monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, X. <<<     >>> XII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput XI. [Quid sit vere philosophari: et ad quem finemomnis Scripturarum vergat intentio.]

1 Hoc autem revera philosophari est, et hic est multae lectionis iucundissimus et saluberrimus fructus. Ipsa siquidem rerum omnium continet disciplinam, et omnium moderatrix, universis humanae vitae actibus, et verbis, et cogitationibus modum, et terminos ipsa constituit. Est tamen cui nec ipsa novit terminum praefinire. Est cui in eo praescribit modum, ut non habeat modum.
2 Quidquid agit aut loquitur, illuc tendit, quod apud recte philosophantes non habet terminum. Nam et eius substantia in eo consistit, ut illud nequaquam terminetur. Si enim secundum Platonem, philosophus Dei amator est, quid aliud est philosophia, nisi divinitatis amor? Hoc est utique quod terminari non vult, ne et ipsa, quod non expedit, finiatur.
3 Quod enim finitur, esse desinit: et si amor Dei exstinguitur, philosophiae nomen evanescit. Sic et incarnata sapientia Dei, cum multis praescribat modum, Deum sine modo praecipit diligendum: nisi quia charitati modus ille praescribitur, ut Deus sine termino amoris diligatur. Qui enim ait: Diliges proximum tuum sicut te ipsum [Matth. XIX], idem praemisit: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis [Matth. XXII]. Idem quoque adiecit: In his duobus mandatis, universa lex pendet et prophetae [ibid.]. Si ergo omnia quae scripta sunt prophetis famulantur et legi, id est si omnis doctrina illuc tendit, ut homo subiectus sit legi Dei, quis ambigit ad regnum charitatis universa referri?
4 Qui vero philosophando charitatem acquirit, aut dilatat, summum philosophantis assecutus est finem. Haec est itaque vera et immutabilis philosophantium regula, ut sic in omnibus legendis aut discendis, agendis, aut omittendis, quisque versetur, ut proficiat veritati et charitati. Ipsa vero nunquam inanis aut sola est, sed honestatem, modestiam, cum sobrietate pudicitiam, et aliarum venerabilium virtutum coetum in ipsum hominem, quem pietati consecrat, quasi in templum Domini introducit.
5 Quidquid aliorsum vergit in artibus, sive quibuscunque Scripturis, non philosophiae dogmata, sed inanes fabulae sunt, et figmenta eorum, super quorum impietatem ira Dei de coelo revelatur. Quidquid illi garriant, recte philosophanti ineptum videtur, insipidum et insulsum. Audi, non me, sed prophetam dicentem de talibus: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua [Psal. CVIII]. Loqui ergo vera et iusta, philosophantibus et non philosophantibus commune est.
6 Vera et falsa loqui, bona et mala docere, non philosophantium est. Sed et recta duntaxat interdum docet vanus philosophi imitator; sed qui recta quae docet sequitur, vere philosophus est.
Ioannes Saresberiensis HOME