| 13 | Totus enim mundus angustus est ad animae quantitatem. Ex quo patet, quod in eo toto anima non quiescit, nisi forte in angusto clausum ergastulo, spinis suppositis incubantem, Epicurus quiescere molliter opinatur. |