Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XII. [De ineptiis ungatorum, qui sapientiam verbaputant: et quod aliter legendi sunt libri divini, aliter gentiles libri.]
| 1 | Errant utique, et impudenter errant, qui philosophiam in solis verbis consistere opinantur. Errant qui virtutem verba putant, ut lucum ligna. Nam virtutis commendatio consistit ab opere, et sapientiam virtus inseparabiliter comitatur. Unde constat, quia illi qui verbis inhaerent, malunt videri quam esse sapientes. |
| 2 | Plateas circumeunt, terunt limina doctiorum, quaestiunculas movent, intricant verba, ut suum et alienum obducant sensum, paratiores ventilare quam examinare si quid difficultatis emersit. Verentur tamen prodere imperitiam suam iactatores sapientiae, non amatores, et id quod nesciunt, pravo pudore nescire, quam quaerere et discere malunt, praesertim si adsunt alii, quibus notum [arbitrentur quod ipsi nesciunt; fastum tamen] eorum ferre non poteris: de omni materia loquuntur subito, diiudicant omnes, culpant alios, se ipsos praedicant, iactant se invenisse de novo, quod tritum est ab antiquis, et testimonio librorum per aetates multas ad tempora nostra perductum. |
| 3 | Verba multiplicant, ut saepe minus intellecti sint onere, et multitudine verborum, quam rerum difficultate. Cum enim ne intelligeretur effecit, arbitrantur se meruisse, ut prae caeteris philosophus videatur. Et saepe qui paucissima novit, proponit plurima, quae nec ipse Pythagoras sufficeret explanare. Interdum eadem replicat et revolvit. Et quia non habet, quo divertat, laborat misere, idem terit, 'et easdem circinat auras;' dum enim procul audis, tertium Catonem e coelo miraberis cecidisse: quemlibet enim hominem, attulisse videbitur. |
| 4 | Si professionem quaeras, aut artem, est: Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit, (IUV., III, 76.) et esuriente Graeculo longe praestantior. Nam et si iusseris, ibit in coelum, et Daedalo doctior, te ipsum quo volueris incolumem per inane traiiciet. Accede ut docearis, quid in scriptis suis auctores senserint diligenter inquire, excute litteram; statim increpabit duritiam tuam, et asino Arcadiae te dicet tardiorem. Plumbo hebetior es, dum quid in littera latet interrogas. |
| 5 | Littera inutilis est, nec curandum est, quid loquatur. Si instas, moneberis fugere, quoniam perniciosa est, et occidit. Cave ne serpens sis, quterram comedit omnibus diebus vitae suae. Aut ludendum, aut fabulandum; aut disceptandum est tibi. Nam qui verbosior est, videtur doctior. Nec curandum est, unde, aut quid, de quo sentiat, aut proi ferat aliquis, dum loquatur. |
| 6 | Nec refert qua quisque ratione nitatur, dum non instantiam, sed umbram eius quisque dare sufficiat. Quid verum aut falsum, quid probabile aut quid non probabile sit, frustra quaeritur, cum omnibus imago probabilium praeferatur. Statue quod volueris, statim illud aliqua similitudo evacuat. Nam quod obtinet in uno simili, velis nolis in alio obtinebit. |
| 7 | Constat tamen quod vero simile est, non statim esse verum, et quod falsum videtur, non semper falsum esse. Si propositorum similium dissimilitudinem niteris aperire, rem inanem aggrederis. Aut enim te vel clamore praepediet, aut superfluam operam deridebit; cum omnium similium aliquam dissimilitudinem esse oporteat. |
| 8 | Alioquin non tam similia, quam eadem merito esse dicentur. Docere cur ita non sit, non modo frivolum, sed irrisione dignissimum iudicatur. Statim quaeritur an velis concionari. Dicunt se ut Peripateticum, non Hermagoram audiant, convenisse; cum tamen deambulatione et circumitione viarum potius, quam diligenti investigatione rerum, Peripateticos imitentur. |
| 9 | Si tamen haec ad copiam eloquentiae comparandam exerceatur disceptatio, et similia et dissimilia conquirantur, exercitium quidem laudabile est, et quo aliud esse conducibilius iuventuti, non facile dixerim, dummodo fallaciarum nube multiplici, sibi nequaquam perstringi oculos patiantur. Nihil enim utilius, nihil ad gloriam aut res acquirendas commodius iuventuti, quam eloquentia, quae ex eo plurimum comparatur, si rerum in mente, et in ore copia sit verborum. |
| 10 | Verba namque proferre rebus incognitis, desipientis potius quam docentis est, aut discentis. Multos videbis huiusmodi, qui totum longo detinent sermone diem, et nihil omnino dicunt, aut minimum. Tu defessus es audiendo, et is nisi verbosior esset, loquendo perfatigari potuerat; quo tamen tendat, aut quid velit, nondum intelligis. |
| 11 | Tu finem exspectas, ille nondum initium fecit. Perfer tamen, ut videas qua exiturus sit; recollige tandem, quae contexuit, et occurrent tibi . . . . . Velut aegri somnia, vanas Fingentis species, ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Turbati cerebri hominem credas, et qui ex defectu rationis linguam continere non possit. |
| 12 | Putes eum noctes continuare insomnes, et sopita ratione, melancholiam solam in eo excitatam. Si forte miseratione ductus, ei modestiam persuaseris, succendetur, et qualibet in quemvis finget opprobria, compatientibus et deridentibus aeque conviciabitur; nec amicus nec hostis ab eo, nisi consputus abscedet. Si coepisti, perferas necesse est, aut procacis linguae sustinebis iniurias. |
| 13 | Desiste ergo, nisi sordida lingua malueris inquinari. Nam et immunda quo magis moventur, eo amplius fetent. Viri prudentis dictum agnosces, quia Vesanum tetigisse timent, fugiuntque poetam, Qui sapiunt, agitant pueri, incautique sequuntur. Licet autem apud privatos, aut serio viventes, homo huiusmodi rectissime videatur inutilis, commodus tamen est in coetu multitudinis, quae hilaritatis et iocularis laetitiae materia gaudet. |
| 14 | Optimum enim instrumentum est ad risus conciliandos, et efficacior quovis mimo. Ut venenum eius effugias, patientiam indicas auribus, morem geras insano, qui nulli parcit, et si eum forte vis reprimere, benignissime obsecra, ut in docendo aut disputando sententiae plus apponat, et eam verborum deductione compenset. Nam qui verba rebus, et res temporis opportunitati contemperat, modestissimam totius eloquentiae regulam tenet. |
| 15 | Illa vero copia laudem parit, cui veritas virtuti, et omnibus officiis amica consentit. Multa siquidem et fallaciter loqui, nugigeruli est, et famam omnino negligentis, et in se virorum gravium provocantis odium et contemptum. Nam et spiritus sapientiae auctor est, quia qui sophistice loquitur odibilis est. Non mediocris tamen utilitas est, in deprehendendis importunitatibus sophisticis, sine quarum notitia quisquis ad examinationem veri et rerum ventilationem progreditur, quasi miles inutilis est, qui adversus exercitatum, et instructum hostem, procedit exarmatus. |
| 16 | Licet ergo ad exercitium colloquentem vicissim fallere, et quasi in campidoctorum schola, inter cives iocularem militiam exercere; sed ubi se colloquentium intentio, ad philosophiae sobrietatem exigit, importunitates sophisticae delitescunt. Et si forte ab alterutra parte emerserint, sic a sapientibus corripiuntur, sicut in republica inter contrahentes, dolus malignantium coercetur. Caeterum verba rebus, res temporibus contemperare, et intervenientes fallacias prudenter arguere, non paucorum dierum est, aut levis opera. |
| 17 | Unde plurimi accedentes, retrorsum abeunt, et aliquam vestium philosophiae portiunculam praeferentes, gloriantur apud indoctos, ac si in iurisdictionem eorum tota concesserit. Ut enim ait quidam (verbis namque manentibus nomen excidit) Gartio quisque duas postquam scit iungere partes, Sic stat, sic loquitur velut omnes noverit artes. |
| 18 | De generibus et speciebus novam affert sententiam quae Boetium latuit, quam doctus Plato nescivit, et quam iste felici sorte in secretis Aristotelis nuper invenit. Veterem paratus est solvere quaestionem, in qua laborans mundus iam senuit, in qua plus temporis consumptum est, quam in acquirendo et regendo orbis imperio consumpserit Caesarea domus, plus effusum pecuniae, quam in omnibus divitiis suis possederit Cresus. |
| 19 | Haec enim tandiu multos tenuit, ut cum hoc unum tota vita quaererent, tandem nec istud nec aliud invenirent. Et forte ideo, quia curiositati non sufficiebat in eis, quod solum potuit inveniri. Nam sicut in umbra cuiuslibet corporis, frustra soliditatis substantia quaeritur; sic in his quae intelligibilia sunt, duntaxat et universaliter concipi, nec tamen universaliter esse queunt, solidioris existentiae substantia nequaquam invenitur. |
| 20 | In his aetatem terere, nihil agentis, et frustra laborantis est. Nebulae siquidem sunt rerum fugacium, et cum quaeruntur avidius, citius evanescunt. Expediunt hanc auctores multis modis, variisque sermonibus; et dum indifferenter verbis usi sunt, varias opiniones invenire visi sunt, et litigiosis hominibus multam contendendi materiam reliquerunt. |
| 21 | Inde est quod sensibilibus, aliisque singularibus apprehensis, quoniam haec sola veraciter esse dicuntur, ea in diversos status subvehit, pro quorum ratione in ipsis singularibus specialissima generalissimaque constituit. Sunt qui more mathematicorum, formas abstrahunt, et ad illas quidquid de universalibus dicitur, referunt. Alii discutiunt intellectus, et eos universalium nominibus censeri confirmant. |
| 22 | Fuerunt et qui voces ipsas genera dicerent esse et species; sed eorum iam explosa sententia est, et facile cum auctore suo evanuit. Sunt tamen adhuc qui deprehenduntur in vestigiis eorum, licet erubescant auctorem vel sententiam profiteri, solis nominibus inhaerentes, quod rebus et intellectibus subtrahunt, sermonibus ascribunt. Magno se iudice quisque tuetur et ex verbis auctorum, qui indifferenter nomina pro rebus, vel res pro nominibus posuerunt, suam astruit sententiam vel errorem. |
| 23 | Oriuntur hinc magna seminaria iurgiorum, et colligit quisque quo suam possit haeresin confirmare. A generibus et speciebus nequaquam receditur, sed eo applicabit, undecunque institutus sit sermo. Poeticum illum te subito miraberis invenisse pictorem, qui ad omnia quae necessitas exigit, scit fortasse 'simulare cupressum.' Desipit ita Rufus in Naevia, a qua eum, teste Coquo, necessitas avertit. |
| 24 | Nam Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo; Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur. Coenat, propinat, poscit, negat, innuit, una est Naevia: si non sit Naevia, mutus erit. Res illa ad philosophandum videtur aptior, in qua liberior est licentia fingendi quod volueris, et minor ex rei difficultate, aut disceptantium imperitia, certitudo. Saepe sicut ad hostem impediendum, facilius salebras et angustias transeundi miles cautus observat; sic difficiles quis aut a Scripturis, aut a rationibus excitat quaestiones, aut si aliud propositum est, ex industria in eas, quasi ex incidenti prolabitur. Et si satisfacere non sufficis, quia nemo est, qui omnia, quae etiam ab imperitis quaeruntur, sufficiat explanare, statim annuit oculis, distorquet vultum, brachium iactat, clamat, salit, et transfiguratur gestibus, qui in quovis histrione vel mimo videantur inepti. |
| 25 | Non utique satisfacies, nisi ei respondeas verbis suis, et id tantum dicas quod consuevit audire. Ipse tamen licet scrupulosior sit, totius est solutionis ignarus. In uno tamen fortasse sibi prospexit cautius, quod in marsupio omnia, quibus inflatur, ingessit. Facile tamen, et quasi acu vesicam hanc perforando, quidquid loquacitatis in follibus imperiti gutturis resonabat, interdum uno sapientis verbulo acquiescit. |
| 26 | Nec illos ad philosophandum crediderim aptiores, qui omni verbulo longam orationem subiiciunt, ac si ad omnia quae quaeruntur, sermo sit ad populum faciendus. Regulariter si quidem proditum est, quod qui plus vel minus respondet quam quaeritur ab eo, lineam recte disputandi ignorat. Caeterum cum quis docendus est, illa sunt dicenda duntaxat, quae solutionis propositorum adminiculum praestant. |
| 27 | Unde illos, qui in singulis legunt omnia, et dum unum quaeritur, nituntur omnia expedire, planum est recte docentium formulam non tenere. Aut enim nesciunt quis sit docendi modus, aut dissimulatione officii venditant forte ingenia sua. Et ut ait Cicero, non quid proposita disciplina, sed quid ipsi possunt ostentant. Qui ergo Porphyriolum omnibus philosophiae partibus replent, introducendorum obtundunt ingenia, memoriam turbant. |
| 28 | Et qui instituendus erat, tanta gravitate concutiunt, ut onus reputet importabile, quod suscepit. Divinae paginae libros, quorum singuli apices divinis pleni sunt sacramentis, tanta gravitate legendos forte concesserim, eo quod thesaurus Spiritus sancti, cuius digito scripti sunt, omnino nequeat exhauriri. Licet enim ad unum tantummodo sensum accommodata sit super ficies litterae, multiplicitas mysteriorum intrinsecus latet. |
| 29 | Et ab eadem re saepe allegoria fidem, tropologia mores variis modis aedificat. Anagoge quoque multipliciter sursum ducit, ut litteram non modo verbis, sed rebus ipsis instituat. At in liberalibus disciplinis, ubi non res, sed duntaxat verba significant, quisquis pro sensu litterae contentus non est, aberrare mihi videtur, aut ab intelligentia veritatis, quo diutius teneantur, se velle suos abducere auditores. Plane, Porphyriolum ineptum credo si ita scripsit, ut sensus eius intelligi nequeat, nisi Aristotele, Platone et Plotino perlectis. |
| 30 | Valeat quicunque me in aliquam disciplinam disponit introducere compendio tali. Ego siquidem illum sequar, qui litteram aperit, et quasi superficie patefacta, sensum, ut ita dicam, historicum docet. |