Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 7, Caput X. [Omnes scripturas esse legendas: et de benedictionequae primigenis data est, et filiis Noe: et quod rationi auctoritas nullius gentilium praeiudicet.]
| 1 | Omnes tamen Scripturas legendas esse probabile est, nisi sint reprobatae lectionis, cum omnia non modo quae scripta, sed etiam quae facta sunt, ad utilitatem hominis, licet eis abutatur interdum, instituta credantur. Nam et angeli quodammodo propter animam, et mundus corporeus secundum assertionem Patrum, ad corporis usum institutus est. |
| 2 | Ab initio benedixit Deus homini, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram. [Gen. I]. Et adiiciens omnem herbam afferentem semen, et universa ligna in usu suo (nam a carnis edulio, ante diluvium creduntur abstinuisse) concessit eis in cibum. |
| 3 | Illis quoque quos a peste diluvii arca, praefiguratrix Ecclesiae, liberaverat, benedixit, et legem dedit, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres coeli, cum universis quae moventur in terra: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum. |
| 4 | Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Ecce quia primigenis, et filiis Noe, eadem benedictionis collata est gratia, eadem auctoritas dignitatis, eadem et ciborum fere concessa est indulgentia. Augmentum namque, et multiplicatio, gratiae dilatationem exprimit: dominium terrae, et bestiarum terror, privilegium potestatis, victualium universitas, et indicium libertatis. |
| 5 | Omnia siquidem munda mundis. Nec recolo huius benedictionis privilegium alio indultum tempore, quam quo innocentia per creationem data est, aut per medicinam sacramenti vel poenitentiae reparata. Nam et his statim post diluvium, et illis ante peccatum, ideo forte dictum est, crescite et multiplicamini, ut illius duntaxat augmentum, et multiplicatio acquiratur, quod Deus homini contulit per naturam, aut reformavit per gratiam. |
| 6 | Hoc autem et crescere iubetur in se, et quodammodo multiplicari in sobole. In se quidem ad meriti profectum, in sobole, numerosa quadam propagatione virtutum. Cum vero natura sit vitiata per culpam, ut crescere aut multiplicari iubeatur, non memini. Licet autem quae praemissa sunt, stare queant ad litteram, cum omnia in usum vitae hominis cedant, et ea ipsa, quae videntur esse mortifera etiam visu, odoratu, auditu, nedum tactu vel gustu, qualia sunt nocentius venenosa, cibus sint hominis, aut eius vertantur in cibum: poterit tamen et alium sensum scrutator mysticus invenire. |
| 7 | Sensum tamen historicum roborat, quod pisces sanissimos, et feras, quarum carnes utilissimae sunt, videmus crebro venenatissima reptilia devorare, et ipsa venena inferuntur medicamentis, quibus non modo natura sustentatur humana, sed etiam infirmitas convalescit. Cum vero primum sit excutiendus sensus historicus, quicunque animum vel ad fidem, vel ad opera fidei, quae sunt boni mores, magis informat, laudabilior et plane utilior est. |
| 8 | Hoc enim lectione semper quaerendum est, ut homo se ipso melior iugiter fiat. Verum cum littera praecedens, utiliter ad multa possit referri, et ad hoc posse aptari consentio, ut per gratiam ex benedictione Dei collatam, ad virtutis incrementum et multiplicationem, liberum excitetur arbitrium, et virtutibus multiplicatis per gratiam, adiiciatur subiectio terrae, quam cum in se ipso homo subiecerit, dominium sui, aliorumque consequitur, ut cunctis animantibus praelatus, timorem et tremorem incutiat omnibus, quae moventur in terra. |
| 9 | Sunt ergo ei cuncta in cibum, quia in omnibus creaturis, ei verba salutis suae loquitur Dominus. Plane cibatur in cunctis, quibus ad vitam vel mores componendos, vita hominis proficit. Constat enim quod omnis aedificatio morum a Domino est, et cum quis ad virtutem, aut ab opere, aut a verbo, aut quocunque modo instruitur, concessis sibi a Domino utiliter cibatur. Omnis enim instructio salutis, quodammodo verbum Dei est; et a quocunque veritas doctrinae proferatur, acceptanda est, eo quod veritas incorrupta semper et incorruptibilis est. |
| 10 | Ante diluvium et post, dum sanguine, in quo sedes est animae, abstineatur, concessus est omnium usus; et ante baptismum et post, dummodo peccatum vitet, nemo undecunque instrui prohibetur. Si apostolus est aliquibus odor mortis in mortem, quid prohibet et vasa mortis alicui prodesse ad vitam? Cum ergo dicitur: quidquid vis, praeter sanguinem, comede, perinde est ac si quadam imagine dicatur, dummodo vitia fugias, quod volueris lege. |
| 11 | Sicut in escis carnalibus quaedam sunt quae digeruntur utiliter, quaedam vertuntur in crudos humores, alia per vim expulsivam eiiciuntur omnino, quaedam sunt quae sanis, si tamen modeste sumantur, conferunt; et obsunt aegrotativis: quaedam debilioribus faciunt, minus tamen conducunt sanis et sanativis. Nam haec ipsa non adeo naturam corroborant: delicatiora siquidem minus nutriunt, magis communia, et alimenti, ut ita dixerim, pinguioris. |
| 12 | Sic et in libris sunt quae omnibus prosunt, dum tamen legantur modestia dispensante, ut quae nihil continent nisi aedificationem fidei et morum. Sunt quae solidioribus animis faciant, habenda quidem procul a lectione simplicium; sunt quae natura bonae mentis omnino eiiciat; sunt quae digerat in usum morum aut eloquentiae; sunt quae indurent animam, et in fide et bonis operibus solam faciant cruditatem. |
| 13 | Vix autem invenietur scriptum, in quo si non in sensu vel in verbis, non reperiatur aliquid, quod prudens lector emittit. Caeterum libri catholici totius leguntur et cautius; et gentiles simplicioribus periculosius patent: sed in utrisque exerceri fidelioribus ingeniis utilissimum est. Nam exquisita lectio singulorum, doctissimum; cauta electio meliorum, optimum facit. |
| 14 | Ut enim in libro Saturnaliorum, et in epistolis Senecae ad Lucilium legitur, apes quodammodo debemus imitari, quae vagantur, et flores carpunt, deinde quidquid attulere disponunt, et per favos dividunt, et succum varium in unum saporem, mistura quadam et proprietate spiritus sui, mutant. Nos quoque quidquid diversa lectione quaesivimus, convertamus in usum virtutis, ut omnia in ordinem gerendorum, rationis iudicio digerente, coalescant. |
| 15 | Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio, non sine quodam fermento, quo conditur universitas, in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut etiamsi apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse, quam unde sumptum noscetur, appareat, quod in corpore nostro facere videmus, sine omni opera nostra, naturam. |
| 16 | Alimenta quae accipimus, quandiu in sua qualitate perseverant, et solida innatant, malo stomacho oneri sunt. At cum ex eo quod erant, mutata sunt, tum demum in vires transeunt. Sanguis enim ex divino mandato diducitur, dum vitia declinantur. Pastor ecclesiae reptilia et immunda mactare praecipitur, et comedere: quod licet ad vocationem gentium proprie referatur, vel exempli conformitate docere potest ut, iugulatis erroribus, gentilium dogmata nequaquam horreamus. |
| 17 | Dum innocentiam, frugalitatem, contemptum mundi docent Pythagorici, audiantur; dum animas, quas in coelum evexerunt, retrudunt in corpora bestiarum, iuguletur vel Plato. Nam in eo Pythagoram nimis secutus est, quod sicut mortuos ex vivis, ita ex mortuis reciproce vivos fieri docuit, et per varia corpora pro morum qualitate migrare. |
| 18 | Unde illud: Ipse ego, nam memini, Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam Haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae. (Ovid. Met. XV, 160.) Sic ergo legantur, ut auctoritas non praeiudicet rationi; nam et urtica, dum legitur rosa, quandoque manum tangentis urit. |
| 19 | Sapientia siquidem fons quidam est, de quo egrediuntur flumina quae irrigant omnem terram, et non modo hortum deliciarum divinae paginae replent, sed etiam ad gentes pertranseunt, ut nec etiam Aethiopibus omnino desint. Inde sunt floridi, redolentes, et fructiferi gentium horti, quos si forte simplex lector ingreditur, semper poetici illius meminerit, Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. |
| 20 | (Verg. Ecl. 3, 92.) Nam et poma Hesperidum, quae draco pervigil servat, nullus asportat ignavus, aut qui Scripturas non quasi vigilans legerit, sed quasi dormitans somniaverit, ac si ad finem legendorum, utens calcaribus, properet. Certum est quia fidelis lector, et prudens, et qui litteris ex amore invigilat, vitia semper excludit, et in omnibus accedit ad vitam. Hinc est illud doctoris doctorum Hieronymi: Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. |