monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, XIII. <<<     >>> XV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XIV. [De septima clave discentium]

1 In libro Quintiliani de institutione oratoris, septima discentium clavis ponitur, amor docentium, quo praeceptores ut parentes amandi sunt et colendi. Sicut enim illi corporum, ita et isti quidem sunt genitores animorum, non quidem de se sapientiae propagando substantiam, sed quasi sapientiam in auditorum mentibus gignunt, in melius reformando naturam.
2 Et haec quidem pietas, studio plurimum confert. Nam et libenter audiunt, quos amant, et dictis credunt, et eis esse similes concupiscunt, et pio faciente affectu, in ipsos coetus scholarium laeti alacresque conveniunt. Emendati non irascuntur, laudati non erubescunt, ut sint et ipsi charissimi studio merebuntur. Nam ut doctorum officium est docere, sic auditorum se praebere dociles. Alioquin neutrum sine altero sufficit. Nam sicut hominis ortus ex utroque gignentium est confectus, et frustra sparseris semina, nisi ea praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia. Haec quidem Quintilianus in praeceptis eloquentiae, sed nihilominus sunt ad institutionem sapientiae applicanda.
3 Profecto nec eloquentia, nisi praeceptis sapientiae comparatur. Et in forum illorum, qui aures audiendi habent, non modo ridiculosus, sed quodammodo vesanus, irrumpit, quemcunque philosophia, ut loqueretur diligentius non instruxit. Septem alias claves, quas ad intelligentiam Scripturarum, Tychonius posuit, in lucem profert liber, qui De doctrina Christiana inscribitur, sed nequaquam istis obviant, omnes potius versantur in una istarum.
4 Eas namque studium quaerendi complectitur. Caeterum de traditione gentilium, sermo fuerat institutus, ita tamen ut ad institutionem fidelium ex proposito referatur. Una tamen est et singularis, et quasi clavium clavis, clavis illa quae aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit, et sine qua ad intelligentiam veri nullus accedit, quam quisquis aut non apprehendit, aut non tenet, potius eum insanire crediderim quam philosophari.
Ioannes Saresberiensis HOME