Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XIII. [Quae sint necessaria et quasi claves philosophandi,et quod simplicitas amica est veritati: et quid sit luctari cum angelo, vel cibare eum. Et quid sit aut prosit, ad vocationem sapientiae, relinquere patriam.]
| 1 | Quae vero sint discendi claves, quae philosophantibus ad intuendam speciem veritatis, viam eo tendentis expediunt, senex Carnotensis paucis expressit. Et licet metri eius suavitate non capiar, sensum approbo, et philosophantium mentibus credo fideliter ingerendum. Ait ergo: Mens humilis, studium quaerendi, vita quieta Scratinium tacitum, paupertas, terra aliena, Haec reserare solent multis obscura legendo. |
| 3 | Humilibus namque dat gratiam Dominus, et illis veritatis intelligentiam confert, qui timore initiati, ei in dilectione Dei, et exsecutione mandatorum suorum fideliter adhaerent. Nam ex testimonio sapientis: Qui confidunt in Domino intelligent veritatatem [Psal. III]; superbis autem resistit Deus [Iac. IV]. Quis eo invito philosophabitur? |
| 4 | aut eo renitente in aliquo obtinebit? Humilitas est, ut nec personam docentis contemnat quis, aut quamcunque scientiam, nisi forte quam religio reprobavit. Si, ut dici solet, invita Minerva nihil recte aggredimur, quis ad scientiam sine eo perveniet, qui scientiarum dominus est, et in quo sunt omnes sapientiae thesauri absconditi? Hac itaque moliri arduum nimis est, et difficilius, et longe maius, quam, ut fabularum utamur verbis, clavam eripere de manu Herculis. |
| 5 | Imo certe longe minus est quoniam nihil est; si tamen quod omnino nihil est aliquo maius aut minus est. Quisquis ergo viam philosophandi ingreditur, ad ostium gratiae eius humiliter pulset, in cuius manu liber omnium sciendorum est, quem solus aperit Agnus, qui occisus est, ut ad viam sapientiae et verae felicitatis servum reduceret aberrantem. |
| 6 | Frustra quis sibi de capacitate ingenii, de memoriae tenacitate, de assiduitate studii, de linguae volubilitate blanditur. Quia si haec in invio fuerint, quo efficaciora videntur, eo longius aberrabunt. Nam et equus quo velocius aberrat, eo tardius domum, quisquis insidet redit. Est autem humilitati coniuncta simplicitas, qua discentium intelligentia plurimum adiuvatur. |
| 7 | Humilitas enim his, quae scribuntur a doctoribus, acquiescit; et simplicitas, si qua secus ac oportuit dicta videntur, in partem meliorem, fidei interpretatione retorquet. Ineptus enim est, qui Scripturis, a quibus instruendus est, appetit dominari, et captivato sensu earum, ad intellectum suum eas nititur trahere repugnantes. Nam in his quaerere quod non habent, proprium sensum obstruere est, non addiscere alienum. |
| 8 | Nonne et discipulorum oculi tenebantur, ne sapientiam, quae eos comitabatur ex ardore agnoscerent? Quia tardi erant ad intelligendum quae prophetae loquebantur, quaerentes quod aberat a mentibus prophetarum, et non attendentes Christum qui latebat in littera? Sed quia charitatis ardenti studio quaerebant, quod latebat, sapientia quae quaerebatur adfuit, et aperuit oculos eorum, ut intelligerent Scripturas, et suam, viso Domino, arguerent tarditatem. |
| 9 | Sic enim prodest quaerendi studium, si aviditas ipsa sciendi referatur ad Christum. Sed nec ipse, nisi in fractione agnoscitur, quia mens Scripturarum, nisi refectio fidei aut morum detur animae, omnino non videtur. Quisquis enim ad voluptatem suam ingenii aut studii viribus, Scripturarum integritatem attentat, quasi a sacrario philosophiae exclusus, ab intelligentia veri alienus exstat. |
| 10 | Nam et Sodomitae, dum angelos correptores malitiae, et viri iusti hospites corrumpere voluerunt, caecitate percussi sunt: et circa parietem aberrantes, palpando in meridie crassis tenebris obvoluti, iusto Dei iudicio submersi sunt. Sic dum elati et maligni oberrant ad parietem Scripturarum, sensum fidelem, qui in domo simplicis, cum quo est sermocinatio Dei, et qui correptorem malitiae videt angelum, non attingunt. |
| 11 | Angelus siquidem Scriptura est, quam Deo mittente constat ad increpandam malitiam hominum, in mundi Sodomam descendisse. Audite, inquit, verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipe verba mea, populus Gomorrhae. Serviendum est ergo Scripturis, non dominandum. Nisi forte quis se ipsum dignum credat, ut angelis debeat dominari. |
| 12 | Utique viri iusti eos adorasse et cibum ministrasse leguntur: et eis humana temeritas vult praeferri? Cibantur autem fidei et bonorum operum cibis. Nam et magni consilii Angelum ad puteum sic cibavit mulier Samaritana. Et forte eos adorasse non proderit, si cibus subtrahatur. Nonne quaerendi studio viguisse scribitur patriarcha, qui scalam videns, cuius summitas coelos tangebat, angelos ascendentes et descendentes vidit, et ipsum Dominum innixum scalae, et cum angelo donec aurora illucesceret, luctaminis certamen exercuit: nec ante, ab angelo fatigatus, acquievit ut cederet, quam femore altero debilitatus, benedictionis gratiam voti compos accedente angelo reportaret. |
| 13 | Haec ei in spiritu, aut in figura contigerunt; sed nobis, Apostolo teste, figuralia serviunt. In via ergo peregrinationis nostrae, apprehendamus angelos Scripturarum, et infatigabili certamine luctantes cum eis, non cedamus, donec nos veritatis aurora illustret. Nec solam nosse sufficiat veritatem, nisi femore amoris temporalium marcescente, eo verae virtutis aditum de benedictione angelica facilius consequamur, quo magis aeternorum amore excitato, in appetitu temporalium claudicamus. |
| 14 | Eo enim lucta ista perducit, ut triumphantis hominis testimonio, Deus ipse, qui summa veritas est, facie ad faciem videatur. Quidquid enim boni in fide, aut operibus apparet, imago quaedam visionis divinae est. Et recte aurora sine benedictione non expedit Angelum, quia notitia veritatis sine gratia bonae operationis, sanae conscientiae non habet fructum. |
| 15 | Porro ad studium quaerendi, non modo domesticis, sed etiam extraneis animamur exemplis. Nam Solon, qui summo sapientiae fervore semper flagraverat, supremo die, assidentibus amicis et conferentibus, iam fere mersum fatis caput erexit, interrogatusqne cur hoc fecisset, respondit, ut cum istud quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar. |
| 16 | Migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo vitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est. Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, in studio XC explevit annos: ei siquidem idem vivendi et philosophandi finis fuit. Cato octogesimum et sextum agens annum, animo tamen iuvenili, virili robore, gravitate senili, in republica agens, ut nec memoriam tardiorem, aut laterum infirmitatem, aut quassatam carnem, et membra torpentia, aut linguam impeditam quisquam animadverteret. |
| 17 | Graecis etiam litteris appetivit erudiri, qui sero, et fere senex, Latinas didicit. Cum vero sibi eloquentiae gloriam comparasset, id egit, ut iuris quoque civilis peritissimus haberetur. Eius vero proles mirifica, et patre Catone digna, adeo doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in curia quidem, qua senatus cogebatur, temperaret sibi, quominus Graecos libros lectitaret. |
| 18 | Qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios superesse temporibus. Vitam quietam necessariam esse, vel ethicus docet, qui studentis inane exercitium reputat, si ad ostium eius prementium se tumultuum turba pulsat. Ait enim: Quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo Vexant, et dominis Cyrrhae Nysaeque feruntur Pectora nostra, duas non admittentia curas? |
| 19 | Magnae mentis opus, nec de lodice paranda, Attonitae, currus et equos, faciesque deorum Aspicere, et qualis Rutilum confundat Erinnys. (IUVEN., VII, 62.) Nam quod turba veritatis lumen impediat, caecus evangelicus docet, quem turbae praecedentes et sequentes increpabant pariter, ut taceret. |
| 20 | Siquidem dicente Domino, qui versatur in turbis, turbatur erga plurima, quo nihil studiis aut bonis moribus exercendis est perniciosius. Si enim studium, ut Ciceroni placet, est vehemens applicatio animi, ad aliquid agendum magna cum voluntate, profecto mens quae turbata ad plura distrahitur, nequaquam in uno virtutis opere fideliter occupatur. |
| 21 | Sed studii tunc exercitatio plurimum proficit, cum virtus in singulis, quae legit aut audit homo, tacito apud se veri iudicii scrutinio convalescit. Ibi namque ratio cuncta examinat, et fructum omnium appendit in statera. Caeterum vita quieta esse non potest, si naturae necessaria subtrahuntur; et econtra si luxuriat animus in deliciis, rerum affluentia lumen orationis exstinguit. |
| 22 | Unde fecunda virorum paupertas, et verae humilitatis custos, et socia virtutis, praemissis adhibetur, ut luxuriam moderatrix ista compescat, et stimulis suis hominem sui memorem, officio virtutis iugiter instare compellat. Honesta quidem res est, ut ait sapiens, laeta paupertas, nec tamen est paupertas, si laeta, sed Croesi divitiis potior. |
| 23 | Unde Democritus, cum divitiis censeri posset quae tantae fuerunt, ut pater eius exercitui Xerxis epulum dare ex facili potuerit, quo magis vacuo animo studiis litterarum esset paratus, parva admodum summa retenta, patrimonium suum patriae donavit. Athenis autem compluribus annis moratus, omnia temporum momenta, ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens, ignotus illi urbi vixit, quod ipse quodam volumine testatus est. |
| 24 | Crates quoque ille Thebanus, proiecto in mare non parvo auri pondere: 'Abite, inquit, pessum, malae cupiditates, ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis.' Sed et Anaxagoras, cum a diutina peregrinatione, patriam repetisset, possessionesque desertas vidisset: 'Non essem, inquit, ego salvus, nisi istae perissent. |
| 25 | ' Socraticum fertur oraculum, neminem locupletem fieri ut doceat, nisi se ad discendum pauperem et egenum credat; semper enim discentibus plura deerunt, quae scitu iucunda aut necessaria sunt. Terram alienam philosophia exigit, et suam interdum alienam facit, imo alienam facit suam, et nullo unquam gravatur exsilio. Hoc est quod domesticas, et quae carnis sunt, abigit sollicitudines, ut homo totus quodammodo versus in spiritum, omne quod sapientiae profectum impedit, reputet alienum. |
| 26 | Ubique tamen domi, et ubique in patria, quia ubique locorum apud se, et ubique apud sapientiam commoratur. Et forte huc patriarcham invitat Dominus, dum eum exire de terra et de cognatione sua praecipit, ut in peregrinatione proficiens, multiplicetur in gentem magnam, ipsamque terram acquirat feliciter quam relinquit, dum ad vocationem sapientiae, omnia quae sunt mundana contemnit. |
| 27 | Siquidem virtus modestae paupertatis exercitio crescit, et fortitudo facilius divitiis, quam laboribus expugnatur. Qui vero in cognatione temporalium, quibus quodammodo ingenitus est, pedem sui figit affectus, servit et minoratur, et iure dominii feliciter acquiruntur omnia, quae mundi cordis affectione, quasi mentis pede calcantur. |
| 28 | Sed quis est, qui hanc arduam viam vel intrare disponat? Angelum forte quis aggreditur, aut quis, si aggreditur, perseverat? Nec tamen sine discrimine colluctandi, videtur facies veritatis, et nisi pauperis exsilii amaritudo praecedat, Rachelis et Liae coniugatio non dulcescit, nec succrescit soboles numerosa, nisi in virtutis baculo Iordanem labentium solitudo transierit, et in duabus turmis spiritualium et corporalium bonorum in patriam dives regreditur, qui etiam inter cognatos exsul, in purae contemplationis et rectae operationis labore diutius sudavit. |
| 29 | Qui vero alia via philosophari nituntur, errant, et urgente fame primogenita distrahent, si tamen invenerint germanum, qui vel lenticulam sapientiae, pretii nomine largiatur. Est enim, ut fertur dixisse Aristippus, indulgere vitiis, a legendi studio temperare. |