monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XIV. <<<     >>> XVI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XV. [In quo Epicurus, et sui, summum bonumconstituant: et quod per multos labores itur ad voluptates.]

1 Multa quidem sunt, et difficilia, quibus philosophantium probatur virtus, quia ad summum non est iter nisi per ardua. In spe tamen proficiendi omnia mansuescunt, et dum laboris pensatur utilitas, mens ad omnia roboratur. Et quidem ad summum tendunt omnes, sed via dispari. Nemo tamen, ut opinor, illuc sine labore pertingit, aut tendit. Cum enim sint tres philosophantium sectae, quae et ipsae scinduntur in semitas multas, omnes, etsi dissimiliter, laborant tamen assequendo finem quem statuunt.
2 Siquidem Epicurus et totus grex sodalium eius, vitam beatam asserit, quae tanta semper iucunditate laetatur, ut tristitiae et perturbationis non interveniat vel tenuis motus. Vera quidem definitio est, et qua nihil potest esse rotundius. Ab ea tamen plebs, quae eum sequitur, deflexit in voluptates, reputans se earum usu beatissimam esse futuram.
3 Mihi tamen persuaderi nequit hoc aliquem hausisse de fonte Socratico, qui tantam morum docuit puritatem, ut a posteris creditus sit, non humanum modo, sed divinum spiritum habuisse. Sed quia facile est aure vel ore insipientium, dicta optima depravari, ad compendium immunditiae tracta sunt, quae virtutis esse debuerant instrumentum. Caro siquidem opinata est (nam hoc utique cordatus homo non sentit) quod amore iocisque nil est iucundius, nil suavius parasitica vita, aut eorum qui epulantur quotidie splendide, qui vino aestuant, splendidis utuntur vestibus: denique omnia quae mens, lingua, manus appetit, cogitare, loqui, et facere, et in nullo contraire sibi, aut motum reprimere propriae voluntatis, vitam esse hominis vera et summa felicitate gaudentis.
4 Sed nunquid huc sine labore venitur? Quot obices, ne sic vivatur, varietas humanae sortis interiacit? Ut rebus namque utaris ad libitum, opulentia necessaria est. His enim egenus non utitur ita, quod desunt, aut parcit saepe, ne desint; sed ponantur adesse. Inter multos competitores, et tanta currentes aviditate, eos fortior asportabit.
5 Viribus itaque opus est, ut serventur. Exigitur ergo et potentia. Nunquid haec gratis, id est sine labore, et sollicitudine acquiruntur! Sed in his contemni durum quidem est et intolerabile, eo quod amor commodi innatus est homini, ut etiam qui non agit ut bonus sit, bonus videri velit, et in aestimatione sui aliorum credit errare iudicia.
6 Nam ut bonus sit, non commodi quidem, sed iusti amor efficiet. Quaeritur ergo reverentia conviventium, sed haec ipsa nisi famae beneficio protendatur, leviter evanescit. At illa quae gloriam parit et prorogat, ex multis surgit articulis, sed maxime a virtutum exercitio convalescit. Patet ergo quam laboriosus sit transitus ad beatitudinem per voluptates.
7 Qui sufficientiae causa divitias congerunt, ut potentia nitantur, amplitudines quaerunt, dignitates ad reverentiam et fugam contemptus, et conciliandae celebritatis gratia, aspirant ad gloriam. His tamen omnibus non ea vita, quam Epicurus describit, acquiritur, et quae tristitiae sit et totius perturbationis ignara. Aut enim haec in unum quemlibet non concurrunt, aut non conferunt, quos pollicentur effectus.
8 Imo et saepissime, tanquam e regione consistant, quaerentium votis contraria operantur. Si mihi non credis, liber De consolatione philosophiae revolvatur attentius, et planum erit haec in contrarium cedere. Et licet liber ille verbum non exprimat incarnatum, tamen apud eos qui ratione nituntur, non mediocris auctoritatis est, cum ad reprimendum quemlibet exulceratae mentis dolorem, congrua cuique medicamenta conficiat. Nec Iudaeus quidem, nec Graecus sub praetextu religionis, medicinae declinet usum, cum sapientibus in fide, et in perfidia desipientibus, sic invidiae rationis confectio artificiosa proficiat, ut nulla religio quod miscet abominari audeat, nisi qui rationis expers est.
9 Sine difficultate profundus est in sententiis, in verbis sine levitate conspicuus, orator vehemens, efficax demonstrator: ad id quod sequendum est, nunc probabiliter suadens, nunc quasi stimulo necessitatis impellens. Si huic, ut necesse est, acquieveris, videbis ista laboriose nimis quaeri ob aliud et id cuius quaeruntur gratia, ex eis minime provenire.
10 Illud tamen, cuius quaeruntur gratia, verius et compendiosius poterat inveniri, si non aliunde quam a se quaereretur. Sed iam fere malitia invalescente non quaeritur, sed neglectui ducitur prae istis, etiam si occurrat. Nam cum omnia bona sapientiae accessoria sint, ipsamque constet super salutem et omnem pulchritudinem appetendam, ipsa caeterorum collatione vilescit, et sola sunt accessoria eius in pretio.
11 Quis enim philosophatur ut sapiat? Nam ut rebus abundent, aut temporaliter floreant, videbis multos, etsi non philosophentur, tamen philosophos imitari. Caeterum facilius est ut divitiae philosophantem impediant, quam ut philosophiae quidpiam conferant. Deo enim et Mammonae fideliter non servitur. Ne verearis ut quis patriam deserat, ut paupertatem spontaneam amplectatur, ut studio vacet: nam philosophia ipsa labor videtur inutilis, nisi fructus opulentiae consequatur.
12 Alios ut sciant, curiositas excitat. Alios, ut scire videantur, elationis stimulo vanitas urget. Alios ad quaestum pestifera cupiditas inflammat. Rarus est qui charitatis aut humilitatis pede sapientiae vias scrutetur, ut doceatur aut doceat. Nam ad immundae voluptatis, aut vanae utilitatis ineptias, omnia referuntur. In his enim finis est animae aberrantis.
13 Philosophia interim viaticum est, paucorum tamen, quia alia via longe videtur esse compendiosior. Nam, ut dici solet, amor ingenii nunquam hominem divitem fecit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XIV. <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15